PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

78.3.15 Sed et tunc omnia que faciebant, adueniente spiritu mirificabant. Sed et Chorinthiis scribens, dixit Paulus: Sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine domini nostri Ihesu Christi et in spiritu Dei nostri.
CLOSE
Griffolini

78.3.15 et tunc quicquid faciebant praesente spiritu, miraculis plena erant. Et ad Corinthios scribens Paulus inquit: Sed abluti estis, sed sanctificati estis, in nomine domini nostri Iesu Christi, et in spiritu dei nostri.
CLOSE
Griffolini-Montanus

78.3.15 Et tunc quicquid faciebant praesente spiritu, miraculis plena erant. Et ad Corinthios scribens Paulus inquit: Sed abluti estis, sed sanctificati estis, in nomine domini nostri Iesu Christi, et in spiritu dei nostri.
CLOSE
Montfaucon

78.3.15 Tunc vero quae faciebant miracula, per Spiritum qui supervenerat edebant. Et Corinthiis scribens dicebat Paulus: Sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.