PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

79.1.11 Si enim uidebimus te aiunt: Quo uadis? Si uero uadis, qualiter uidebimus te? Propterea dicunt: Nescimus quid loquitur. Nam quoniam quidem abire debebat sciuerant, ignorabant autem quoniam post parum ueniret ad eos.
CLOSE
Griffolini

79.1.11 Si uidebimus te, inquiunt, quomodo uadis? Si uadis, quomodo uidebimus?B: uidebimus. Ideo dixerunt, se quid loqueretur ignorare. Quod enim abiturus esset, norant, ignorabant autem paulopost rediturum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

79.1.11 Si videbimus te, inquiunt, quo modo vadis? si vadis, quo modo videbimus? Ideo dixerunt se quid loqueretur ignorare. Quod enim abiturus esset, norant: ignorabant autem paulo post rediturum:
CLOSE
Montfaucon

79.1.11 Si te videbimus, aiunt, quo vadis? Si vadis, quomodo te videbimus? Ideo dicunt, Nescimus quid loquitur. Quod enim abiturus esset, id noverant: ignorabant autem ipsum paulo post esse rediturum.