PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

77.1.7 Postquam locutus est sufficiencia, et postquam mitigauit eos, ait: Hec locutus sum uobis ut gaudium meum in uobis maneat, et gaudium uestrum impleatur; hoc est, ut non abscindamini a me ut non intercidatis.
CLOSE
Griffolini

77.1.7 post debitam doctrinam et consolationem. hec inquit locutus sum uobis: ut gaudium meum in uobis sit: et gaudium uestrum impleatur. Hoc est ne discedatis a me: neue a cursu desistatis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

77.1.7 post debitam doctrinam et consolationem: Haec inquit, locutus sum vobis, vt gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur: hoc est, ne discedatis a me, neve a cursu desistatis.
CLOSE
Montfaucon

77.1.7 postquam illos pluribus alloquutus consolatusque fuerat, dicit: Haec loquutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis maneat, et gaudium vestrum impleatur; hoc est, ne discedatis a me, neve a cursu desistatis.