Homilia LXXVIII (lxxvii)

78.1.1 Haec autem ab initio uobis non dixi, quia uobiscum eram. Et nunc uado ad1470/1530: om. eum qui me misit, et nemo ex uobis interrogat me: Quo uadis?1470/1486/1530: uadis. sed quia haec locutus sum uobis, tristitia impleuit cor uestrum.

78.1.2 Magna tristitiae uis et multa nobis opus est fortitudine, ut ei affectui generose resistamus, et utilitatem inde superfluis abiectis consequamur.

78.1.3 Cum enim uel nos ut1486/1530: uel proximi peccant, tunc tristandumB: tibi standum est. Cum autem in humanos casus incidimus, inutilis tunc tristitia.

78.1.4 Que cum discipulos non dum perfectos oppugnaret, consydera quomodo eos perterrendo arguit Christus.1486: Christus?

78.1.5 Cum enim multum1470/1486/1530: multi de hoc interrogassent. Nam1530: om. et Petrus dixit: Quo uadis?1486: uadis Et Thomas: Nescimus quo uadis, et quomodo poterimus uiam scire?B: scire: Et Philippus: Ostende nobis patrem,

78.1.6 nunc audientes: Extra synagogam uos facient, et odio habebunt uos, et: Qui interficit uos arbitrabitur1470/1486: arbitretur; 1530: arbitratur1470/1486: arbitretur; 1530: arbitratur obsequium se prestare deo,

78.1.7 ita animo defecerunt, ut ne loqui quidem possent. Quod exprobrans eis Iesus inquit:

78.1.8 Haec autem ab initio non dixi uobis, quia uobiscum eram, et nunc uado ad eum, qui me misit, et nemo ex uobis interrogat me: Quo uadis.1530: uadis? Sed quia haec locutus sum uobis1486: uodis, tristitia impleuit cor uestrum.

78.1.9 Cuius nimietas grauis est, et ad1486: estad mortem uiam parat. Ideo Paulus dicebat: Ne quando abundantiori tristitia absorbeatur talis. Haec ab initio uobis non dixi, inquit.

78.1.10 Quare ab initio non dixi? Ne quis diceret, a saepe numero contingentibus coniectatum esse. Et quid rem tam difficilem aggrederis?

78.1.11 Sciebam, inquit, ab initio, et non quod ignorarem, id1486/1530: om. tacui, sed: Quia uobiscum eram, et hoc hominis iterum more. Quasi dicat:

78.1.12 Quia in tuto eratis, et licitum erat interrogare cum uolebatis, et in me totum bellum uertebatur, et superfluum erat haec ab initioB/1470/1486/1530: a principio dicere.

78.1.13 Hoc ergo tunc non dixit?B/1470/1486/1530: dixit: Nonne duodecim aduocaui1470/1486/1530: aduocans inquit:1470/1486/1530: inquit. quoniam Ad principes et reges ducemini, et flagellabunt uos in synagogis?B: synagogis. Quomodo ergo inquit: Ab initio non dixisse?

78.1.14 Quoniam uerbera1530: uerba et expulsiones praedixerat, non tamen quod mors eorum adeo1470/1486/1530: om. uideretur expetenda, ut obsequium arbitrarentur.

78.1.15 Hoc enim prae omnibus eos perterrere poterat. Siquidem tanquam impii et perditi homines erant iudicandi.

78.1.16 Preterea illud dicendum est, quod tunc quidem, quae a gentibus passuri erant, dixit. Nunc uero quae a Iudaeis, et per excessum maxime, et quod prope esset, admonuit.

78.1.17 Nunc uado ad eum qui me misit, et nemo ex uobis interrogat me: Quo uadis.1530: uadis? Sed quia haec locutus sum uobis, tristitia imp1486: fol.159vbleuit cor uestrum.

78.1.18 Non parua haec consolatio, quod sciret quanta tristitia afficerentur,

78.1.19 et quod relinquerentur a Christo, et quod multa esse1530/1486: om.nt mala1470: mala essent passuri. Formidabat enim an forti ea animo essent toleraturi.

78.1.20 Sed qua gratia in tanta perturbatione non accoeperunt spiritum sanctum?B: sanctum. ut iam satis confirmatos intelligeres.

78.1.21 Nam si non dum accoepto spiritu tanto metu superati non resilierunt, consydera quales futuri essent gratia repleti.1530: repleti?

78.1.22 Quod si tunc constanter perseuerassent, spiritui ascribendum esset, nunc1470/1486/1530: tunc uero ipsorum uoluntatis fructus, et manifestum eorum in Christum amoris argumentum apparuit, cum adhuc gratia nudi essent.

78.1.23 Sed ego ueritatem dico uobis, expedit ut ego uadam. Ecce quomodo iterum eos consolatur. Non ego ad gratiam loquor, inquit, sed licet maiorem immodum contristemini, quod expedit, audiendum est.

78.1.24 Vos ut adessem uelletis, usus aliud postulat. Diligentis autem est, cum utilitatem cognoscit, eam non pretermittere, ut ea dilecti priuentur.

78.1.25 Si ego non abiero, paraclitus non ueniet ad uos. Quid hic dicunt, qui de spirituB: dei spiritum non recte sentiunt?B: sentiunt. Expedit dominum abire et uenire seruum?

78.1.26 Vides quanta sit spiritus dignitas? Si abiero, mittam eum ad uos. Et quid hoc utilitatis? Cum uenerit, arguet mundum, hoc est, non impune hoc facient, si ueneritB: faciunt. si uenit.

78.1.27 Sufficientia enim erunt iam facta eis silentium indicere.

78.1.28 Cum autem per illum et haec fient, et doctrina perfectior, et signa maiora subsequentur, multo magis damnabuntur, cum tanta uiderint in nomine meo fieri, ex quo manifestior mea fiet resurrectio.

78.1.29 Siquidem nunc possent dicere me fabri filium esse, cuius patrem et matrem cognoscant.

78.1.30 At cum me mortem soluere, malitiam et daemonas1470/1486/1530: demones fugare, uitia naturae emendare, immensam spiritus plenitudinem mitti, et haec omnia nominis mei inuocatione fieri intuebuntur. Quid dicent?B: dicent.

78.1.31 Testimonium perhibuit de me pater, perhibebit et1530: et perhibet spiritus, et quamuis a principio testificatus sit, tamenF: tam etiam1470/1486/1530: et nunc testificabitur.

78.2.1 Illud autem uerbum, Arguet de peccato, hoc est, omnem auferetB/1470/1486: aufert excusationem, et sine uenia peccasse demonstrabit.

78.2.2 Et de iustitia, quia ad patrem uado, et iam non uidebitis me, hoc est, quia irreprehensibiliter uixi, cuius signum est: Quod uado ad patrem.

78.2.3 Nam cum frequenter Iudaei Christum accusarent, quod a deo non esset, et propterea peccatorem et legis transgressorem dicerent, hinc omnis calumnia amouebitur.

78.2.4 Nam si opinio quod a deo non sim, me transgressorem ostendit, cum spiritus me illuc abeuntem, neque ad horam, sed permanentem ostenderit. (Hoc enim per eam particulam, Iam non uidebitis me, significatur.) Quid nam dicent?F: dicent:

78.2.5 Animaduerte his duobus omnem malam suspitionem auferri. Neque enim peccator miracula facere potestB/1470/1486/1530: om., neque esse apud deum perpetuoB: perpetuo esse potest.

78.2.6 Quare non possunt me amplius peccatorem, et a deo non esse dicere. De iudicio autem quia princeps huius mundi iam iudicatus est.

78.2.7 Iterum hoc in loco de iustitia uerba facit, quia aduersarium superauit. Neque enim peccatori esset possibileB/1470/1486/1530: possible esset, quod nemo iustorum hominum ualuit.

78.2.8 Quod autem propter me iudicatus est, scient, qui1486/1530: quia eum in posterum pessundabunt, et resurrectionem meam manifeste uidebunt, quod iudicantis eum est.

78.2.9 Neque enim ualuit me superare. Nam cum dicant, quod daemonium habeo, quod deceptor sum, omnia haec falsa deprehendentur. Non enim illum uicissem, si peccato essem obnoxius.

78.2.10 Nunc et iudicatus est et eiectus. Adhuc multa habeo uobis dicere, sed non potestis portare modo. Expedit ergo ut uadam. Siquidem tunc portabitis, cum abiero.

78.2.11 Et quid,1470/1486/1530: quid? maior ne te spiritus est?B/1470/1486/1530: est: cum nunc non possimus1470/1486/1530: possumus, illo autem adueniente portabimus?B: portabimus: Num maior illius, et perfectior efficacia est?

78.2.12 Minime. Mea etenim dicet, ideo inquit: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet, loquetur, et quae uentura sunt, annuntiabit uobisF: nobis.

78.2.13 Ille me clarificabit, et de meo accipiet, et annuntiabit uobis. Omnia quaecunque habet pater, mea sunt.

78.2.14 Cum dixisset, ille uos docebit omnia et suggeret, et in tribulationibus uos consolabitur, quod ipse non fecit,

78.2.15 et expedit me abire, et non potestis portare modo, tunc autem poteritis, et docebit omnem ueritatem,

78.2.16 ne his auditis maiorem illum arbitrarentur, et in ultimam impietatem inciderent, propterea a se accoepturum dicit, hoc est, quae ego dixi, et ipse dicet.

78.2.17 Illa uero particula, Nihil a semetipso1470/1486/1530: seipso loquetur, nihil contrarium, nihil aliud quam se locuturum significat.

78.2.18 Quemadmodum enim de se locutus inquit: A me ipso non loquor, id est, nihil praeter patris uoluntatem, ita et de spiritu.

78.2.19 De meo accipiet, hoc est, quae ego et scio et cognosco. Vna enim mea et spiritus scientia. Et quae uentura sunt, adnuntiabit uobis. Hoc eorum animos excitauit.

78.2.20 Ad nullam enim rem tam cupidum est humanum genus, quam ad futura cognoscenda. Ideo frequenter interrogabant: Quo iret, quae esset uia,

78.2.21 quam solicitudinem tollit cum adnuntiaturum omnia spiritum pollicetur, ne incauti errarent. Ille me clarificabit. Quomodo? In nomine meo uirtutem dabit.

78.2.22 Cum enim adueniente spiritu maiora signa essent ostensuri, ideo iterum aequalitatem indicat inquiens: Ille me clarificabit.

78.2.23 Et quamB: quomodo; 1530: quomodo?B: quomodo; 1530: quomodo? omnem ueritatem dicit?1530: dicet: Etenim hoc ipsum testificatur, quod docebit ueritatem.

78.2.24 Ipse enim Iesus, et quia carnem indutus erat, et quia de se ipso dicere discipuli non putabantur1470/1486/1530: putabant, et quia non dum manifesto1470/1486/1530: manifeste resurrectionem norant,

78.2.25 cum imbecilliores essent, et propter Iudaeos, ne tanquam legis transgressorem punitum arbitrarentur, frequenter nihil de se magnum locutus est, neque aperte a lege dissensit.

78.2.26 Et cum non dum confirmati essent discipuli, et multi credituri, et1470/1486/1530: etiam a peccatis purgandi essent, et alii de ipso dicerent, merito de se magna loqui abstinuit, ne ei stultitiae,

78.2.27 sed audientium imbecillitati ascriberent. Ideo cum dixerit: Docebit uos omnem ueritatem, subdidit: Non loquetur a semetipso.

78.2.28 Quod enim doctrina spiritus non indigeat, audi Paulum: Quae dei sunt, nemo nouit nisi spiritus dei.

78.2.29 Et quemadmodum spiritus hominis non ab alio discit, ita et spiritus sanctus de meo accipiet, hoc est, in nullo a me dissentiet.

78.2.30 Omnia quaecunque habet pater1486: apostolus, mea sunt. Cum igitur1470/1486/1530: ergo mea sint illa, et ille a patre dicet, de meo dicet1486/1530: dicit.

78.3.1 Sed cur non uenit spiritus ante Christi discessum? quia non dum maledicto sublato, neque soluto peccato, sed omnibus adhuc poene obnoxiis non uenisset.

78.3.2 Oportet, inquit, inimicitias prius dissolui, et reconciliari nosF/1470/1486/1530: uos deo, inde1470/1486/1530: inde tunc donum illud accipere. Sed cur inquit: Mittam eum? hoc est, ad eius uos acceptionem preparabo.

78.3.3 Quomodo enim qui ubique est mittitur?B: mittitur. Preterea et personarum differentiam ostendit, cum duas ponat1486/1530: ponit, et cum ita inseparabiliter se habeant, ut spiritum complectantur, et colant, suadet.

78.3.4 Poterat enim et ipse haec facere, sed propterea spiritum miraculis clarere permisit, ut eius intelligerentF: intelligeret dignitatem.

78.3.5 Sicut enim pater quae sunt producere potuit, filius autem ea facere1470/1486/1530: facere dicitur, ut eius potentiam intelligamus, ita et hoc.

78.3.6 Et ideo ipse carnem accoepit, spiritui operationem reseruauit, et ita iis1530: his silentium imposuit, qui inenarrabilis benignitatis materiam in impietatis argumentum accipiunt.

78.3.7 Cum enim dicant propterea filium incarnatum, quoniam inferior erat patre, dicemus ad illos: Quid de spiritu dicetis?F: dicetis:

78.3.8 Non accoepit carnem, neque propterea filio1486/1530: filium maiorem asseretis. Ideo in baptismate trinitasB: trinitatis accipitur. Etenim pater totum facere potest, et filius et spiritus sanctus.

78.3.9 Sed cum nemo de patre, sed de filio et spiritu dubitaret, in initiatione accipitur, ut in communicatione sacietatis1530: societatis illorum arcanorum bonorum, et dignitatis communicationem intelligamus.

78.3.10 Nam quod filius per se ipsum possit, quae in baptismate cum patre potest et spiritus sanctus, manifeste illinc patet. Iudaeis enim dicebat: Vt sciatis, quia potestatem habet filius hominis in terra dimittendi peccata,

78.3.11 et iterum: Vt filii lucis sitis, et: Ego uitam aeternam do eis, et postmodum: Vt uitam habeant, et abundantius habeant.

78.3.12 Videamus et spiritum hoc idem facere. Vbi nam?B: nam.; 1470/1486/1530: namque?B: nam.; 1470/1486/1530: namque? Vnicuique autem manifestatio spiritus datur ad utilitatem.

78.3.13 Qui ergo haec exhibet etiam magis peccata dimittit. Et iterum: Spiritus est qui uiuificat, et: ViuificabitF: Viuificabit et per inhabitantem spiritum in uobis, et: Spiritus uita per iustitiam,

78.3.14 et iterum: Si spiritu1486: spiritum ducimini1470/1486/1530: ducemini, non estis sub lege. Non enim accoepistis spiritum seruitutis iterum in timorem1530: timore, sed accoepistis spiritum adoptionis,

78.3.15 et tunc quicquid faciebant praesente spiritu, miraculis plena erant. Et ad Corinthios scribens Paulus inquit: Sed abluti estis, sed sanctificati estis, in nomine domini nostri Iesu Christi, et in spiritu dei nostri.

78.3.16 Cum ergoB: erga de patre multa audissent, et filium multa1486/1530: multum operatum uiderent, nihil autem manifeste de spiritu scirent, ipse miracula facit, et perfectam inducit cognitionem.

78.3.17 Sed ne propterea maior existimaretur, ideo ut iam dixi, inquit: Quaecunque audiet, loquetur, et quae uentura sunt, adnuntiabit.

78.3.18 Nam nisi hoc esset, quomodo non absurdum sit, si tunc esset auditurus, et propter discipulos? Neque enim tunc debebat secundum uos scire, nisi propter auditurosB: auditores,

78.3.19 et quid hoc dicto absurdius?B: absurdius. Preterea quid erat auditurus?B: auditurus: Nonne haec omnia dixerat per prophetas?B/1470/1486: prophetas.

78.3.20 Siue enim de solutione legis docendus erat, dictum est, siue de Christo et eius diuinitate et1470/1530: et dc; 1486: et de1470/1530: et dc; 1486: et de incarnatione, etiam dicta erant.

78.3.21 Quid apertius ad haec dicendum?B/1470/1486/1530: dicendum: et quae uentura sunt adnuntiabit.1530: annunciabit? Hic maxime dignitatem eius1470/1486/1530: eius dignitatem ostendit, cum deo maxime proprium sit futura praedicere.

78.3.22 Quod si ab aliis intelligeret, in nullo prophetas excederet. Sed hic certa1470/1486/1530: certam ad deum cognitionem ostendit, quod nil aliud loqui possit.

78.3.23 Quod autem dicit: De meo accipiet, siue de mea carnem1530: carne accipientis gratia, siue de eadem, quam ego habeo cognitione, non necessitate, neque quod ab alio discat, sed quod una et eadem cognitio est.

78.3.24 Et quare non aliter dixit?B: dixit. Quoniam non dum de spiritu audierant. Quare unum tantum annititur, ut credatur, et accipiatur ab eis, et non scandalizentur.

78.3.25 Nam cum dixisset: Vnus est magister uester Christus, ne persuasi non esse illi credendum putarent. Vna est, inquit: Et mea et illius doctrina, quae ego docturus eram, ipse dicet.

78.3.26 Nolite aliam illius doctrinam arbitrari. Etenim illa mea sunt, et meam gloriam augent. Vna est patris et filii et spiritus sancti uoluntas.

78.3.27 Ita et nos esse uult inquiens: Vt sint unum, sicut ego et tu unum sumus.

78.4.1 Nihil enim concordiae et mutuae uoluntati aequiparandum. Vnus enim multiplex est.

78.4.2 Si enim concordes sint duo uel decem. Non amplius unus1470/1486/1530: om. erit unus, sed eorum unusquisque fit decuplum, et inuenies in decem unum, et in uno decem.

78.4.3 Et si inimicum habeant, qui unum aggreditur, fere decem aggreditur, ita superatur. Non enim ab uno tantum, sed a decem impetitur.

78.4.4 Indiget unus, sed non est in aegestate. Maiore enim ex parte, hoc est, nouem abundat, et pars quae indiget, utputa minor maiore exuberante obtegitur.

78.4.5 Singuli horum1530: eorum uiginti manus habent, et oculos uiginti et totidem pedes. Non enim suis tantum oculis uidet, non suis pedibus sustentatur, non suis operatur manibus, sed et amicorum.

78.4.6 Decem animis spirat. Non enim ipse sibi tantum curae est sed1470/1486/1530: sed et illis. Quod si centum essent, idem contigerit1470/1486/1530: contingeret, et uirtus augeretur.

78.4.7 Ecce dilectionis excellentia, quo pacto unum insuperabilem et multiplicem reddat, et unus in multis simul locis, et in Perside et Rome esse possit, et quod natura non potest, dilectio potest.

78.4.8 Et pars eius hic, pars illic est, uel potius totus utrobique. Et si quis mille uel duo millia amicorum haberet, consydera in quantam ille potestatem ascenderet.

78.4.9 Animaduerte quantum capiat augmentum dilectio. Hoc enim mirum est, ut mille unus efficiatur. Cur igitur1470/1486/1530: ergo tantas nobis uires tantam securitatem non comparamus?B: comparamus.

78.4.10 Hoc diuitiis omnibus, hoc bonae ualitudini, hoc ipsiB: ipse uitae prestat, hoc aequanimitatis materia. Quousque uno et duobus dilectionem circumscribemus?B/F: circumscribemus: Consydera econtrario.

78.4.11 Sit qui nullum amicum habeat, quod ultimae est amentiae. Fatuus enim dicet: Non est mihi amicus. Huiusmodi uir quam uitam uiuet?

78.4.12 Quamuis enim ditissimus sit, quamuis omni copia et delitiis abundet, quamuis innumera bona possideat, omnibus caret.

78.4.13 Sed non in amicis ita usu uenit, sed et pauper diuitibus ditior est, et quae ipse pro se dicere nonB: om. audebit, amicus dicet.

78.4.14 Et quae sibi prestare non poterit, alius et id et longe maiora prestabit, hoc pacto et uoluptatis et securitatis materiam inueniet.

78.4.15 Neque enim est, ut male accidat, qui tot satellitibus custoditur. Neque regii corporis custodes tam diligentes sunt suo muneri obeundo, ut amici amico.

78.4.16 Illi nanque necessitate et metu custodiunt, hi beniuolentia et dilectione, quae metu longe potentior est. Et ille custodes suos metuit, hic illis magis quam sibi ipsi fidit, et iccirco nullius timet insidias.

78.4.17 Has ergo merces nobis comparemus, pauper ut paupertatis eas solatium habeat, diues ut diuitias tueatur, princeps ut securae dominetur, subditus ut benignos1470/1486: benignus; 1530: benignius1470/1486: benignus; 1530: benignius sibi principes conciliet.

78.4.18 Hoc mansuetudinis fundamentum. Nam et ferae illae asperiores sunt, et saeuiores quae non gregatimB: congregatim uiuunt. Propterea ciuitates habitamus, fora habemus, ut inuicem conuersemur.

78.4.19 Quod et Paulus iubet inquiens: Non derelinquentes congregationem suam. Nihil enim peius solitudine et locis inaccessis. At inquies: Quid monachi montium cacumina habitantes?

78.4.20 Neque illi sine amicis sunt, sed multitudinis tumultus aufugiunt, amicos autem et certo amoris uinculo1470/1486/1530: uinculo sibi deuinctos habent, et ut hoc assequantur, secedunt.

78.4.21 Nam cum rerum actiones plurimas concipiat1470/1486/1530: concipiant contentiones, ideo e medio secedentes quam diligentissime dilectionem colunt. Et quid si quis solus sit, inquit, et innumeros haberet amicos?B: amicos.

78.4.22 Equidem si fieri posset, uelim, et ut etiam simul uersari scirent1470/1486: sciret; 1530: liceret1470/1486: sciret; 1530: liceret, iam firma maneatB: manet amicitia. Neque enim locus amicos facit.

78.4.23 Multos habent laudatores, qui non laudarent, nisi amarent. Et ipsi rursum pro uniuerso mundo orant, quod maxime est dilectionis argumentum.

78.4.24 Ideo in mysteriis inuicem salutamus, ut multi unum efficiamur, et communes pro non initiatis preces effundimusB/1470/1486/1530: effundamus, et pro infirmis et terrae et maris et uniuersi orbis fructibus sacrificamus.

78.4.25 Vides dilectionis uim in orationibus, in mysteriis, in admonitionibus?B/1470/1486: admonitionibus. Hoc omnium bonorum causa est. Si hoc diligenter complectemur, et praesentia recte disponemus, et regnum consequemur.

78.4.26 Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et1530: om. cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1470/1486/1530: secula seculorum amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY