Omelia LXXVIII (lxxvii)
78.1.1 Haec autem ab initio vobis non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad1603: om. eum qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me quo vadis? Sed quia haec locutus sum vobis, tristicia impleuit cor vestrum.
78.1.2 Magna tristiciae vis, et multa nobis opus est fortitudine, vt ei affectui generose resistamus, et vtilitatem inde, superfluis abiectis, consequamur.
78.1.3 Cum enim vel nos, vel proximi peccant, tunc tristandum est: cum autem in humanos casus incidimus, inutilis tunc tristicia.
78.1.4 Quae cum discipulos nondum perfectos oppugnaret, considera quo modo eos perterrendo arguit Christus.
78.1.5 Cum enim multi de hoc prius interrogassent: (nam et Petrus dixit: Quo vadis? Thomas, Nescimus quo vadis, et quo modo possumus viam scire? Et Philippus, Ostende nobis patrem)
78.1.6 nunc audientes, Extra synagogam vos facient, et odio habebunt vos: et, Qui interficit vos, arbitratur obsequium se praestare deo:
78.1.7 ita animo defecerunt, vt ne loqui quidem possent: quod exprobrans eis Iesus, inquit:
78.1.8 Haec autem ab initio non dixi vobis, quia vobiscum eram: et nunc vado ad eum qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me, quo vadis? Sed quia haec locutus sum vobis, tristicia impleuit cor vestrum.
78.1.9 Huius enim nimietas grauis est, grauis est inquam, et ad mortem viam parat: ideo Paulus dicebat, Ne quando abundantiori tristicia absorbeatur talis. Haec autem ab initio vobis non dixi, inquit.
78.1.10 Quare ab initio non dixi? Ne quis diceret a saepenumero contingentibus coniectatum esse. Et quid rem tam difficilem aggrederis?
78.1.11 Sciebam, inquit, ab initio, et non quod ignorarem tacui, sed quia vobiscum eram. Et hoc hominis iterum more: quasi dicat,
78.1.12 Quia in tuto eratis, et licitum erat interrogare, cum volebatis, et in me totum bellum vertebatur, et superfluum erat haec a principio dicere.
78.1.13 Hoc ergo tunc non dixit? Nonne duodecim aduocans, inquit, quoniam ad principes et reges ducemini, et flagellabunt vos in synagogis?1603: synagogis. Quo modo ergo inquit, ab initio non dixisse?
78.1.14 Quoniam verbera et expulsiones praedixerat, non tamen quod mors eorum sic videretur expetenda, vt obsequium arbitrarentur:
78.1.15 hoc enim prae omnibus eos perterrere poterat: siquidem tanquam impii, et perditi homines erant iudicandi.
78.1.16 Praeterea illud dicendum est, quod tunc quidem quae a gentibus passuri erant, dixit, Nunc vero quae a Iudaeis, et per excessum maxime, et quod prope essent admonuit.
78.1.17 Nunc autem vado ad eum qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me, quo vadis? Sed quia haec locutus sum vobis, tristicia impleuit cor vestrum.
78.1.18 Non parua haec consolatio, cum ipsi intelligerent quod sciret quanta tristicia afficerentur.
78.1.19 Nam prae anxietate multa tum ob illius discessum, tum ob mala ipsis obuentura (nesciebant enim an satis constanter illa ferre possent) attoniti erant.
78.1.20 Quare igitur postea non dixit cum acceperunt spiritum sanctum? Vt iam satis confirmatos intelligeres.
78.1.21 Nam si nondum accepto spiritu tanto metu occupati non resilierunt, considera quales futuri essent gratia repleti?
78.1.22 Quod si tunc constanter perseuerassent, spiritui adscribendum esset: nunc vero ipsorum voluntatis fructus, et manifestum eorum in Christum amoris argumentum apparuit, cum adhuc gratia nudi essent.
78.1.23 Sed ego veritatem dico vobis, expedit vt ego vadam. Ecce quo modo iterum eos consolatur. Non ego ad gratiam loquor, inquit, sed licet maiorem in modum contristemini, quod expedit audiendum est.
78.1.24 Vos vt adessem veletis1603: velitis, vsus aliud postulat. Diligentis autem est, cum vtilitatem cognoscit, eam non praetermittere, vt ea dilecti priuentur.
78.1.25 Si ego non abiero, paracletus non veniet ad vos. Quid hic dicunt, qui de spiritu non recte sentiunt? Expedit dominum abire, et venire seruum?
78.1.26 Vides quanta sit spiritus dignitas? Si autem abiero, mittam eum ad vos. Et quid hoc vtilitatis? Cum venerit ille, arguet mundum: Hoc est, non impune hoc facient1603: facit, si venerit.
78.1.27 Sufficientia enim erunt iam facta eis silentium indicere:
78.1.28 cum autem per illum et haec fient, et doctrina perfectior, et signa maiora subsequentur, multo magis damnabuntur, cum tanta viderint in nomine meo fieri, ex quo manifestior mea fiet resurrectio.
78.1.29 Siquidem nunc possent dicere me fabri filium esse, cuius patrem et matrem cognoscant:
78.1.30 at cum me mortem1603: morem soluere, maliciam et daemones fugare, vicia naturae emendare, immensam spiritus plenitudinem mitti, et haec omnia nominis mei inuocatione fieri, intuebuntur, quid dicent?
78.1.31 Testimonium perhibuit de me pater, et perhibebit spiritus: et quanuis a principio testificatus sit, tamen et nunc testificabitur.
78.2.1 Illud autem verbum, Arguet de peccato: hoc est, omnem auferet excusationem, et sine venia peccasse demonstrabit.
78.2.2 Et de iusticia, quia ad patrem vado, et iam non videbitis me: Hoc est: quia irreprehensibiliter vixi, cuius signum est quod vado ad patrem.
78.2.3 Nam cum frequenter Iudaei Christum accusarent, quod a deo non esset, et propterea peccatorem, et legis transgressorem dicerent, hinc omnis calumnia amouebitur.
78.2.4 Nam si opinio quod a deo non sim, me transgressorem ostendit, cum spiritus me illuc abeuntem, neque ad horam, sed permanentem ostenderit: hoc enim per eam particulam, Iam non videbitis me, significator. Quidnam dicent?
78.2.5 Animaduerte his duobus omnem malam suspicionem auferri. Neque enim peccator miracula facere, neque esse apud deum perpetuo potest,
78.2.6 quare non possunt me amplius peccatorem, et a deo non esse dicere. De iudicio autem, quia princeps huius mundi iam iudicatus est.
78.2.7 Iterum hoc in loco de iusticia verba facit, quia aduersarium superauit. Neque enim peccatori possibile esset, quod nemo iustorum hominum valuit:
78.2.8 quod autem propter me iudicatus est, scient, quia eum in posterum pessundabunt, et resurrectionem meam manifeste videbunt, quod iudicantis eum est:
78.2.9 neque enim valuit me superare. Nam cum dicant, quod daemonium habeo, quod deceptor sum, omnia haec falsa deprehendentur. Non enim illum vicissem, si peccato essem obnoxius:
78.2.10 nunc et iudicatus est, et eiectus. Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Expedit ergo vt vadam. Siquidem tunc portabitis, cum abiero.
78.2.11 Et quid? Maiorne te spiritus est, cum nunc non possumus, illo autem adueniente portabimus? Num maior illius, et perfectior efficacia est?
78.2.12 Minime, mea etenim dicet, ideo inquit: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet, loquetur, et quae ventura sunt annunciabit vobis.
78.2.13 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annunciabit vobis. Omnia quaecunque habet pater, mea sunt.
78.2.14 Cum dixisset, ille vos docebit omnia, et suggeret, et in tribulationibus vos consolabitur, quod1603: quid ipse non fecit:
78.2.15 et, expedit me abire: et illum venire: et non potestis portare modo, tunc autem poteritis, et docebit omnem veritatem:
78.2.16 ne his auditis maiorem illum arbitrarentur, et in vltimam impietatem inciderent, propterea a se accepturum dicit: hoc est, quae ego dixi, et ipse dicet.
78.2.17 Illa vero particular, Nihil a seipso loquetur: nihil contrarium, nihil aliud quam1603: quod se locuturum significat.
78.2.18 Quemadmodum enim de se locutus, inquit, A meipso non loquor, id est, nihil praeter patris voluntatem, nihil alienum, ita et de spiritu,
78.2.19 De meo accipiet. Hoc est, quae ego et scio, et cognosco, vna enim mea, et spiritus scientia. Et quae ventura sunt annunciabit vobis. Hoc eorum animos excitauit.
78.2.20 Ad nullam enim rem tam cupidum est humanum genus quam ad futura cognoscenda. Ideo frequenter interrogabant, quo iret, quae esset via:
78.2.21 quam solicitudinem tollit, cum annunciaturum omnia spiritum pollicetur, ne incauti errarent. Ille me clarificabit. Quo modo? In nomine meo virtutem dabit.
78.2.22 Cum enim adueniente spiritu maiora signa essent ostensuri, ideo iterum aequalitatem indicat, inquiens, Ille me clarificabit:
78.2.23 et quo modo?1603: modo: Omnem veritatem dicet: etenim hoc ipsum testificatur, quod docebit veritatem.
78.2.24 Ipse enim Iesus, et quia carnem indutus erat, et quia de seipso dicere discipuli non putabant, et quia nondum manifeste resurrectionem norant,
78.2.25 cum imbecilliores essent, et propter Iudaeos, ne tanquam legis transgressorem punire viderentur, frequenter nihil de se magnum locutus est, neque aperte a lege dissensit:
78.2.26 et cum nondum confirmati essent discipuli, et multi credituri, etiam a peccatis purgandi essent: et alii de ipso dicerent, merito iam de se magna loqui abstinuit.
78.2.27 Itaque non est ignorantiae meae adscribendum quod non dicam quae dicere oporteret, sed auditorum imbecillitati. Ideo cum dixerit, docebit vos omnem veritatem: subdidit, Non loquetur a semetipso.
78.2.28 Quod autem spiritus doctore non indigeat, audi Paulum: Quae dei sunt, nemo nouit, nisi spiritus dei.
78.2.29 Et quemadmodum spiritus hominis non ab alio discit, ita et spiritus sanctus. De meo accipiet: Hoc est, in nullo a me dissentiet.
78.2.30 Omnia quaecunque habet pater, mea sunt. Cum ergo mea sint illa, et ille a patre dicet, de meo dicet.
78.3.1 Sed cur non venit spiritus ante Christi discessum? Quia nondum maledicto sublato, neque soluto peccato, sed omnibus adhuc pene obnoxiis non venisset.
78.3.2 Oportet, inquit, inimicicias prius dissolui, et reconciliari vos deo, inde tunc donum illud accipere. Sed cur inquit, mittam eum? hoc est, ad eius vos acceptionem praeparabo.
78.3.3 Quo modo enim, qui vbique est mittitur? praeterea et personarum differentiam ostendit, cum duas ponit: et cum ita inseparabiliter se habeant, vt spiritum complectantur et colant, suadet.
78.3.4 Poterat enim et ipse haec facere, sed propterea spiritum miraculis clarere permisit, vt eius intelligerent dignitatem.
78.3.5 Sicut enim pater quae sunt producere potuit, filius autem ea facere dicitur, vt eius potentiam intelligamus: ita et hoc.
78.3.6 Et ideo ipse carnem accepit, spiritui operationem reseruauit: et ita his silentium imposuit, qui inenarrabilis benignitatis materiam in impietatis argumentum accipiunt.
78.3.7 Cum enim dicant, propterea filium incarnatum, quoniam inferior erat patre: dicemus ad illos1603: alios. Quid de spiritu dicetis?
78.3.8 Non accepit carnem, neque propterea ipsum filio maiorem asseretis. Ideo in baptismate trinitas accipitur. Etenim pater totum facere potest, et filius, et spiritus sanctus:
78.3.9 sed cum nemo de patre, sed de filio, et spiritu dubitaret, in initiatione accipitur, vt in communicatione1603: communione societatis illorum arcanorum bonorum, et dignitatis communicationem intelligamus.
78.3.10 Nam quod filius per seipsum possit, quae in baptismate cum patre potest, atque etiam spiritus sanctus, manifeste illinc patet. Iudaeis enim dicebat, Vt sciatis, quia potestatem habet filius hominis in terra dimittendi peccata.
78.3.11 Et iterum: Vt filii lucis sitis: et, Ego vitam aeternam do eis. Et post modum: Vt vitam habeant, et abundantius habeant.
78.3.12 Videamus et spiritum hoc idem facere. Vbi nam? Vnicuique autem manifestatio spiritus datur ad vtilitatem.
78.3.13 Qui ergo haec exhibet, etiam magis peccata dimittit: et iterum, Spiritus est qui viuificat, et viuificabit per inhabitantem spiritum in vobis: et, Spiritus vita per iusticiam.
78.3.14 Et iterum: Si spiritu ducemini, non estis sub lege. Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis.
78.3.15 Et tunc quicquid faciebant praesente spiritu, miraculis plena erant. Et ad Corinthios scribens Paulus inquit: Sed abluti estis, sed sanctificati estis, in nomine domini nostri Iesu Christi, et in spiritu dei nostri.
78.3.16 Cum ergo de patre multa audissent, et filium multum operatum vidissent, nihil autem manifeste de spiritu scirent, ipse miracula facit, et perfectam inducit cognitionem.
78.3.17 Sed ne propterea maior existimaretur, ideo, vt iam dixi, inquit: Quaecunque audiet, loquetur, et quae ventura sunt annunciabit.
78.3.18 Nam nisi hoc esset, quo modo non absurdum sit, si tunc esset auditurus et propter discipulos? Neque enim tunc secundum vos cogniturus fuerat, nisi propter audituros.
78.3.19 Et quid hoc dicto absurdius? Praeterea quid erat auditurus? nonne haec omnia dixerat per prophetas:1603: prophetas?
78.3.20 Siue enim de solutione legis docendus erat, dictum est: siue de Christo, et eius diuinitate, et de incarnatione, etiam dicta erant.
78.3.21 Quid apertius ad haec dicendum, et quae ventura sunt annunciabit? Hic maxime eius dignitatem ostendit, cum deo maxime proprium sit futura praedicere.
78.3.22 Quod si ab aliis intelligeret, in nullo prophetas excederet: sed hic certam ad deum cognitionem ostendit, quod nil aliud loqui possit.
78.3.23 Quod autem dicit, De meo accipiet. Siue de gratia quae in meam carnem aduenerit, siue de eadem quam ego habeo cognitione, non tanquam indigeat: neque quod ab alio discat, sed quod vna et eadem cognitio est.
78.3.24 Et quare non aliter dixit? Quoniam nondum de spiritu audierant. Quare vnum tantum adnititur, vt credatur et accipiatur ab eis, et non scandalizentur1603: scandalizarentur.
78.3.25 Nam cum dixisset, Vnus est magister vester Christus: ne putarent se Christum offensuros si illi crederent: Vna est, inquit, et mea et illius doctrina: quae ego docturus eram, ipse dicet.
78.3.26 Nolite aliam illius doctrinam arbitrari, etenim illa mea sunt, et meam gloriam augent. Vna est patris, et filii, et spiritus sancti voluntas:
78.3.27 ita et nos esse vult, inquiens: Vt sint vnum, sicut ego et tu vnum sumus.
78.4.1 Nihil enim concordiae, et mutuae voluntati aequiparandum. Vnus enim multiplex est.
78.4.2 Si enim concordes sint duo vel decem, non amplius erit vnus, sed eorum vnusquisque fit decuplum, et inuenies in decem vnum, et in vno decem.
78.4.3 Et si inimicum habeant, qui vnum aggreditur, tanquam decem aggrederetur, ita superatur. Non enim ab vno tantum, sed a decem impetitur.
78.4.4 Indiget vnus, sed non est in egestate. maiore enim ex parte, hoc est nouem abundat: et pars quae indiget, vt puta minor maiore exuberante obtegitur.
78.4.5 Singuli eorum viginti manus habent, et oculos viginti, et totidem pedes. Non enim suis tantum oculis videt, non suis pedibus sustentatur, non suis operatur manibus, sed et amicorum.
78.4.6 Decem animis spirat, non enim ipse sibi tantum curae est, sed et illis: quod si centum essent, idem contingeret, et virtus augeretur.
78.4.7 Ecce dilectionis excellentia, quo pacto vnum insuperabilem, et multiplicem reddat, et vnus in multis simul locis, et in Perside, et Romae esse possit: et quod natura non potest, dilectio potest:
78.4.8 et pars eius hic, pars illic est, vel potius totus vtrobique. Et si quis mille, vel duo milia amicorum haberet, considera in quantam ille potestatem ascenderet.
78.4.9 Animaduerte quantum capiat augmentum dilectio: hoc enim mirum est, vt mille vnus efficiatur. Cur ergo tantas nobis vires, tantam securitatem non comparamus?
78.4.10 hoc diuitiis omnibus, hoc bonae valetudini, hoc ipsi vitae praestat, hoc aequanimitatis materia. Quousque vno et duobus dilectionem circunscribemus? Considera econtrario:
78.4.11 Sit qui nullum amicum habeat: quod vltimae est amentiae (fatuus enim dicet, non est mihi amicus) huiusmodi vir quam vitam viuet?
78.4.12 Quamuis enim ditissimus sit, quanuis omni copia et deliciis abundet, quanuis innumera bona possideat, omnibus caret.
78.4.13 Sed non in amicis ita vsuuenit, sed et pauper diuitibus ditior est: et quae ipse pro se dicere non audebit, amicus dicet:
78.4.14 et quae sibi praestare non poterit, alius et id et longe maiora praestabit: hoc pacto et voluptatis et securitatis materiam inueniet.
78.4.15 Neque enim fieri potest vt mali quippiam illi accidat, qui tot satellitibus custoditur: neque regii corporis custodes tam diligentes sunt suo muneri obeundo, vt amici amico.
78.4.16 Illi nanque necessitate et metu custodiunt, hi beneuolentia et dilectione, quae metu longe potentior est: et ille custodes suos metuit, hic illis magis quam sibiipsi fidit, et idcirco nullius timet insidias.
78.4.17 Has ergo merces nobis comparemus: pauper, vt paupertatis eas solatium habeat: diues, vt diuitias tueatur: princeps, vt secure dominetur: subditus, vt benignius sibi principes conciliet.
78.4.18 Hoc mansuetudinis fundamentum: nam et ferae illae asperiores sunt, et saeuiores, quae non gregatim viuunt. Propterea ciuitates habitamus, fora habemus, vt inuicem conuersemur:
78.4.19 quod et Paulus iubet inquiens, Non deserentes collectionem nostram. Nihil enim peius solitudine, et locis inaccessis. At inquires, Quid monachi montium cacumina habitantes?
78.4.20 Neque illi sine amicis sunt, sed multitudinis tumultus aufugiunt, amicos autem et certo amoris vinculo sibi deuinctos habent, et vt hoc assequantur, secedunt.
78.4.21 Nam cum rerum actiones, plurimas concipiant contentiones: ideo e medio secedentes quam diligentissime dilectionem colunt. Et quid si quis solus sit, inquit, et innumeros haberet amicos?
78.4.22 Equidem si fieri posset, velim et1603: om. vt etiam simul versari liceret1603: liceret, et, iam firma maneat amicicia. Neque enim locus amicos facit.
78.4.23 Multos habent laudatores, qui non laudarent, nisi amarent. Et ipsi rursum pro vniuerso mundo orant: quod maximae est dilectionis argumentum.
78.4.24 Ideo in mysteriis inuicem salutamus, vt multi vnum efficiamur, et communes pro non initiatis preces effundimus, et pro infirmis et terrae, et maris, et vniuersi orbis fructibus sacrificamus.
78.4.25 Vides dilectionis vim in orationibus, in mysteriis, in admonitionibus? hoc omnium bonorum causa est. Si hoc diligenter complectemur, et praesentia recte disponemus, et regnum consequemur,
78.4.26 gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.