PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

77.5.8 Etenim canis meditans carnem gustare, custodire non ultra potest gregem. Propterea et hos tales interficiunt pastores. Quod ut non et nos paciamur, abstineamus a tali uoragine.
CLOSE
Griffolini

77.5.8 Etenim canis qui nimia carnis uoracitate tangitur: non bene potest gregem custodire. Idcirco pastores eiusmodi interficiunt. Quod ne nobis accidat: a tali gustatu abstineamus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

77.5.8 Etenim canis qui nimia carnis voracitate tangitur, non bene potest gregem custodire: idcirco pastores eiusmodi interficiunt. Quod ne nobis accidat, a tali gustatu abstineamus.
CLOSE
Montfaucon

77.5.8 Etenim canis qui carnibus vesci assuevit, non ultra potest gregem custodire: ideo eos qui hujusmodi sunt pastores mactant. Quod ne nos etiam patiamur, a tali cibo abstineamus.