Homilia LXXVII (lxxvi)

77.1.1 Haec locutus sum uobis, ut gaudium meum in uobis sit, et gaudium uestrum impleatur. Hoc est preceptum meum, ut diligatis inuicem sicut dilexi uos.

77.1.2 Omnia bona tunc mercedem habent, cum debitum finem consequuntur. Quod si interim quis deciderit, naufragium incurritur1470/1486/1530: incurrit.

77.1.3 Et1470/1486/1530: om. quemadmodum nauis innumeros uehens, nisi ad portum appellat, sed in medio pelago summergatur, non modo nihil ei longa proficit nauigatio,

77.1.4 sed tanto maiorem facit iacturam, quanto maiores labores subiit, ita quae in medio certamine corruunt animae, grauiori casu concutiuntur.

77.1.5 Ideo Paulus gloriam et honorem et pacemB: obuiam iri add. in marg. eos sequi ait, qui per bonorum tolerantiam currunt. Quod nunc Christus apostolos admonet.

77.1.6 Cum enim ipso accepto gauisi, inde propter passionem et uerborum molestiam tristitiam concepturi essent,

77.1.7 post debitamB: debita doctrinam et consolationem, haec, inquit, locutus sum uobis, ut gaudium meum in uobis sit, et gaudium uestrum impleatur, hoc est, ne discedatis a me, ne ue a cursu desistatis.

77.1.8 Gauisi estis in me, et quidem uehementer, sed incidit tristitia. Hanc eximam, ut ad finem usque laetitia perduret, ostendens in praesentibus non moerorem, sed laetitiam capiendam.

77.1.9 Vos ego perturbatos uidi, non contempsi. Non dixi: Cur non perseueratis in fortitudine?B/F: fortitudine: sed uos consolatus sum, et hanc dilectionem meam uolo perpetuo seruetis.

77.1.10 Audistis de regno: Gauisi estis ut impleatur laetitia uestra. Haec locutus sum uobis: Hoc est preceptum meum, ut diligatis inuicem sicut dilexi uos.

77.1.11 Intuere dei dilectionem tanquam catena quadam nostrae dilectioni connexam. Iccirco nunc duo, nunc unum mandatum dicit.

77.1.12 Nemo enim primum sine altero assequi potest. Nunc inquit: In hoc et leges et prophetae pendent. Nunc: Quae uultis uobis homines faciant, eadem et uos eis facite.

77.1.13 Haec est enim lex et prophetae dilectio, ut in hocB/1470/1486/1530: hoc in loco testatur.

77.1.14 Nam si perseuerantia a dilectione, dilectio a mandatorum obseruatione prouenit, mandatum autem est, ut diligamus inuicem, perseuerantia a mutua oritur dilectione.

77.1.15 Neque simpliciter dilectionem dicit, sed et modum docet diligendi. Sicut ego dilexi uos, inquit. Iterum ostendit non odio aliquo discedere, sed dilectione.

77.1.16 Quare magis me admirari1470/1486/1530: admirari me debetis, pro uobis animam meam pono, ut superius inquit optimum pastorem describens.

77.1.17 Hoc autem in loco eos admonet, et dilectionis suae magnitudinem, et qualis ipse sit, ostendit.

77.1.18 Sed qua gratia semper dilectionem extollit?B: extollit. quoniam hoc est discipulorum argumentum, hoc uirtutem corroborat. Propterea Paulus tantopere dilectionem laudauit, utpote uerus Christi discipulus, qui eius uim sit expertus.

77.1.19 Vos amici mei estis, si feceritis quae precipio uobis. Iam non dicam uos seruos, quia seruus nescit, quid faciat1486: facit dominus eius. Vos autem dixi amicos, quia omnia quae audiui a patre meo, nota feci uobis.

77.1.20 Cur ergo inquit: Multa habeo uobis dicere, sed non potestis portare modo?B/1486: modo. Nihil aliud ex his uerbis innuit, quam nihil alienum a patre locutum.

77.1.21 Cum maximi amoris inditium sit, quod arcana patris cum eis et communicauerit et dixerit. Cum autem omnia dicitB: dixit, intelligendum de iis1530: his est, quae eos audire conueniat.

77.1.22 Inde aliud neque paruum amoris argumentum adducit. Non uos me elegistis, inquit, sed ego elegi uos, hoc est, ego1486/1530: om. in amore precucurri.

77.1.23 Neque hoc contentus, Et posui, inquit, uos, id est, plantaui ut me diligeretis. Adhuc in uitis translatione perstat, ut eatis et fructum afferatis, et fructus uester maneat.

77.1.24 Quod si fructus manebit, longe magis et uos manebitis. Neque uos tantum amaui, inquit, sed et multa contuli beneficia, palmites uestros ubique terrarum propagans.

77.2.1 Ecce quot modis suam proponit dilectionem, cum et secreta patris eis aperuerit, cum in amorem1470/1486/1530: amore preuenerit, cum pro ipsis tot mala patiatur.

77.2.2 Ex quo se perpetuo cum ipsis, qui allaturi sint1470/1486/1530: sunt fructum, permansurum ostendit. Necesse nanque ut diuino freti auxilio fructum faciant. Vt quodcunque petieritis patrem in nomine meo, det uobis.

77.2.3 Atqui eius qui petitur, est facere. Quod si pater petiturF: patitur, quomodo filius facit? ut non minorem patre intelligas. Haec locutus sum uobis, ut diligatis1486: intelligatis inuicem,

77.2.4 hoc est, non exprobrandi gratia dico, me animam meam ponere, quod amare prior coeperim, sed ut in amorem meum uos traham.

77.2.5 Inde cum persecutionem pati multis molestum et intolerabile uideretur1470/1486: uidetur, et par esset etiam generosum animum deiici,

77.2.6 ideo multis prepositisB/1530: propositis, et eorum placato animo, ad hoc uenit, et haec eorum gratia, ut alia ex abundantia dicta significat1530: significet.

77.2.7 Vt enim superius dixit, non solum non dolendum, sed laetandum, quod iret ad patrem, non deserendi, sed uehementis amoris gratia, ita et in hoc loco laetandum ostendit.

77.2.8 Et considera quo pacto eos preparat. Non enimB: autem ait: Scio rem molestam, sed cum propter me hoc patiamini propter me etiamF: et perferatis.

77.2.9 Non enim sufficiens consolationis causa haec fuisset, quare ea omissa aliasB: alios duas adducit.

77.2.10 Et quia priorisB: priora uirtutis hoc est argumentum, et contrarium esset dolendum, non quod odio nunc habeamini, sed diligiminiF/1470/1486/1530: diligemini.

77.2.11 Hoc autem significat inquiens: Si de mundo essetis, mundus quod suum esset diligeret. Quare si diligimini1486/1530: diligemini, malum de uobis prebetis argumentum.

77.2.12 Inde cum his uerbis rem non effecisset, iterum prosequitur: Non est seruus maior domino suo, si me persecuti sunt, et uos persequentur.

77.2.13 Ostendit per hoc maxime futuros imitatores. Quousque enim Christus fuit in carne, contra ipsum certabatur, post suam in caelum ascensionem, aduersus discipulos pugnatum est,

77.2.14 et cum pauci tanti populi bellum suscepturi perturbarentur, eorum animos erigit, quod maxime eis laetandum sit, si ab illis odio habeantur. Ita enim passionis meae participes eritis.

77.2.15 Non ergo perturbari debetis. Non enim me meliores estis. Nam ut praedixi: Non est seruus maior domino suo. Inde tertio1530: tertio eos consolatur quod pater una cum ipsis iniuriam accipit.

77.2.16 Haec omnia facient uobis, inquit, propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me, hoc est, illum offendunt.

77.2.17 Ad haec omnem eis ueniam aufert, et aliam affert consolationem. Si non uenissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent, et causam affertF: aufert quod iniuste, et in se et eos facient.

77.2.18 Sed quid in haec nos mala adduxisti?B: adduxisiti. Nonne et1530: om. persecutionem et odium preuideras?1470/1486: preuideres.; 1530 preuideres?1470/1486: preuideres.; 1530 preuideres? Cui his uerbis occurrit: Qui me odit, et patrem meum odit.

77.2.19 Ex quo non paruum etiam praedicit supplicium. Cum enim frequenter propter patrem Christum se1530: om. persequi dicerent,

77.2.20 omnem nunc ipsis tollit excusationemF: suspitionem. Quam ne haberent, primum, inquit, doctrinam proposui, inde eam operibus confirmaui, secundum Moysi legem, qui omnes premonuit, ut ei parerent, qui talia faceret et diceret, qui et dei cultum erudiret, et maximis clareret miraculis.

77.2.21 Neque simpliciter signa dixit, sed quae nemo alius fecit, et ipsi horum testes sunt, cum dicant: Nunquam1486/1530: Nusquam sic apparuit in Israel,

77.2.22 neque auditum est a saeculo, quod quis aperuit oculos caeci nati, et Lazari resurrectio, et alia multa huiusmodi, et modus ipse miraculorum nouus et admirabilis.

77.2.23 Sed qua gratia et te et nos persequuntur?B: persequuntur. quia de mundo non estis. Si de mundo essetis, mundus quod suum erat, diligeret. Precommemorat eis uerba, quae ad fratres suos dixerat.

77.2.24 Sed illic quidem moralius, ut eos purgaret. Hic contra totum aperuit, et unde constat propterea odio nos habendos fore?B: fore. Ex iis1530: his quae in me facta sunt.

77.2.25 Quod factum aut dictum attulerunt, ne me acciperent?B/1530: acciperent. Inde cum res stupenda nobis esset, adducit et causam, hoc est, eorum malitiam,1486/1530: om.

77.2.26 neque hoc1486/1530: om. contentus prophetam adducit, ostendens eum iampridem hisF: iis uerbis praedixisse: Quia oderunt me gratis.

77.2.27 Quod et Paulus faciebat. Multis enim admirantibus quomodo Iudaei non crediderint, prophetarum nititur testimonio, quod malitia et stultitia eorum incredulitatis1530: incrudelitatis causa fuit.

77.2.28 Quid ergo? Si sermonem tuum non seruarunt1486/1530: seruauerunt, neque nostrum seruabunt. Si te persecuti sunt, et nos persequentur.

77.2.29 Si signa qualia nemo uiderunt, si uerba qualia nemo audierunt, et nihil tamen profecerunt, si patrem etB: etiam te odio habent, cur nos eis relinquis?

77.2.30 Quomodo apud eos ullam iam habebimus auctoritatem?1486: auctoritatem. Quis gentilium nobis aures adhibebit?

77.3.1 Ne igitur his intellectis perturbarentur, uide quam afferat1470/1486/1530: affert consolationem.

77.3.2 Cum uenerit paraclitus, quem ego mittam uobis a patre, spiritum ueritatis, qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me, et uos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.

77.3.3 Ille dignus fide erit. Propterea non spiritum sanctum, sed ueritatis appellauit.

77.3.4 Illa autem particula, Qui a patre procedit, hoc est, qui1486: qui est omnia certo nouit, sicut de se ipse1530: seipso inquit: Scio unde uenio, et quo uado, et cum de ueritate loqueretur, quem ego mittam.

77.3.5 Ecce quod non pater solus, sed et filius spiritum mittit, et uos qui mecum fuistis, neque ab aliis audistis, adhibetis fidem, hinc apostoli confirmati dicebant: Qui cum eo comedimus et bibimus.

77.3.6 Quod non ad gratiam dictum sit, spiritus dictis testimonium perhibet. Haec locutus sum uobis, ut non scandalizeminiB: scandalizemine, hoc est, cum multos incredulos et uos persequentes uideritis.

77.3.7 Extra synagogam facient uos. Iam enim hoc decreuerant, si quis Christum confiteretur. Sed uenit hora, ut omnis qui interficit uos, arbitretur obsequium se prestare deo.

77.3.8 Si uos interficient, rem piam et deo gratam facturos se existimabunt. Inde iterum consolatur: EtB: quod haec facient uobis, quia non nouerunt patrem, neque me.

77.3.9 Hoc uos satis consoletur, quod propter me et patrem hoc patiemini. Hic iterum eos beatitudinis admonet, ut in principio:

77.3.10 Beati estis cum maledixerintB: maledixerunt uobis homines, et persecuti uos1530: uos persecuti fuerint, et dixerint omne malum aduersus uos mentientes propter me.

77.3.11 Gaudete et exultate quia merces uestra copiosa est in caelis. Haec locutus sum uobis, ut cum uenerit hora1470/1486/1530: hora uenerit, reminiscamini. Itaque ex hisB: iis et reliqua credetis.

77.3.12 Neque dicere poteritis me ad gratiam loqui, aut ut uosB: nos fallam. Neque enim decepturus, quae mendacii argui possent, praediceret.

77.3.13 Ideo praedixi, ne in non expectata incidentes perturbaremini, ac etiam ne me1486/1530: om. non preuidisse futura, diceretis.

77.3.14 Reminiscamini igitur1470/1486/1530: ergo quia ego dixi uobis. Etenim semper Iudaei umbra quadam persecuti sunt discipulos, ac si mali essent.

77.3.15 Non tamen perturbati sunt, cum a magistro presciuerint id futurum. Sufficiens nanque causa fuit, quae eos confirmaret. Ideo frequenter hoc meminit quod: Non noueruntF: nouerint me,

77.3.16 et: Propter me facient, et: Propter nomen meum, et: Propter patrem, et: Primus passus sum, et: Non iusta causa id ausi sunt.

77.4.1 Horum et nos in tentationibus reminiscamur, cum a malis hominibus aliquid patimur. In principem nostrum et fidei perfectorem inspiciamus, quod a malis, quod propter uirtutem, quod propter Christum mala patimur.

77.4.2 Quod si animo uoluemus1470/1486: uolemus, omnia facilia, omnia tolerabilia nobis uidebuntur. Nam si qui1486/1530: quis pro carissimis aliquid passus etiam gloriaturB: gloriabatur, si quis propter deum quid tolerat, quam sentire molestiam putandum est?

77.4.3 Si ipse crucem rem ignominiosam gloriam propter nos appellat, multo magis hoc in ipsum animo esse debemus. Et si mala ita nobis contemnenda sunt, multo magis pecuniae et cupiditates.

77.4.4 Oportet enim in rebus grauibus et molestis non labores, sed premia considerare.

77.4.5 Quemadmodum enim mercatores non maris pericula, sed lucrum spectant1470/1486/1530: expectant, ita et nos caelum et dei praesentiam,

77.4.6 et si tibi diuitiae dulces uidentur, id deum nolle tibi in mentem ueniat, et continuo displicebunt.

77.4.7 Rursum si molestum est pauperibus aliquid dare, noli impensam duntaxat intueri, sed transfer mentem ad seminis illius fructum,

77.4.8 et si graue erit alienae uxoris amorem contemnere, premium tibi succurrat, et aequo animo perferes.

77.4.9 Quod si hominum metus ab indebitis nos rebus non nunquam abducit, longe magis Christi desiderium. Difficilis uirtus, sed magnas futurorum promissiones ei comparemus.

77.4.10 Boni enim et studiosi etiam sine premii respectu ipsius per se1486: per; 1530: om.1486: per; 1530: om. pulchritudinem intuentur, et propterea1470/1486: propter eam complectuntur, et ut deo placeant, non propter mercedem recte agunt,

77.4.11 et magni faciunt continentiam, nonne puniantur, sed ne offendant deum. Quod si quis imbecillior etiam1470/1530: etiam in premium spectat.

77.4.12 Ita et nos in eleemosyna faciamus, et gentilium misereamur. Neque fame confectos despiciamus.

77.4.13 Quomodo enim non absurdum, ut alii risu et delitiis soluti ad mensam saturentur, aliorum autem mendicantium eiulatus audiant, neque misericordia moueantur, sed aegre ferant, et deceptores appellent?

77.4.14 Quid dicis homo?B: homo. Propter unum panem quis decipit? Quid ni inquit?B: quid ni inquit.; 1530: Quidni? inquis.B: quid ni inquit.; 1530: Quidni? inquis. Propter hoc ergo haec tollenda est necessitas. Quod si dare nihil placet, noli tamen maledictis prosequi.

77.4.15 Si non uis naufragio liberare, noli in profundum demergere.

77.4.16 Scias uelim, cum accedentem pauperem expellis, qualiter tibi deum affectum reddas. Qua enim mensura mensurabitis, inquit, mensurabitur uobis.

77.4.17 Consydera quo ille animo repulsus abeat, oculis1470/1486/1530: oculos in humum deiectis1470/1486/1530: deiectos, conquerens a paupertate et iniuria plaga accoepta.

77.4.18 Nam si mendicare maledictionemB/1470/1486/1530: maledictum putatis, si qui1470/1486: si que; 1530: quae si1470/1486: si que; 1530: quae si petit, non modo nonF: om. accipit, sed contumelia afficitur, consydera quantum perturbetur. Quousque feris similes erimus?1470/1486/1530: erimus: et naturam nostram propter cupiditatem ignorabimus?

77.4.19 Multi his uerbis dolent. Nollemus, sed ut penitus misericordiam complecterentur, animo uoluentes1486: uolentes diem illum, quo Christi Iesu tribunali astabimus1530: adstabimus.

77.4.20 Cum ut nostri misereatur, rogabimus, cum iis1530: his in medium aduocatis Christus ad nos conuersus dicet, quod propter panem unum et obolum tantis miseriis eorum animos affecerimus.

77.4.21 Quid dicemus? Quid excusabimus?B: excusabimus.; F: excusabimur?B: excusabimus.; F: excusabimur? Quod enim illos in medium adducturus sit, audi quid dicat: Quam diu non fecistis uni de minoribus his nec1470/1486/1530: neque mihi fecistis.

77.4.22 Neque enim illiB: Neque nulli quicquam nobis amplius dicent, sed deus pro illis nos reprehendetB: reprehendent. Nam et Lazarus a diuite uisus est, non tamen quicquam ei dixit, sed Abraam eius uices suscepit.

77.4.23 Ita et pauperibus eueniet, qui nunc a nobis contemnuntur. Neque enim supplices eorum manus, uel aliqua misericordiae specie intuebimur, cum in gloria erunt.

77.4.24 Nos eorum speciem induemus, et utinam speciem tantum, et non longe grauius supplicium.

77.4.25 Neque enim diues micis impleri illic desiderabat, sed ardebat et cruciabatur misere, et audiuit: Recordare quia accoepisti bona in uita tua, et Lazarus similiter mala.

77.4.26 Nolimus igitur1470/1486/1530: ergo ut magnum quiddam diuitias admirari. Hae nanque uiaticum erunt nobis supplicii, nisi cauerimus. Quemadmodum si cauerimus, paupertas et delitiarum et requietis1530: requiei erit incrementum.

77.4.27 Abluentur etenim1470/1486/1530: enim peccata, si aequo animo eam1470/1486/1530: om. tolerabimus, et apud deum fidenter adesse poterimus.

77.5.1 Nolimus igiturB/1470/1486/1530: ergo in hac uita ocium quaerere, ut in caelo eo fruamur, sed labores pro uirtute subeamus, superflua recidamus, et nihil aliud quaeramus, quam in pauperes omnia nostra dispergere.

77.5.2 Quae nobis erit excusatio, cum ipse quidem nobis caelum pollicetur, nos ne panem quidem ei exhibemus?

77.5.3 Cum ipse tibi solem oriri facit, et omnis creaturae ministerium tibi largitus est, tu nec nudum induis, neque ei domum communicas.1530: communicas? Et quid ego solem et creaturam memini?B/F: memini:

77.5.4 Corpus tibi suum tradidit et preciosissimum sanguinem. Tu nec potum das, at semel dedisti?1470/1486/1530: dedisti. Non est haec eleemosyna. Nisi enim quousque habes, indigenti subueneris, nunquam debitum impleueris.

77.5.5 Nam et uirgines habentes lampades habebant oleum, sed non ad sufficientiam. Opus est enim etiam de tuo non tam parcum esse, sed cum domini tibi creditae sint facultates, cur tam tenax es?

77.5.6 Vultis causam dicam huius inhumanitatis? Qui per auaritiam congregantF: agregant, ad eleemosynam pigri sunt. Qui ita lucrari didicit, nescit expendere.

77.5.7 Quomodo enim qui rapinae inhiat, ad contrarium se formabit?B: formabit. Qui aliena accipit, quomodo sua dare poterit?B: poterit.

77.5.8 Etenim canis qui nimia carnis uoracitate tangitur, non bene potest gregem custodire. Iccirco pastores eiusmodi interficiunt. Quod ne nobis accidat, a tali gustatu abstineamus.

77.5.9 Etenim hiB/1470: ii; 1486: in; 1530: om.B/1470: ii; 1486: in; 1530: om. carne uescuntur, qui miseros fame mori patiuntur. Nonne uides quomodo omnia nobis communia statuit deus?B: deus.

77.5.10 Nam si pauperes esse permisit, etiam hoc diuitum gratia factum est, ut per eleemosynam peccata possint abluere. Tu autem et in hoc crudelis et inhumanus es.

77.5.11 Vnde constat quod si in maioribus hanc haberes potestatem, innumeros interemisses, et lumen et uitam omnem excluderes. Quod ne fiat, opus est hanc excidere insaciabilitatem.

77.5.12 Quod si haec1470/1486/1530: hoc audiendo aegrius fertis, ego longe magis uidendo. Quam diu tu diues, ille pauper? usque ad uesperam, ulterius non licet,

77.5.13 adeo breuis uita est, et omnia in ultimis, et iam omnia sunt in ianuis, ut uel breuis hora omnia existimanda sint1470/1486: sunt.

77.5.14 Quid opus est arca profluenti,1470/1486/1530: profluenti? quid seruorum et familiarium multitudine?B: multitudine. Quare non potius multos eleemosynae precones tibi comparas?F: comparas: Arca nullam emittitB: omittit uocem,

77.5.15 sed latrones et fures allicit. Arcae pauperum ad ipsum deum ascendunt, et suauem uitam praesentem facietB/1470/1486/1530: facient, et omne soluetB/1470/1486/1530: soluent peccatum, et gloriam a deo honorem ab hominibus feretB/1470/1486/1530: ferent.

77.5.16 Quid ergo tibi tot bona inuides?B: inuides. Non enim illis sed tibi consules longe magis.

77.5.17 Illis largiendo in hac uita subuenis. Tibi autem futuram gloriam et fiduciam repones, quam utinam omnes consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria simul et spiritu sancto in saecula1470/1486: in seculorum secula, Amen; 1530: simul et spiritui sancto in saeculorum saecula, amen.1470/1486: in seculorum secula, Amen; 1530: simul et spiritui sancto in saeculorum saecula, amen..


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY