77.5.1 Ne igitur semper habilitatem petamus ut habilitate pociamur illic, sed eos qui pro uirtute sunt suscipiamus labores, et superflua abscidamus et nichil plus inquiramus, sed ad indigentes omnia que sunt consumamus.
77.5.1 Nolimus igiturB/1470/1486/1530: ergo in hac uita ocium quaerere, ut in caelo eo fruamur, sed labores pro uirtute subeamus, superflua recidamus, et nihil aliud quaeramus, quam in pauperes omnia nostra dispergere.
77.5.1 Nolimus ergo in hac vita ocium quaerere, vt in coelo eo fruamur: sed labores pro virtute subeamus, superflua recidamus, et nihil aliud quaeramus, quam in pauperes omnia nostra dispergere.
77.5.1 Ne ergo semper requiem quaeramus, ut illic requie fruamur; sed pro virtute labores suscipiamus, superflua resecemus, et nihil amplius quaeramus; sed in pauperes omnia nostra effundamus.