Commentarius
[Homilia LXXVIII]
78.1.1 Haec autem ab initio vobis non dixi, quia vobiscum eram. Nunc autem vado ad eum qui misit me, et nemo ex vobis interrogat me, Quo vadis? Sed quia haec loquutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
78.1.2 Magna tristitiae vis, et multa nobis opus est fortitudine, ut huic animi morbo generose resistamus; et hinc parta utilitate, quod superfluum in illa est relinquamus: aliquid enim utilitatis habet.
78.1.3 Nam cum peccamus vel nos vel alii, tunc solum tristitia bonum est: cum autem in humanas incidimus calamitates, inutilis tristitia est.
78.1.4 Quia ergo discipulos nondum perfectos haec oppugnabat, vide quomodo Christus illos etiam increpatione adhibita corrigat.
78.1.5 Nam qui millies illum antea interrogaverant, ut cum Petrus diceret, Quo vadis;1862: vadis? et Thomas, Nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire? et Philippus, Ostende nobis Patrem tuum;
78.1.6 hi nunc audientes, Extra synagogam facient vos, et odio habebunt; et, qui interficiet vos, arbitrabitur se obsequium praestare Deo;
78.1.7 ita animo conciderunt, ut ne mutire quidem possent vel loqui: quod exprobrans eis dicebat:
78.1.8 Haec ab initio non dixi vobis, quia vobiscum eram: nunc autem vado ad eum qui me misit; et nemo ex vobis interrogat me, Quo vadis? Sed quia haec loquutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
78.1.9 Nimia quippe tristitia gravis est; gravis, inquam, et ad mortem viam parat: ideo Paulus dicebat, Ne abundantiore tristitia absorbeatur ille. Haec autem ab initio vobis non dixi, inquit.
78.1.10 Cur ab initio non dixit? Ne quis diceret eum a saepe contingentibus conjecturam fecisse. Et cur rem aggreditur tam difficilem?
78.1.11 Haec, inquit, ab initio sciebam, nec ideo tacebam quod nescirem; sed quia vobiscum eram; hoc rursum humano more dicitur;
78.1.12 id est: Quia in tuto eratis, et poteratis pro lubito sciscitari, atque in me totum bellum vertebatur: superfluumque fuisset haec ab initio dicere.
78.1.13 An ergo non dixit? Nonne convocatis duodecim dicebat, Ad praesides et reges ducemini, et flagellabunt vos in synagogis? Cur ergo ait, Ab initio non dixi?
78.1.14 Quia verbera et abductiones praedixerat; non tamen significaverat caedem eorum ita cordi fore hostibus, ut rem divinum cultum esse putarent.
78.1.15 Hoc enim maxime illos deterrere poterat, si tanquam impii et perniciosi erant judicandi.
78.1.16 Ad haec vero, tunc ea quae a gentilibus passuri erant praenunciabat; hic vero Judaica addidit, et cum majore vehementia, docuitque in januis illa esse.
78.1.17 Nunc autem vado ad eum qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me, Quo vadis? Sed quia haec loquutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
78.1.18 Non parva haec consolatio erat, quod ipsi scirent nosse illum quanto in moerore essent.
78.1.19 Nam prae anxietate, ob discessum ejus, et mala ipsos invasura, quae utrum ferre possent ignorabant, attoniti erant.
78.1.20 Cur non dixit illis postea cum acceperunt Spiritum sanctum? Ut discas illos jam in virtute firmatos fuisse.
78.1.21 Si enim nondum Spiritu dignati non resilierunt, licet tristitia obruti, cogita quales futuri erant gratia repleti.
78.1.22 Nam si tunc his auditis rem tulissent, totum Spiritui reputaremus; nunc vero totus animae eorum fructus est, et clara ex nuda anima profecti amoris erga Christum demonstratio.
78.1.23 Sed ego veritatem dico vobis. Vide quomodo rursum consolatur illos. Non ad gratiam loquor, inquit; sed etiamsi admodum contristemini, quod expedit audiendum est.
78.1.24 Vos ut adsim optatis, usus aliud postulat. Curatoris autem est, non parere amicis, si quando rem sibi utilem amoveri velint.
78.1.25 Si ego non abiero, Paraclitus non veniet. Quid hic dicunt illi, qui de Spiritu non recte sentiunt? Expeditne Dominum abire, et servum venire?
78.1.26 Viden’ quanta sit Spiritus dignitas? Si autem abiero, mittam illum ad vos. Ecqua hinc utilitas? Cum venerit ille, arguet mundum; id est, non impune haec facient, si ille venerit.
78.1.27 Quae jam facta sunt enim, erant ad silentium ipsis imponendum satis.
78.1.28 Cum autem haec per illum facta fuerint, perfectiorque doctrina, et majora miracula fuerint, multo magis damnabuntur, tot tantaque videntes in nomine meo fieri; quod clariorem reddit resurrectionis demonstrationem.
78.1.29 Nunc enim dicere possunt, fabri filium esse, cujus nos patrem et matrem novimus.
78.1.30 Cum viderint autem solutam mortem, pulsam malitiam, claudicantem naturam recte incedentem, fugatos daemonas, immensam Spiritus largitionem, et haec nominis mei invocatione fieri; quid dicent?
78.1.31 Testimonium perhibuit de me Pater, perhibebit et Spiritus. Atqui a principio hoc fecit; sed etiam nunc faciet.
78.2.1 Illud autem, Arguet de peccato; id est, omnem excusationem eis auferet, ostendetque illorum scelera sine venia esse.
78.2.2 Et de justitia, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me; id est, quia irreprehensibilem vitam duxi: cujus rei indicium est, quod ad Patrem vadam.
78.2.3 Quia enim semper illum accusabant, quod ex Deo non esset, et ideo illum peccatorem et iniquum dicebant, se hanc illis criminandi ansam sublaturum esse dixit.
78.2.4 Nam si putare me non ex Deo esse, id me transgressorem exhibet: cum Spiritus me illo abeuntem, non ad horam, sed ut ibi maneam ostenderit; illud enim, jam non videbitis me, hoc indicat, quid postea dicent?
78.2.5 Vide pravam opinionem per haec duo sublatam. Nam signa facere non est peccatoris, neque enim id potest peccator; neque a Deo esse peccatoris est:
78.2.6 ergo non ultra potestis dicere ipsum peccatorem, nec ex Deo non esse. De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est.
78.2.7 Hic rursum de justitia sermonem habet, quia adversarium superavit, quod peccator non potuit, neque justus quivis hominum.
78.2.8 Quod enim propter me condemnatus sit, scient ii qui in posterum illum calcabunt, et resurrectionem meam manifeste videbunt, id quod condemnantis est.
78.2.9 Neque enim me potuit detinere. Quia ergo dicebant me daemonium habere et deceptorem esse: haec omnia futilia esse deprehendentur. Non enim illum cepissem, si peccato essem obnoxius.
78.2.10 Nunc vero condemnatus et ejectus est. Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Expedit ergo ut ego vadam, siquidem tunc portaturi estis, cum abiero.
78.2.11 Et quid factum est? An Spiritus te major est, quando nunc non portamus, et ille nos ad portandum idoneos reddet? Num major et perfectior est ejus efficacia?
78.2.12 Minime: nam ille quae mea sunt dicet; ideo ait: Nihil loquetur a semetipso; sed quaecumque audiet loquetur, et quae ventura sunt annunciabit.
78.2.13 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annunciabit vobis. Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt.
78.2.14 Cum dixisset, ille vos docebit et vobis suggeret, atque in aerumnis vos consolabitur, quod ipse non fecit.
78.2.15 Et expedit ut ego vadam, et ut ille veniat. Et nunc quidem non potestis portare, tunc vero poteritis, et vos deducet in omnem veritatem.
78.2.16 Ne his auditis, majorem esse Spiritum putarent, et in extremam inciderent impietatem; ideo ait, de meo accipiet; id est, quae ego dixi, et ille dicet.
78.2.17 Cum vero dicet, nihil a se loquetur, nihil contrarium, nihil proprium aut alienum; sed mea loquetur.
78.2.18 Ut igitur de seipso loquens ait, a meipso non loquor, id est, nihil nisi quae Patris, nihilque proprium vel ab illo alienum; ita et de Spiritu intelligendum.
78.2.19 Illud vero, de meo, id est, de iis quae novi, de mea cognitione. Una quippe est mea et Spiritus scientia. Et quae ventura sunt annunciabit vobis. Illorum erigit animos.
78.2.20 Nullius enim tam cupidum est humanum genus, quam futura discendi. Hoc enim frequenter interrogabant eum, Quo vadis? Quae est via?
78.2.21 Hac igitur cura eximens illos, dicit: Omnia vobis praedicet, ne incauti ruatis. Ille me clarificabit. Quomodo? In nomine meo opera efficiet.
78.2.22 Quia enim post adventum Spiritus majora edituri signa erant; ideo aequalitatem indicans ait, Ille me clarificabit.
78.2.23 Quam vero dicit, Omnem veritatem? nam testificatur, quod nos deducturus sit ad omnem veritatem.
78.2.24 Ipse namque quia carne indutus erat, et ne videretur de seipso magnifice loqui, quia item discipuli resurrectionem non noverant,
78.2.25 et adhuc imperfectiores erant, tum propter Judaeos, ne tamquam legis transgressorem punire viderentur, non saepe magnum quidpiam de se loquebatur, neque aperte a lege dissentiebat.
78.2.26 Quia vero discipuli ab illis discissi erant, et Judaei extra positi, multique credituri et peccata abstersuri erant, aliique erant qui de ipso loquerentur, jure ille non magna ulterius de se dicebat.
78.2.27 Itaque non est ignorantiae meae adscribendum quod non dicam quae dicere oporteret, sed auditorum imbecillitati. Ideo cum dixisset, Deducet vos in omnem veritatem, addidit, non loquetur a semetipso.
78.2.28 Quod enim Spiritus doctrina non egeat, audi Paulum dicentem: Et1862: Ita et quae Dei sunt nemo novit, nisi Spiritus Dei.
78.2.29 Quemadmodum ergo spiritus hominis non ab alio doctus novit; ita Spiritus sanctus de meo accipiet; id est, verbis meis consona dicet.
78.2.30 Omnia quaecumque Pater habet mea sunt; quia ergo mea sunt illa; Spiritus autem ex iis quae Patris sunt loquetur, ex meis loquetur.
78.3.1 Cur autem non venit Spiritus antequam ille discederet? Quia cum nondum maledictum sublatum erat, nondum peccatum erat solutum; sed adhuc omnes supplicio obnoxii erant, non venerat ille.
78.3.2 Oportet ergo, inquit, inimicitiam solvi, et nos Deo reconciliari, tuncque donum illud accipere. Sed cur dicit, mittam eum? Id est, vos praeparabo ad illum recipiendum.
78.3.3 Quomodo enim qui ubique est, mittatur? Alioquin autem hypostasium distinctionem ostendit. Ideo haec ita loquitur: et cum vix possent illi separari, ut Spiritui haereant, ipsumque colant suadet.
78.3.4 Poterat enim et ipse haec operari; sed ideo ipsum miracula patrare sinit, ut ejus dignitatem ediscant.
78.3.5 Sicut enim Pater quae sunt producere potuit, Filius autem idipsum facit ut ejus discamus potentiam; sic et Spiritus.
78.3.6 Ideo ipse incarnatus est, Spiritui operationem reservans, ut eorum obstrueret ora, qui ineffabilis benignitatis argumentum, in occasionem impietatis arriperent.
78.3.7 Cum enim dicunt, ideo incarnatus est Filius, quia inferior Patre erat, ipsis respondebimus: Quid ergo dicetis de Spiritu sancto?
78.3.8 Non enim carnem accepit, neque tamen ideo majorem Filio dicetis, neque Filium illo inferiorem. Ideo ad baptismum Trinitas assumitur. Nam Pater totum perficere potest, et Filius et Spiritus sanctus.
78.3.9 Verum quia de Patre nemo dubitat; sed dubium circa Filium et Spiritum sanctum versatur, in initiatione assumitur, ut in communi largitione ineffabilium bonorum, dignitatis communionem ediscamus.
78.3.10 Nam quod Filius per seipsum ea possit, quae in baptismate cum Patre potest, atque etiam Spiritus sanctus, clare dictum audi: nam Judaeis dicebat, Ut sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata;
78.3.11 et rursum, Ut filii lucis sitis: et, Ego vitam aeternam do eis; et postea, Ut vitam habeant, et abundantius habeant.
78.3.12 Videamus quoque Spiritum hoc ipsum facientem: ubinam? Unicuique, ait, manifestatio Spiritus datur ad utilitatem.
78.3.13 Qui ergo haec exhibet, multo magis peccata dimittit; et iterum, Spiritus est qui vivificat; et, Vivificabit per inhabitantem Spiritum in vobis; et, Spiritus vita per justitiam.
78.3.14 Et rursum, Si Spiritu ducimini, non estis sub lege. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum.
78.3.15 Tunc vero quae faciebant miracula, per Spiritum qui supervenerat edebant. Et Corinthiis scribens dicebat Paulus: Sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.
78.3.16 Cum igitur multa de Patre audissent, Filium1862: et Filium vidissent multa operantem: de Spiritu1862: Spiritu autem nihildum manifeste scirent, ipse miracula edit, et perfectam inducit cognitionem.
78.3.17 Sed ne hinc major esse putaretur, ut dixi, ideo ait, Quaecumque audiet, loquetur, et quae ventura sunt, annunciabit.
78.3.18 Nam nisi hoc esset, quomodo non absurdum foret, si tunc auditurus esset, et propter discipulos? Neque enim secundum vos tunc notitiam accepturus erat, nisi propter audituros.
78.3.19 Quo dicto quid iniquius fuerit? Alioquin, quid auditurus erat? Nonne haec omnia dixerat per prophetas?
78.3.20 Nam sive de legis solutione loquuturus erat, sive de Christo, de divinitate et de Incarnatione haec jam dicta fuerant.
78.3.21 Quid enim apertius postea dicturus erat, et quae ventura sunt annunciabit. Hic maxime ostendit ejus dignitatem: nam Dei maxime proprium est, futura praedicere.
78.3.22 Quod si hoc discat ab aliis, nihil plus quam prophetae habebit. Sed hic accuratissimam in Deo cognitionem ostendit, quod nihil aliud loqui possit.
78.3.23 Illud vero, de meo accipiet; nempe de gratia quae in carnem meam advenit, sive de illa ipsa, quam ego habeo cognitione; non quasi egeat, vel ab alio discat: sed quod una eademque sit cognitio.
78.3.24 Cur vero sic, neque aliter dixit? Quia nondum Spiritus notitiam habebat1862: habebant: quare unum tantum curat, ut credatur et accipiatur ab eis, nec scandalizentur:
78.3.25 Quia enim dixerat: Unus est magister vester Christus; ne putarentur1862: putarent Christo non habere fidem, si illi crederent. Una est, inquit, et mea et illius doctrina, ex iis quae ego dicturus eram, ex iisdem et ipse dicet.
78.3.26 Ne putetis alia ab illo dici; nam illa mea sunt, meamque gloriam celebrant. Una enim est voluntas Patris, Filii et Spiritus sancti.
78.3.27 Ita et nos esse vult dicens: Ut sint unum, sicut ego et tu unum sumus.
78.4.1 Nihil enim par concordiae et consensui. Unus enim ita multiplex est.
78.4.2 Si enim concordes sint duo vel decem, non amplius quisque unus est; sed unusquisque eorum decuplex erit, et invenies in decem illis unum, et in uno decem illos.
78.4.3 Si inimicum habeant, non quasi unum aggrederetur; sed quasi decem aggressurus, vincitur. Non enim ab uno tantum, sed a decem impetitur.
78.4.4 Indiget unus,1862: unus? sed non in egestate est, nam majore parte, nempe novem aliorum abundat, et pars illa deficiens tegitur, minor ab ampliore.
78.4.5 Singuli eorum viginti manus habent, viginti oculos, pedes totidem. Non suis enim modo oculis respicit, sed et aliorum, nec suis tantum gestat pedibus, nec suis solum manibus operatur, sed et alienis.
78.4.6 Animas decem habet. Non enim ipse solum sua curat, sed et alii quoque. Si vero centum essent, idem contingeret, et virtus augeretur.
78.4.7 Vidistin’ caritatis excellentiam, quomodo unum reddat inexpugnabilem et multiplicem? Quomodo unus possit simul esse et in Perside et Romae:1862: Romae? quod non potest natura, id dilectio potest.
78.4.8 Pars quippe ejus hic erit, pars illic; imo totus hic, totus illic. Si vero mille sive bis mille amicos habeat, considera in quantam sit perventurus potestatem.
78.4.9 Viden’ quantum dilectio augmentum efficiat. Illud enim mirabile est, quod unus mille efficiatur. Cur ergo non tantam nobis potestatem conferimus, nec nos in securitate constituimus?
78.4.10 Hoc potentia et divitiis quibuslibet praestantius est, hoc valetudine, hoc ipsa luce melius est: hoc laetitiae argumentum. Usquequo in uno et duobus dilectionem circumscribemus? Ex contrario rem edisce.
78.4.11 Sit quispiam qui nullum habeat amicum, quod extremae est amentiae. Fatuus enim dicet, Non est mihi amicus; hujusmodi homo quam ducet vitam?
78.4.12 Quamvis enim ditissimus sit, quamvis in rerum copia et deliciis, quamvis innumera bona possidens, nudus prorsus desertusque est.
78.4.13 In amicis non sic; etsi enim pauperes sint, divitibus sunt opulentiores: et quae ipse pro seipso dicere non audet, amicus dicet:
78.4.14 quae sibi praestare nequit, per alium poterit, imo longe plura, atque sic et voluptatis et securitatis nobis causa erit.
78.4.15 Nec potest ipsi quidpiam mali accidere, qui tot satellitibus cingitur. Neque enim regii satellites ita vigiles et diligentes sunt, ut isti.
78.4.16 Illi namque necessitate1862: necessitate et metu ducti custodiunt; hi benevolentia et dilectione: amoris autem longe major vis est, quam timoris. Ille custodes suos metuit, hic illis magis quam sibi fidit, et his fultus neminem insidiatorem formidat.
78.4.17 Has ergo merces nobis comparemus; pauper, ut in paupertate consolationem habeat; dives, ut divitias in tuto habeat; princeps, ut cum securitate imperet; subditus, ut benevolos habeat principes.
78.4.18 Haec benevolentiae, haec mansuetudinis occasio est. Nam inter feras illae maxime saevae et intractabiles sunt, quae non in gregem coeunt. Ideo urbes incolimus, fora habemus, ut una versemur.
78.4.19 Id Paulus jubet dicens: Non deserentes collectionem nostram. Nihil enim pejus solitudine, ac societatis et aditus privatione. Quid ergo Monachi, inquies, et ii qui cacumina montium occupant?
78.4.20 Neque illi vacant amicis; sed dum fori tumultus fugiunt, multos habent socios, et amoris vinculo conjunctos; quod ut assequerentur, secesserunt.
78.4.21 Quia enim negotiorum contentiones multas pariunt rixas: ideo secedentes, dilectionem accuratissime colunt. Et quid, inquies, si quis solus sit, num innumeros habebit amicos?
78.4.22 Ego certe vellem, si fieri posset, ut etiam simul versari liceret: interim vero firma maneat amicitia. Non enim locus amicos facit.
78.4.23 Multos illi habent laudatores, qui non laudarent, nisi amarent. Et ipsi rursum pro toto orbe precantur, quod maximum est amicitiae argumentum.
78.4.24 Ideo in mysteriis nos mutuo amplectimur, ut multi unum efficiamur: et pro non initiatis communes effundimus preces, pro infirmis, pro orbis fructibus, pro terra et mari.
78.4.25 Viden’ totam dilectionis vim, in orationibus, in mysteriis, in admonitionibus? Haec omnium est causa bonorum; si huic diligenter inhaereamus, praesentia recte administrabimus, et regnum consequemur:
78.4.26 quod utinam omnes adipiscamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi per quem et cum quo Patri gloria, unaque sancto Spiritui in saecula saeculorum, amen.