77.3.15 Sed non turbabat discipulos hec preaudientes, et scientes pro quibus paciebantur. Sufficiens enim erat causa eorum que fiebant eos erigere. Propterea eam ubique reuoluit, dicens: Non cognouerunt me.
77.3.15 Non tamen perturbati sunt, cum a magistro presciuerint id futurum. Sufficiens nanque causa fuit, quae eos confirmaret. Ideo frequenter hoc meminit quod: Non noueruntF: nouerint me,
77.3.15 non tamen perturbati sunt, cum a magistro prius audiuissent id1603: in futurum, scirentque quorum gratia ista paterentur: Sufficiens nanque causa fuit, quae eos confirmaret. Ideo frequenter hoc meminit, quod non nouerunt me:
77.3.15 Verum haec discipulos non turbabant, quia haec futura audierant, et sciebant cur paterentur: quae causa erat ad erigendos ipsorum animos idonea: illamque ideo ubique versat dicens, Non noverunt me;