Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem
Omelia LXXVIII (Paris fol.137ra-139rb; Harley fol.175vb-178va)
78.1.1 Hec autem in principio non dixi uobis quoniam uobiscum eram. Nunc autem uado ad eum qui misit me, et nullus ex uobis interrogat me: Quo uadis? Sed quoniam hec locutus sum uobis, tristicia impleuit cor uestrum.
78.1.2 Magna tristicie tyrannis et multa nobis uirilitate opus est ut instemus huic passioni nobiliter. Et quod utile ab ea est fructificantes quod superfluum est dimittamus. Habet enim quid utile.
78.1.3 Nam cum quidem peccauerimus nos uel alii, tunc solum tristari bonum. Cum autem in humanas circumstancias inciderimus, inutiles nobis de reliquo tristicie usus.
78.1.4 Quia igitur et discipulos nondum perfectos existentes hec impugnauit, uide qualiter eos dirigit per increpationem.
78.1.5 Qui enim decies milies ante hoc interrogabant. Etenim Petrus dixit: Quo uadis? Et Thomas: Non nouimus quo uadis; et quomodo possumus uiam scire? Et Philippus: Ostende nobis patrem tuum.
78.1.6 Hii nunc audientes quoniam: Absque synagogis facient uos, et quoniam odient uos; et quoniam: Qui interficiet uos opinabitur culturam offerre Deo;
78.1.7 ita ceciderunt ut admissione locutionis detinerentur de reliquo, et nichil ei loquerentur. Quod igitur eis improperans dixit:
78.1.8 Hec a principio non dixi uobis quoniam uobiscum eram. Nunc autem uado ad eum qui misit me, et nullus ex uobis interrogat me: Quo uadis? Sed quia hec locutus sum uobis, tristicia impleuit cor uestrum.
78.1.9 Versutum quid est huius immoderatio uersutum et mortis constructiuum. Propterea Paulus dixit: Ne qualitercumque habundantiori tristicia absorbeatur qui talis est. Hec autem a principio non dixi uobis, ait.
78.1.10 Cuius autem gracia a principio non dixit? Vt non quis dicat quoniam ab hiis que multociens contigerunt cogniciens hec dixit, et quid utique umquam rem temptat Christus tantam habentem difficultatem?
78.1.11 Noueram quidem, ait, que a principio et non propterea quia non noueram non dixi, sed Quia uobiscum eram. Et hoc humane rursus, acsi diceret.
78.1.12 Quia in cautela eratis et licitum erat interrogare quando uolebatis, et super me prelium omne proiciebatur, superfluum erat dicere hec a principio.
78.1.13 An igitur tunc non dixit? Nonne duodecim uocans dixit: Ad duces et reges ducemini et flagellabunt uos in synagogis? Qualiter igitur dixit quoniam: A principio non dixi?
78.1.14 Quoniam flagella et abductiones presonuit, non tamen quoniam ita estimabitur mors eorum esse studiosa ut et culturam rem putent.
78.1.15 Hoc enim omnibus magis sufficiens erat eos attonitos facere si demum debebant ut impii et nociui iudicari.
78.1.16 Cum hiis autem et illud est dicere quoniam illic quidem ea que a gentibus debebant pati dixit. Hic autem et Iudaica adiecit cum ampliori superhabundancia, et quoniam in ianuis est edocuit.
78.1.17 Nunc autem uado ad eum qui misit me, et nullus ex uobis dicit: Quo uadis? Sed quoniam hec locutus sum uobis, tristicia impleuit cor uestrum.
78.1.18 Non parua et hec mitigatio scire eos quoniam sciuerat tristicie superhabundantiam.
78.1.19 Ab agonia enim que propter desertionem eius et ab eo quod didicerunt ea que debebant suscipere eos uersuta. Neque enim sciuerant si poterant uiriliter ferre in extasim deuenerunt.
78.1.20 Cuius igitur gracia non postea dixit eis, tunc quando spiritu digni facti sunt? Vt discas quoniam non ualde erant uirtuosi.
78.1.21 Si enim nondum spiritu digni facti non resilierunt, tristicia suffossi, excogita quales debebant esse gracia spiritus potituri.
78.1.22 Si enim utique tunc audientes tulissent, spiritui utique omne imputaremus. Nunc autem integer mentis eorum est fructus, et manifesta eius que circa Christum dilectionis demonstratio, nudam adhuc mentem examinat.
78.1.23 Sed ego ueritatem uobis dico. Vide qualiter eos mitigat rursus. Non enim que ad graciam uestram dico, ait. Sed etsi decies milies contristamini, quod confert audire oportet.
78.1.24 Nam uobis quidem secundum mentem est me adesse uobis, quod autem confert uobis aliud est. Procurantis autem est non in hiis que conferunt cognitis parcere, et abducere ab eo quod utile est eis.
78.1.25 Si enim ego non abiero, ait, paraclitus non ueniet ad uos. Quid dicunt hic qui non decentem de spiritu habent opinionem? Confert dominatorem abire et seruum accedere?
78.1.26 Vide qualiter spiritus sancti multa est potestas? Si uero abiero, mittam eum ad uos. Et que utilitas? Ille ueniens arguet mundum; hoc est, non impune hec agent, si ille uenerit.
78.1.27 Nam sufficientia quidem et que iam facta sunt obstruere eos.
78.1.28 Cum autem et per illum hec fiant et doctrine perfectiores et signa maiora, multo magis condempnabuntur uidentes tot in nomine meo fieri quod manifestiorem facit resurrectionis demonstrationem.
78.1.29 Nam nunc quidem possunt dicere quoniam fabri filius cuius nos uidimus patrem et matrem.
78.1.30 Cum autem uiderint mortem solutam, maliciam eiectam, claudicationem nature directam, demones abactos, spiritus sancti reuelationem ineffabilem, et hec omnia me uocato fieri. Quid dicent?
78.1.31 Testatus enim est et pater de me, testabitur autem et spiritus sanctus et nimirum et secus principium testatus est, sed et nunc hoc faciet.
78.2.1 Hoc autem, id est: Redarguet de peccato; hoc est omnem excusationem eorum abscidet et ostendet peccasse non uenialiter.
78.2.2 Et de iusticia quoniam ego ad patrem meum uado, et non ultra considerabitis me; hoc est, quoniam et irreprehensibilem prebebam uitam, hoc argumentum scilicet ad patrem ire.
78.2.3 Quia enim semper interpellebant quoniam non est ex Deo, et propterea eum peccatorem uocabant et iniquum quoniam et hanc interimet occasionem.
78.2.4 Si enim estimanti me non esse ex Deo hoc iniquum ostendit, cum ostendit spiritus sanctus illuc me abisse et non ad horam, sed manentem illic. Hoc enim, id est: Vltra non considerabitis me; hoc est ostendentis, quid dicent de reliquo?
78.2.5 Vide per duo hec interemptam perniciosam suspicionem. Neque enim signa facere peccatoris est. Non enim potest peccator signa facere, neque apud Deum esse semper peccatoris est.
78.2.6 Quare non adhuc potestis dicere quoniam hic peccator est quoniam non est ex Deo. De iudicio autem quoniam princeps mundi huius iudicatus est.
78.2.7 Rursus hic eundem qui de iusticia est reiterat sermonem quoniam expugnauit aduersarium, nequequam autem peccator existens expugnasset.
78.2.8 Quod neque quis iustus hominum facere ualuisset, quoniam autem condempnatus est propter me scient qui conculcent eum postea, et qui resurrectionem meam manifeste sciunt, quid condempnantis eum est.
78.2.9 Non enim ualuit me detinere. Quia igitur dicebant quoniam demonium habeo et quoniam seductor sum, et hec postea ostendentur inania esse. Non enim utique eum cepissem, si demum peccato obnoxius essem.
78.2.10 Nunc autem condempnatus est et expulsus. Adhuc multa habeo dicere uobis, sed non potestis portare modo. Quocirca confert me abire si demum tunc debetis portare cum abiero.
78.2.11 Et factum est? maior te spiritus est quoniam nunc quidem non portamus, ille uero nos portare preparabit? Maior ea que illius operatio est et perfectior?
78.2.12 Non hoc est. Etenim ea que mea dicet, propterea ait: A seipso loquetur nichil, sed quecumque audiet loquetur et que ueniunt annunciabit.
78.2.13 Ille me glorificabit quoniam ex meo accipiet et annunciabit uobis. Omnia que habet pater mea sunt.
78.2.14 Quia enim dixit quoniam ille uos docebit et rememorabitur, et in tribulationibus uos consolabitur, quod ipse non fecit.
78.2.15 Et quoniam confert me abire et illum uenire, et nunc quidem non potestis portare, tunc autem poteritis, et quoniam ducet in omnem ueritatem.
78.2.16 Vt non hec audientes, maiorem spiritum estiment, et in impietatis materiam ultimam incidant. Propterea ait: Ex meo accipiet; hoc est, quecumque dixi ego, et ille dicet.
78.2.17 Cum autem dicat: Nichil a seipso loquetur; hoc est, nichil contrarium, nichil proprium preter mea.
78.2.18 Sicut igitur de seipso dicens: A meipso non loquor, hoc ait quoniam nichil extra ea que patris, nichil proprium ab illo et alienum, ita et de spiritu.
78.2.19 Hoc autem, id est de meo, scilicet ex quibus ego noui ex mea cognitione. Vna enim mea et patris cognitio est. Et que uenient, annunciabit uobis. Eleuauit eorum mentem.
78.2.20 Nichil enim ita auidum est humanum genus ut ad discendum futura. Hac denique continue interrogabant eum: Quo uadis? Que est uia?
78.2.21 Ab hac igitur eruens eos sollicitudine, dicit quoniam omnia predicet uobis ut non incidant non obseruantes. Ille me glorificabit. Qualiter? In nomine meo dabit operationes.
78.2.22 Quia enim maiora signa debebant facere adueniente spiritu. Propterea rursus equalitatem honoris inducens, ait: Ille me glorificabit.
78.2.23 Quam dicit: Omnem ueritatem? Etenim et hoc ipsum ipse testatur quoniam ipse nos utique adducet omnem ueritatem.
78.2.24 Nam ipse quidem et propterea quia carnem indutus erat, et ne uideretur de seipso dicere, et quia nondum ipsi resurrectionem manifeste sciebant,
78.2.25 et imperfectiores erant et propter Iudeos ut non ceu iniqua agentem uideantur torquere, nichil magnum continue locutus est, neque a lege manifeste destitit.
78.2.26 Quia uero abscisi sunt ab eis discipuli, et extra de reliquo erant illi, et multi credere debebant et a peccatis dimitti, et alii erant qui de eo dicebant, decenter ipse de seipso non adhuc magna loquitur.
78.2.27 Quare non ignorancie mee est non dixisse uobis que oportebat dicere, sed auditorum imbecillitatis. Propterea dicens: Ducet in omnem ueritatem, inducit: A seipso non dicet.
78.2.28 Quoniam enim non doctrina spiritus sanctus indiget, audi Paulum dicentem ita: Et que Dei sunt, nullus nouit nisi spiritus Dei.
78.2.29 Sicut igitur spiritus hominis non discens ab alio nouit, ita et spiritus sanctus De meo accipiet; hoc est, consona hiis que mea dicet.
78.2.30 Omnia que habet pater mea sunt. Quia igitur mea sunt illa, ille uero ex hiis que patris sunt dicet, et ex hiis que mea sunt dicet.
78.3.1 Propter quid autem non uenit antequam ille abiret? Quoniam nondum maledictione sublata, nondum peccato solute, sed adhuc omnibus obnoxiis existentibus supplicio, nequaquam aduenit.
78.3.2 Oportet igitur, ait, inimiciciam salutam esse et reconciliatos esse nos Deo, et tunc suscipere donum illud. Propter quid autem ait: Mittam eum? Hoc est, preparabo uos ad susceptionem.
78.3.3 Qualiter enim qui ubique est mittitur? Aliter autem et ypostasium differenciam ostendit. Idcirco utique duo hec ita loquitur. Et quia hii indiuisibiliter habebant suadens spiritui adherere, ut et ipsum curent.
78.3.4 Nam poterat quidem et ipse hec operari, sed propterea illum concedit miracula facere ut discant eius dignitatem.
78.3.5 Sicut enim pater poterat ea quecumque sunt ducere, filius autem ea facit ut discamus eius uirtutem, ita et hic.
78.3.6 Propterea et ipse incarnatus est, spiritui seruans nobilitatem et obstruens ora eorum, qui materiam ineffabilis clemencie in occasionem impietatis accipiunt.
78.3.7 Cum enim dicant quoniam propterea incarnatus est filius quia inferior erat patre, dicemus ad eos: Quid igitur dicetis de spiritu?
78.3.8 Non enim accepit carnem, et non utique propterea filio maiorem eum dicetis, neque filium eo inferiorem. Propterea et in baptismate trinitas assumitur. Etenim pater omnia operari potest et filius et spiritus sanctus.
78.3.9 Sed quia de patre nullus altercatur, quod autem in dubitatione erat de filio et spiritu sancto erat, assumptum est in baptismatis doctrina, ut in communione largitionis ineffabilium illorum bonorum dignitatis communionem discamus.
78.3.10 Quia quoniam potest filius secundum seipsum hec que in baptismate cum patre potest et spiritus sanctus, audi hoc manifeste. Iudeis enim dixit: Vt autem sciatis quoniam potestatem habet filius hominis in terra dimittere peccata.
78.3.11 Et rursus: Vt filii lucis efficiamini; et: Ego uitam eternam do eis; deinde postea: Vt uitam habeant, ait, et superhabundancium habeant.
78.3.12 Videamus autem et spiritum hoc idem facientem, ubi est uidere? Vnicuique, ait, manifestatio spiritus datur ad id quod confert.
78.3.13 Qui igitur hec tribuit, multo magis peccata dimittit. Et rursus: Spiritus est qui uiuificat; et: Vivificabit per inhabitantem spiritum eius in uobis; et: Spiritus uiuificat propter iusticiam.
78.3.14 Et rursus: Si spiritum ducimini, non estis sub lege. Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis.
78.3.15 Sed et tunc omnia que faciebant, adueniente spiritu mirificabant. Sed et Chorinthiis scribens, dixit Paulus: Sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine domini nostri Ihesu Christi et in spiritu Dei nostri.
78.3.16 Quia igitur multa de patre audierunt, sed et filium uiderunt multa operantem, de spiritu uero nondum quid manifeste uiderunt, miracula facit et perfectam inducit cognitionem.
78.3.17 Sed ut non maior hinc estimetur quod dixi, proptera ait: Quodcumque audierit, loquetur, et ea que uenient annunciabit.
78.3.18 Quia nisi hoc est, qualiter non conueniens esset si tunc debebat audire et propter discipulos solos. Neque enim tunc debebat scire secundum uos, nisi propter eos qui tunc audituri erant.
78.3.19 Et quid hoc iniquius uerbo fiet umquam? Aliter autem quid erat auditurus? Nonne hec omnia predixit per prophetas?
78.3.20 Siue enim de legis solutione debebat docere dictum erat, siue de Christo et deitate eius et dispensatione et hec dicta erant.
78.3.21 Quid enim et apertius debebat post hec dicere: Et que uenient annunciabit? Hic maxime ostendit eius dignitatem quia Dei hoc maxime proprium est predicere futura.
78.3.22 Si uero et is discit ab aliis, nichil plus habet prophetis. Sed hic certificatam ad Deum cognitionem ostendit quoniam impossibile erat aliud loqui eum.
78.3.23 Hoc autem, id est ex meo accipiet, aut ex karismate quod per sanctam carnem meam quam accepistis nunc, mox debet uenire in uos, et quod in carnem meam uenit, aut a cognitione quam ego habeo, non ut indigens neque ut ab alio discens, sed ut una existens et eadem.
78.3.24 Et propter quid ita dixit et non aliter? Quoniam nondum eum qui de spiritu sciuerant sermonem. Idcirco unum solum construit ut credatur ipse et suscipiatur ab eis, et non scandalizentur.
78.3.25 Quia enim dixit: Vnus est magister uester Christus, ut non estimentur non obedire ab illo suasi, ait: De meo accipiet; una mea et illius doctrina est, ex quibus debebam ego docere, ex eisdem et ipse dicet.
78.3.26 Neque estimetis alia esse que illius. Etenim et illa mea sunt et mee applaudet gloriae. Vna enim uoluntas est patris et filii et spiritus sancti.
Morale lxxviii. De elemosina unanimitatem concordia et eo quod datur in ministeriis osculo et de solitudine monachorum.
78.3.27 Ita et nos uult esse, dicens: Vt sint unum sicut et ego et tu unum sumus.
78.4.1 Nichil enim unanimitatis et consonancie par est. Vnus enim multiplex est ita.
78.4.2 Si enim unanimes fuerint duo in decem non adhuc unus est qui unus, sed decies multiplicatus unusquisque eorum fit, et inuenies in decem unum et in uno decem.
78.4.3 Etsi inimicum habuerint qui unum immittit ut decem imittens ita capitur. Non enim ab uno immititur solum sed a decem.
78.4.4 Pauperatur unus sed non est inopia. Maiori enim parte, hoc est decem, habet ubertatem et que inopiam habet quo obumbratur, pars minor per ampliorem que opes habet.
78.4.5 Vnusquisque horum uiginti manus habet, et uiginti oculos et pedes totidem. Non enim suis oculis solum uidet, sed et hiis qui aliorum non suis portatur pedibus sed et aliorum.
78.4.6 Animas habet decem. Non enim ipse pro seipso solum, sed et ille pro eo sollicite facte sunt. Si uero et centum facti fuerint, idem esset rursus et extendentur ea que sunt uirtutis.
78.4.7 Vides amoris superhabundanciam qualiter inexpugnabilem facit unum et multiplicem? Qualiter unus et idem ubique potest esse idem in Persida et in Roma? Et quod natura non potest, amor potest.
78.4.8 Nam hoc quidem hic eius hic erit, illud uero illic, magis autem integer, hic et integer illic. Si uero mille habuerit amicos uel duo milia, excogita ubi rursus gradientur que sunt uirtutis?
78.4.9 Vides qualiter augmentatur amor? Mirabile enim hoc est millenum facere unum. Cuius igitur gracia non possidemus uirtutem hanc, et in cautela constituimus nosipsos?
78.4.10 Hoc potentatibus et diuiciis omnium melius, hoc sanitate, hoc ipso lumine amplius, hoc bone animositatis materia. Vsquoque in unum et duos circumsistemus amorem? Disce et ex contrario rem.
78.4.11 Sit quis nullum habens amicum quod insipiencie est ultime. Stultus enim dicet: Non est michi amicus. Qui talis est quam uiuet uitam?
78.4.12 Etsi decies milies fuerit diues, etsi in habundancia et uoluptate, etsi decem milia habuerit bona, omnium solitarius et nudus consistit.
78.4.13 In amicis autem non ita, sed si inopes fuerint, diuitibus uberiores existunt, et que ipse pro seipso dicere non temptat, hec amicus dicet.
78.4.14 Et quecumque non potest sibiipsi largiri per alium poterit et multo ampliora, et omnis nobis erit lasciuie cautele materia.
78.4.15 Non enim est pati male a tot armigeris custoditum. Non enim tales qui regis sunt corporis custodes diligentes ut hii.
78.4.16 Nam hii quidem necessitate et timore custodiam ostendunt, hii uero douotione et amore, multo autem timore uiolentior hic. Et ille quidem custodes eius formidauit.
78.4.17 Hic uero in hiis magis quam in seipso confidit, et propter hos nullum eorum qui insidiantur formidauit. Negociemur igitur negotiationem hanc, inops ut inopie habeat mitigationem, diues ut diuicias in cautela possideat, qui principatur ut in cautela principetur, si sub principatu est ut mites habeat principes.
78.4.18 Hoc mansuetudinis occasio hoc humilitatis materia. Quia et in feris ille maxime sunt difficiles et immansuete que non congregantur. Propterea et ciuitates habitamus, et forum habemus ut ad inuicem conueniamus.
78.4.19 Hoc et Paulus iussit, dicens: Non derelinquentes congregationem uestrum ipsorum. Nichil enim ita solitudo malum est et inexpiacio et inaccessibilitas. Quid igitur monachi ait: Et qui uertices montium assumpserunt?
78.4.20 Neque illi sine amicis sunt, sed eos quidem qui in foro sunt fugerunt tumultus, multos autem habent unanimes, et certissime sibi inuicem colligatos, et ut hoc dirigant recesserunt.
78.4.21 Quia enim rerum altercatio multas facit lites et contentiones propterea de medio factos amorem colunt cum certitudine multa. Quid igitur siquis solus fuerit, ait, et ille mille habet amicos?
78.4.22 Nam ego quidem uellem si possibile esset conuersari uobiscum inuicem uidere eum. Manet tamen que amicicie sunt immobilia. Non enim locus facit amicos.
78.4.23 Multos denique habent admirantes, nequaquam autem admirarentur nisi diligerent. Et ipsi rursus pro uniuerso orant orbe terrarum, quod maximum dilectionis est argumentum.
78.4.24 Propterea et in misteriis amplectimur adinuicem ut qui multi fiamus unum, et in secretis communes faciamus orationes obsecrantes pro egrotantibus, pro fructibus orbis terrarum, id est et terre et maris.
78.4.25 Vides omnem uirtutis amorem potenciam in orationibus, in misteriis, in admonitionibus? Hec omnium causa bonorum. Si huic adheserimus cum certitudine et presencia, bene dispensabimus et regno fruemur.
78.4.26 Quo fiat omnes nos frui gracia et clemencia domini nostri Ihesu Christi, cui gloria et imperium in secula seculorum, amen.