78.3.10 Quia quoniam potest filius secundum seipsum hec que in baptismate cum patre potest et spiritus sanctus, audi hoc manifeste. Iudeis enim dixit: Vt autem sciatis quoniam potestatem habet filius hominis in terra dimittere peccata.
78.3.10 Nam quod filius per se ipsum possit, quae in baptismate cum patre potest et spiritus sanctus, manifeste illinc patet. Iudaeis enim dicebat: Vt sciatis, quia potestatem habet filius hominis in terra dimittendi peccata,
78.3.10 Nam quod filius per seipsum possit, quae in baptismate cum patre potest, atque etiam spiritus sanctus, manifeste illinc patet. Iudaeis enim dicebat, Vt sciatis, quia potestatem habet filius hominis in terra dimittendi peccata.
78.3.10 Nam quod Filius per seipsum ea possit, quae in baptismate cum Patre potest, atque etiam Spiritus sanctus, clare dictum audi: nam Judaeis dicebat, Ut sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata;