PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

78.3.23 Hoc autem, id est ex meo accipiet, aut ex karismate quod per sanctam carnem meam quam accepistis nunc, mox debet uenire in uos, et quod in carnem meam uenit, aut a cognitione quam ego habeo, non ut indigens neque ut ab alio discens, sed ut una existens et eadem.
CLOSE
Griffolini

78.3.23 Quod autem dicit: De meo accipiet, siue de mea carnem1530: carne accipientis gratia, siue de eadem, quam ego habeo cognitione, non necessitate, neque quod ab alio discat, sed quod una et eadem cognitio est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

78.3.23 Quod autem dicit, De meo accipiet. Siue de gratia quae in meam carnem aduenerit, siue de eadem quam ego habeo cognitione, non tanquam indigeat: neque quod ab alio discat, sed quod vna et eadem cognitio est.
CLOSE
Montfaucon

78.3.23 Illud vero, de meo accipiet; nempe de gratia quae in carnem meam advenit, sive de illa ipsa, quam ego habeo cognitione; non quasi egeat, vel ab alio discat: sed quod una eademque sit cognitio.