Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem
Omelia LXXVII (Paris fol.134vb-137ra; Harley fol.173ra-175vb)
77.1.1 Hec locutus sum uobis ut gaudium meum in uobis maneat, et gaudium uestrum impleatur. Hoc est mandatum meum: ut ametis uos inuicem sicut ego amaui uos.
77.1.2 Omnia bona tunc habent mercedem cum in finem uenerint decentem. Si uero intercidantur in medio, naufragium fit.
77.1.3 Et quemadmodum nauis que decem milium est capax, si non anticipauerit occurrere ad portus, sed in medio submersa fuerit pelago, nichil proficit ex multis diuitiis.
77.1.4 Sed et maiorem operata est calamitatem, quanto et ampliores sustinuit labores, ita et que ad finem laborum recidunt anime, et in mediis exsoluuntur agonibus.
77.1.5 Propterea et Paulus gloriam et honorem et pacem dicit obuiatura esse hiis qui secundum patienciam operum bonorum currunt. Quod igitur et discipulis Christus construit nunc.
77.1.6 Quia enim acceptauit eos et letabantur in eo. Deinde passio incidens et tristia uerba abscindere debebant leticiam.
77.1.7 Postquam locutus est sufficiencia, et postquam mitigauit eos, ait: Hec locutus sum uobis ut gaudium meum in uobis maneat, et gaudium uestrum impleatur; hoc est, ut non abscindamini a me ut non intercidatis.
77.1.8 Rursum letabamini in me et ualde letabamini, sed incidit tristicia. Hanc igitur auferam ut et ad finem ueniat gaudium, ostendens quoniam non tristicia digna sunt presencia sed delectatione.
77.1.9 Vidi uos scandalizatos, non contempsi. Non dixi: Propter quid non manent generosi? Sed locutus sum uobis ea que consolationem conferebant. Ita uolo uos semper in eodem amore seruare.
77.1.10 Audistis de regno celorum, gauisi estis. Vt igitur impleatur gaudium uestrum, hec dixi uobis: Hoc autem est mandatum meum: ut ametis uos inuicem sicut amaui uos.
77.1.11 Vides Dei amorem complicatum nostro, et uelut cathenam quamdam copulatum. Propterea quidem quandoque duo ait mandata, quandoque uero unum.
77.1.12 Non enim est possibile prius assumentem, non aliud habere. Nam quandoque quidem ait: In hoc lex et prophete pendent. Quandoque autem: Quecumque uultis ut faciant uobis homines eadem et uos facite illis.
77.1.13 Hec est enim lex et prophete et plenitudo legis amor.
77.1.14 Quod et hic dicit: Si enim manere ab amore sit, amor autem a mandatorum obseruatione, mandatum autem est ut nos amemus inuicem, manere in Deo ab eo qui ad nos inuicem amore fit.
77.1.15 Et non simpliciter amorem, ait, sed et modum ostendit: Sicut ego amaui uos. Rursus ostendit quoniam non est odii hec recessio, sed amoris.
77.1.16 Itaque me magis in admirationem duci oportet pro hoc. Pro uobis enim animam meam pono, sed nusquam ita ait id.
77.1.17 Sed superius quidem optimum describens pastorem, hic autem in admonendo eos, et ostendendo amoris magnitudinem et seipsum quis est.
77.1.18 Cuius autem gracia amorem extollit? Quoniam in hoc est ostensio discipulorum, hoc quod applaudit uirtuti. Propterea et Paulus tot de eo ait ceu discipulus existens, naturalis magistri Christi et experienciam eius accipiens.
77.1.19 Vos amici mei estis. Non ultra uos dico suos. Seruus enim non nouit quid facit dominus eius. Vos amici mei estis. Omnia enim quecumque audiui a patre meo, nota feci uobis.
77.1.20 Qualiter igitur dicit: Multa habeo uobis dicere sed non potestis portare modo? Nichil aliud per hoc, id est audisse construit, quam quoniam nichil alienum loquitur, sed que patris sunt.
77.1.21 Quia uero hoc maxime uidetur discipulorum esse, scilicet ineffabilia discere, et hac digni effecti estis communione. Omnia uero cum dicit, quecumque eos audire oportebat dicit.
77.1.22 Deinde et aliquod argumentum non contingens dilectionis ponit. Quod utique? Hoc: Non uos me elegistis, ait, sed ego elegi uos; hoc est, ego dilectioni uestre precucurri.
77.1.23 Et neque hic stetit, sed et posui uos, ait; hoc est, plantaui ut uos subducamini, adhuc methaphora utitur uitis; hoc est, ut extendamini et fructum feratis et fructus uester maneat.
77.1.24 Si uero fructus uester manet, multo magis uos. Non enim dilexi uos solum, ait, sed et maxime benefeci ubique orbis terrarum uestris palmitibus.
77.2.1 Vides per quot ostendit amorem? In dicendo que ineffabilia patris, in precurrendo primum ad amicitiam, in largiendo eis magna bona, in paciendo pro eis que paciebatur tunc.
77.2.2 Ad hoc autem ostendit quoniam permanet continue cum eis debentibus dare fructum. Necesse enim erat eo quod ab ipso potientes auxilio, ita fructificare. Vt quodcumque petieritis patrem in nomine meo, det uobis.
77.2.3 Et nimirum eius qui petitur est facere. Si igitur pater petitur, qualiter filius facit? Vt discas quoniam non minor filius. Hec locutus sum uobis ut ametis uos inuicem.
77.2.4 Hoc est non exprobrans hec dico quoniam animam meam pono, quoniam primus ad uos cucurri, sed in dilectionem uos inducens.
77.2.5 Deinde quia persecutionem pati a multis, et exprobrari difficile erat et insanabile, et sufficiens excelsam humiliare animam.
77.2.6 Propterea decem milia predicens, tunc ad hoc deuenit Christus. Preliniens enim eorum animam, ita ad hoc uenit, et ea que ex superhabundancia ostendit pro eis existencia sicut et alia monstrauit.
77.2.7 Quemadmodum enim dixit quoniam magis non dolere sed et letari oportet, quoniam abeo ad patrem. Non enim derelinquens eo, sed et ualde diligens hoc facit, ita et hic ostendit quoniam letari et non dolere oportet.
77.2.8 Et uide qualiter hoc construit. Non enim dixit noui tristem esse rem, sed propter me fertis quia propter me patimini.
77.2.9 Nondum enim hec occasio sufficiens erat mitigare, idcirco eam dimittens, aliam adicit. Quam autem?
77.2.10 Hanc: quoniam prioris uirtutis hoc argumentum est, et econtrario dolere oportebat, non quoniam odio haberemini nunc, sed si deberetis diligi.
77.2.11 Hoc enim enigmatice insinuat per hoc quod dicit: Si de mundo essetis, mundus utique quod proprium diligeret. Itaque si diligeremini, manifestum est quoniam perniciei efferretis ostensionem.
77.2.12 Deinde quia hoc predicens non exanimauit id, superuenit rursus sermonem. Non est seruus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et uos persequentur.
77.2.13 Ostendit zelotas eos secundum hoc maxime fieri. Donec enim erat in carne Christus, ad illum prelium habebant. Quia uero translatus est, rursus ad eos uenit bellum.
77.2.14 Deinde quia pauci existentes turbabantur plebis tante prelium debentes suscipere, resuscitat eorum animam dicens quoniam hoc maxime gaudii est opus, odio haberi ab eis. Ita enim michi communicabatis passionibus.
77.2.15 Non igitur uos turbari oportet. Non enim uos me potiores quemadmodum et preassumens dixi: Non est seruus maior domino suo. Deinde et tercia mitigatio quoniam et pater contumeliam patitur cum eis.
77.2.16 Hec enim uniuersa, ait, facient propter nomen meum quoniam non nouerunt eum qui misit me; hoc est, illum iniuriantur.
77.2.17 Insuper uenia eos priuans et ponens aliam mitigationem, ait: Nisi uenissem et locutus essem eis peccatum non haberent. Ostendens quoniam iniuste et que in eum, et que in illos operabuntur.
77.2.18 Quid igitur in tot uos induxisti mala? Nonne preuidisti prelia et odium? Propterea rursus ait: Qui me odit, et patrem meum odit.
77.2.19 Non paruum et hinc presonans eis supplicium. Quia enim sursum et deorsum causabantur, quoniam propter patrem eum persequebantur, destruens eorum excusationem, hec dixit.
77.2.20 Non habent occasionem eam que a sermonibus doctrinam, tribuebam eam que ab operibus adieci, secundum Moysi legem qui ab eo qui hec facit et dicit, persuaderi uniuersos iussit, cum ad pietatem ducat, et miracula tribuat maxima.
77.2.21 Non simpliciter dixit signa, sed que nullus alius fecit, et horum ipsi testes ita dicentes: Numquam ita apparuit in Israel.
77.2.22 Et: Non auditum est a seculo quoniam aperuit quis oculos ceci nati. Et quod Lazari tale est et omnia alia talia et mirificationis modus, noua et inopinabilia omnia.
77.2.23 Cuius igitur gracia, ait, et te et nos persequuntur? Quoniam de mundo non estis. Si de mundo essetis, mundus utique quod proprium erat diligeret. Prereminiscitur eos uerborum que ad fratres suos dixit.
77.2.24 Sed illic quidem moralius ut non feriat. Hic uero contrarium omne reuelauit. Et unde hoc manifestum est quoniam propter hoc odio habemur? Ab hiis que in me facta sunt.
77.2.25 Quid enim, dic michi, eorum que dicta uel acta sunt capere habentes non susciperent me? Deinde quia hec res stupenda erat nobis, dixit et causam. Hoc est nequiciam eorum.
77.2.26 Neque hic stat, sed et prophetam inducit, ostendens eum desuper resonantem et dicentem: Quoniam oderunt me gratis.
77.2.27 Quod et Paulus facit. Multis enim admirantibus qualiter Iudei non crediderunt, prophetas inducit predicentes desuper, et causam ostendentes quoniam nequicia eorum et despectio infidelitatis causa est.
77.2.28 Quid igitur? Si sermonem tuum non seruarunt et propterea nostrum non seruabunt; si te persecuti sunt, propterea et nos persequentur;
77.2.29 si signa uiderunt que nullus fecit; si uerba audierunt que nullus dixit, et nichil profecerunt; si patrem tuum odiunt, et te cum illo, cuius gracia nos immisisti;
77.2.30 Qualiter nos digni fide de reliquo erimus? Quis uero attendet nobis eorum qui sunt eiusdem tribus?
77.3.1 Vt igitur non hec excogitantes turbentur, uide quam inducit consolationem.
77.3.2 Cum uenerit paraclitus quem ego mittam spiritus ueritatis qui a patre procedit, ille testabitur de me et uos testabimini quoniam mecum estis.
77.3.3 Ille dignus fide erit. Spiritus enim ueritatis est propterea non spiritum sanctum sed ueritatis eum uocauit.
77.3.4 Hoc autem id est: Qui a patre procedit, quia omnia certissime nouit quemadmodum et ipse ait de seipso: Ego noui unde uenio et quo uado, et illic de ueritate loquens: Quem ego mittam.
77.3.5 Ecce non adhuc pater solus, sed et filius est qui mittit. Sed et uos habetis digne credulitatem qui mecum facti estis, et non ab aliis audistis. Et apostoli hinc certificant, dicentes: Qui comedimus et bibimus cum illo.
77.3.6 Quoniam autem non ad graciam dicta sunt, supertestatur spiritus sanctus hiis que dicebantur: Hec locutus sum uobis ut non scandalizemini. Hoc autem est cum uideritis multos, non persuaderi a uobis et uersuta pati uos.
77.3.7 Absque synagogis facient uos. Iam enim composuerant, si quis confessus fuerit eum Christum ut absque synagogis factus sit. Sed uenit hora ut omnis qui interficit nos, opinetur culturam offerre Deo.
77.3.8 Ita uestram opinabuntur occisionem ut rem piam et Deo placentem. Deinde mitigationem inducit rursus: Et hec facient quia non cognouerunt patrem neque me.
77.3.9 Sufficit uobis in consolationem propter me et patrem hec pati. Hic reminiscitur eos rursus beatificationis quam incipiens dixit:
77.3.10 Beati estis cum exprobrauerint uos et persecuti fuerint et dixerint omne perniciosum uerbum aduersum uos mentientes propter me.
77.3.11 Letamini et exultate quoniam merces uestra multa est in celis. Hec locutus sum uobis ut cum uenerit hora, reminiscamini horum, ut ab hiis et reliqua credibilia estimetis.
77.3.12 Non enim habebitis dicere quoniam blandiens uobis ea que ad graciam dicebam solum, et non quoniam deceptionis erant que dicta sunt. Non enim utique qui futuris esset decipere et hec predixisset uobis que auertunt.
77.3.13 Propterea igitur predixi ut non inopinata accidencia uos perturbent, sed et propter aliam causam ut non dicatis quoniam non preuidit futura hec.
77.3.14 Mementote igitur quoniam ego dixi uobis. Etenim semper circumponebant formam persecutioni eorum perniciosam ut nociuos expellentes.
77.3.15 Sed non turbabat discipulos hec preaudientes, et scientes pro quibus paciebantur. Sufficiens enim erat causa eorum que fiebant eos erigere. Propterea eam ubique reuoluit, dicens: Non cognouerunt me.
77.3.16 Et quoniam propter me facient et propter nomen meum et propter patrem, et quoniam ego primus passus sum, et quoniam non iusta causa hoc audebunt.
Morale lxxvii. Quoniam oportet cum bono animo eas que propter Christum sunt passiones sustinere et a malis abstinere et de elemosina.
77.4.1 Hec et nos in temptationibus reuoluamus cum a perniciosis quid patimur hominibus ad principem nostrum respicientes et consummatorem fidei, et quoniam a malis hominibus et quoniam propter uirtutem et quoniam propter eum.
77.4.2 Si enim hec excogitauerimus, omnia facilia erunt et portabilia. Si enim pro amabilibus quis paciens gloriatur, propter Deum si quis paciatur quid, quem suscipiet sensum uersutorum?
77.4.3 Si enim Christus rem exprobrabilissimam, scilicet crucem gloriam, uocabat, multo magis nos ita disponi oportet. Si enim passiones ita possumus contempnere, multo magis pecunias et auariciam.
77.4.4 Oportet igitur cum debemus quid pati indelectabile, non labores sed coronas excogitare.
77.4.5 Sicut enim negociatores non pelagos solum sed et lucra reputant, ita et nos celum et eam que ad Deum propalationem reputare oportet.
77.4.6 Et si delectabile appareat auarum esse, excogita quoniam non uult Christus et indelectabile confestim apparebit.
77.4.7 Rursum si onerosum fuerit inopibus dare, non usque ad consumptionem elemosine sistas cogitationem, sed confestim transduc mentem ad messem ex semine.
77.4.8 Et cum onerosum fuerit contempnere amorem uxoris aliene, reputa eam que a labore est coronam et facile feres laborem.
77.4.9 Si enim hominum timor auertit ab inconuenientibus rebus, multo magis Christi dilectio. Dura est uirtus, si circumponamus eius uultui futurorum bonorum promissionis magnitudinem.
77.4.10 Nam uirtuosi quidem et sine hiis eam secundum seipsam speciosam considerant, et propterea eam pertractant, et propterea quia Deo placet, non in mercede operantur.
77.4.11 Et magnum estimant sobrium esse, non propterea ut non torquantur, sed quia Deus iniunxit. Si uero quis imbecillior est, et brauia excogitet.
77.4.12 Ita et de elemosina faciamus, et misereamur eorum qui sunt eiusdem tribus, ne utique despiciamus a fame corruptos.
77.4.13 Qualiter enim non inconueniens est nosipsos quidem ad mensam sedere ridentes et uoluptuantes, alios autem per biuia transeuntes, audientes, ululantes, neque conuertentes ad ululantum, sed et grauari et deceptorem uocare?
77.4.14 Quid dicis, o homo? Propter panem unum quis deceptionem complicat? Vtique ait. Quocirca hanc misericordiam maxime consequatur, ac maxime necessitate eripiatur.
77.4.15 Si uero non uis dare, neque conuicieris. Si non uis soluere naufragium, ne impellas in baratrum.
77.4.16 Excogita enim cum accendentem expuleris inopem, quis erit Deum deprecans? Qua enim mensura mensi fueritis, ait, remetietur uobis.
77.4.17 Excogita qualiter constrictus ille abiit, inferius incuruatus, lugens pre inopia, et eam que a conuicio est percussionem accipiens.
77.4.18 Si enim mendicare maledictionem uos ponitis, petentem non suscipere, et contumeliam suscipientem abire, intuere quantam tempestatem facit. Vsquequo feris assimilati sumus, et naturam ipsam propter auariciam ignoramus?
77.4.19 Multi sunt nunc in hiis qui gemunt, sed nolo nunc, sed semper habere hanc misericordiam. Excogita michi diem illam quando representabimur tribunali Christi.
77.4.20 Cum deprecati fuerimus misericordiam consequi et in medium eos ducens Christus, dicet ad nos quoniam propter panem unum et obolum unum, tantam in animabus hiis operati estis fluctuationem.
77.4.21 Quid dicemus? Quid autem respondebimus? Quoniam enim in medium eos ducet, audi quid ait: In quantum non fecistis uni horum, neque michi fecistis.
77.4.22 Neque enim illi de reliquo dicent: Quid ad nos? sed Deus pro eis nos tanget. Quia et Lazarum quidem diues uidit, sed Lazarus quidem nichil ad eum dixit. Abraham autem eum qui pro illo sermonem fecit.
77.4.23 Ita et in inopibus erit qui nunc a nobis contempnuntur. Non enim manus eos protendentes uidebimus miserabili scemate, sed in requie existentes.
77.4.24 Nos autem quod illorum suscipiemus scema, et utinam scema solum, et non quod multo difficilius est cruciationem.
77.4.25 Neque enim diues micis cupiebat saturari illic, sed exfrigebatur et torquebatur difficulter, et audiuit quoniam: Suscepisti bona tua in uita tua et Lazarus mala.
77.4.26 Ne igitur magnum quid diuicias estimemus. Hee enim uiaticum supplicii nobis erunt nisi attenderimus. Sicut si attenderimus, et inopia adiectio fit, et adiecto minoris uirtutis et uoluptatis et requiei nobis.
77.4.27 Etenim et peccata deponemus, si cum graciorum actione hanc feremus, et multam apud Deum habebimus propalationem.
77.5.1 Ne igitur semper habilitatem petamus ut habilitate pociamur illic, sed eos qui pro uirtute sunt suscipiamus labores, et superflua abscidamus et nichil plus inquiramus, sed ad indigentes omnia que sunt consumamus.
77.5.2 Quam enim habebimus excusationem cum ipse quidem nobis celum promittit, nos autem neque panem ei tribuimus?
77.5.3 Cum ipse quidem tibi solem oriri faciat et omnem creationis tribuat ministrationem, tu uero neque uestimentum eidem des, et uestimentum superfluum, neque tecto communicare facias? Et quid dico solem et creationem?
77.5.4 Corpus suum tibi apposuit, sanguinem uero preciosum dedit. Tu uero neque calicem aque das ei, sed dedi semel, sed non est hec misericordia. Donec enim habens non sufficeris, nondum omne complesti.
77.5.5 Quia et uirgines lampades habentes, habebant oleum, sed non copiosum. Igitur oporteret quidem et si ex tuis tribueres, neque ita esse parcum, nunc autem ea que dominatoris dans cuius gracia pusillanimis es?
77.5.6 Dicam uultis causam huius inhumanitatis? Ab auaricia congregant que sunt sibi et ad elemosinam desides sunt hii. Qui enim ita didicit, lucrari consumere non nouit.
77.5.7 Qualiter enim si quis preparatus fuerit ad rapinam, in contrarium seipsum adaptabit? Qui enim ea sunt ab aliis accipit, qualiter poterit sua erogare alii?
77.5.8 Etenim canis meditans carnem gustare, custodire non ultra potest gregem. Propterea et hos tales interficiunt pastores. Quod ut non et nos paciamur, abstineamus a tali uoragine.
77.5.9 Etenim et hii carnes degustant per eam que per famem mortem inducunt. Nonne uides qualiter omnia communia nobis dimisit Deus?
77.5.10 Si uero in pecuniis permisit pauperes esse et id propter eam que diuitum migitationem ut habeant per eam que est elemosinam, exuere peccamina. Tu autem et in hoc crudelis et inhumanus factus es.
77.5.11 Vnde manifestum est quoniam si et in maioribus hanc suscepisses potestatem infinitas utique operareris occisiones, et lumen et uitam omnem precluderes inopibus. Quod ut non fiat necessitas eam que in illis est insacietatem abscidit.
77.5.12 Si uero doletis hec audientes, multo magis ego hec fieri uidens. Vsquequo tu diues et ille inops? Vsque ad uesperam, ulterius uero non adhuc.
77.5.13 Ita enim breuis est uita nostra et omnia in ultimis et omnia in ianuis steterunt. De reliquo ut horam breuem, omne est estimandum.
77.5.14 Quid tibi opus est penetrabilibus eructuantibus et multitudine famulorum et hyopinarum, id est satirorum? Propter quid non infinitos habes predicatores elemosine?
77.5.15 Nam penetrale quidem nullam emittit uocem, sed multos attrahit latrones, inopium uero penetralia ad ipsum ascendit Deum, et delectabilem presentem operabuntur uitam, et omnia soluent peccata, et gloriam apud Deum et honorem apud homines ferent.
77.5.16 Quid igitur inuides tibiipsi tantorum bonorum? Non enim illis sed tibiipsi benefacies, magis illis benefaciens.
77.5.17 Nam hiis quidem presencia porriges, tibiipsi uero futuram gloriam et propalationem predeponis qua fiat omnes nos fungi, gracia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria in secula seculorum, amen.