PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

77.2.14 Deinde quia pauci existentes turbabantur plebis tante prelium debentes suscipere, resuscitat eorum animam dicens quoniam hoc maxime gaudii est opus, odio haberi ab eis. Ita enim michi communicabatis passionibus.
CLOSE
Griffolini

77.2.14 et cum pauci tanti populi bellum suscepturi perturbarentur, eorum animos erigit, quod maxime eis laetandum sit, si ab illis odio habeantur. Ita enim passionis meae participes eritis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

77.2.14 Et cum pauci tanti populi bellum suscepturi perturbarentur, eorum animos erigit, quod maxime eis laetandum sit, si ab illis odio habeantur: ita enim passionis meae participes eritis.
CLOSE
Montfaucon

77.2.14 Hinc quia pauci contra tantum populum concertaturi turbabantur, ipsorum animos erigit dicens; hanc esse maxime laetandi causam, quod ab illis odio haberentur: ita enim, inquit, mihi passionum consortes eritis.