PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

77.4.5 Sicut enim negociatores non pelagos solum sed et lucra reputant, ita et nos celum et eam que ad Deum propalationem reputare oportet.
CLOSE
Griffolini

77.4.5 Quemadmodum enim mercatores non maris pericula, sed lucrum spectant1470/1486/1530: expectant, ita et nos caelum et dei praesentiam,
CLOSE
Griffolini-Montanus

77.4.5 Quemadmodum enim mercatores non maris pericula, sed lucrum spectant1603: expectant: ita et nos coelum, et dei praesentiam.
CLOSE
Montfaucon

77.4.5 Ut enim mercatores, non maria solum, sed et lucra cogitant; sic et nos caelum, et eam quae secundum Deum est fiduciam cogitare oportet.