78.3.9 Sed quia de patre nullus altercatur, quod autem in dubitatione erat de filio et spiritu sancto erat, assumptum est in baptismatis doctrina, ut in communione largitionis ineffabilium illorum bonorum dignitatis communionem discamus.
78.3.9 Sed cum nemo de patre, sed de filio et spiritu dubitaret, in initiatione accipitur, ut in communicatione sacietatis1530: societatis illorum arcanorum bonorum, et dignitatis communicationem intelligamus.
78.3.9 sed cum nemo de patre, sed de filio, et spiritu dubitaret, in initiatione accipitur, vt in communicatione1603: communione societatis illorum arcanorum bonorum, et dignitatis communicationem intelligamus.
78.3.9 Verum quia de Patre nemo dubitat; sed dubium circa Filium et Spiritum sanctum versatur, in initiatione assumitur, ut in communi largitione ineffabilium bonorum, dignitatis communionem ediscamus.