PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

78.2.18 Sicut igitur de seipso dicens: A meipso non loquor, hoc ait quoniam nichil extra ea que patris, nichil proprium ab illo et alienum, ita et de spiritu.
CLOSE
Griffolini

78.2.18 Quemadmodum enim de se locutus inquit: A me ipso non loquor, id est, nihil praeter patris uoluntatem, ita et de spiritu.
CLOSE
Griffolini-Montanus

78.2.18 Quemadmodum enim de se locutus, inquit, A meipso non loquor, id est, nihil praeter patris voluntatem, nihil alienum, ita et de spiritu,
CLOSE
Montfaucon

78.2.18 Ut igitur de seipso loquens ait, a meipso non loquor, id est, nihil nisi quae Patris, nihilque proprium vel ab illo alienum; ita et de Spiritu intelligendum.