Commentarius
[Homilia LXXIX]
79.1.1 Modicum, et non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad Patrem. Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit, Modicum? etc.
79.1.2 Dolentem et tristitia affectum animum nihil ita dejicere solet, ut frequenter repetita verba moerorem afferentia.
79.1.3 Cur ergo Christus cum dixisset, Vado, et, non ultra loquar vobiscum, frequenter haec repetit dicens, Modicum, et jam non videbitis meVado ad eum qui misit me, et, Vado ad eum qui misit me?
79.1.4 Cum enim illos per verba de Spiritu sancto recreasset, rursum illorum animos dejicit. Cur ergo id facit?
79.1.5 Eorum animum explorat, et probatiorem efficit, et probe illos assuefacit ad tristia audienda, ut discessum suum generose et fortiter ferant.
79.1.6 Nam qui ex verbis haec meditati fuerant, reipsa facilius postea laturi erant. Quod si quis accurate examinaverit, hoc ipsum consolatio est, quod dicat se ad Patrem ire.
79.1.7 Significat enim se non periturum; sed mortem ejus esse translationem. Aliam quoque consolationem ipsis indidit.
79.1.8 Non enim tantum dixit, Modicum, et non videbitis me; sed et addidit, Modicum, et videbitis me; indicans se rediturum esse, et brevem fore separationem, perpetuumque cum illis consortium.
79.1.9 Hoc certe illi non intellexerunt. Unde jure miretur quispiam, quomodo cum haec frequenter audissent, ita dubitarent quasi nihil audissent. Quare ergo non intellexerunt?
79.1.10 Aut propter tristitiam, ut arbitror; ipsa enim dictorum omnium memoriam eliminabat; vel ob dictorum obscuritatem, ut contraria protulisse videretur, quae vere contraria non erant.
79.1.11 Si te videbimus, aiunt, quo vadis? Si vadis, quomodo te videbimus? Ideo dicunt, Nescimus quid loquitur. Quod enim abiturus esset, id noverant: ignorabant autem ipsum paulo post esse rediturum.
79.1.12 Ideo increpat illos quod dictum non nossent. Nam cum vellet de morte doctrinam illis vehementer inculcare, quid ait?
79.1.13 Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos; in morte scilicet et cruce; mundus autem gaudebit.
79.1.14 Quia enim cum id nollent, facile inducebantur ut crederent, ipsum non moriturum esse, dubiique erant, ignorantes quid significaret illud, modicum; ait ille, Plorabitis et flebitis. Sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
79.1.15 Deinde postquam ostendit post tristitiam sequuturum gaudium esse, moeroremque laetitiam pariturum, ipsumque brevem esse futurum, laetitiamque perpetuam, ad vulgare decurrit exemplum.
79.1.16 Et quid ait? Mulier cum parit, tristitiam habet, qua parabola Prophetae frequenter usi sunt, moerorem1862: moeroremque partus doloribus comparantes.
79.1.17 Hoc autem vult significare: vos ceu partus dolores invadent: at partus dolor est laetitiae causa: sic et futuram resurrectionem confirmans, ostendensque hinc abire perinde esse atque ex utero in splendidam egredi lucem;
79.1.18 ac si diceret, Ne miremini quod per hunc dolorem vos ad utilia ducam: nam mater sic per dolorem mater efficitur.
79.1.19 Hic etiam mysticum quidpiam subindicat, quod ipse quoque mortis dolores solverit, et novum hominem regenerari curaverit.
79.1.20 Non dixit autem solum tristitiam transituram, sed ne memorat illam quidem; tantum erat adventurum gaudium. Sic sanctis eveniet.
79.1.21 Atqui non ideo gaudet mulier, quia venit homo in mundum, sed quia sibi natus est infans: nam si ideo gauderet, nihil impediret quominus illae quae non pariunt, de aliis parientibus1862: parentibus gauderent.
79.1.22 Cur ergo sic loquutus est? Quia ad hoc solum usus est exemplo, ut ostenderet temporaneum esse dolorem, gaudium vero perpetuum, mortem esse translationem ad vitam, magnumque partus dolorum lucrum.
79.1.23 Nec dixit, natus est infans, sed homo: hic enim resurrectionem suam subindicare videtur, et quod non morti illi parienti, sed regno nasceretur.
79.1.24 Ideo non dixit, natus est ei infans, sed homo natus est in mundo. Et vos nunc quidem tristitiam habebitis. Iterum autem videbo vos, et tristitia vestra vertetur in gaudium.
79.1.25 Deinde quod non ultra moriturus sit, inquit: Et nemo illud tollet a vobis. In illa die me non rogabitis quidquam.
79.1.26 Iterum autem nihil aliud his confirmat, quam quod a Deo sit. Tunc scietis omnia. Quid sibi vult autem, Me non rogabitis?
79.1.27 Mediatore opus non habebitis, sed sufficiet solum nomen proferre ut totum accipiatis: ostendit nominis potestatem, siquidem nec visus nec rogatus, sed nominatus tantum apud Patrem mirabiles reddit.
79.1.28 Ubi autem hoc factum est? Ubi dicunt: Respice ad minas eorum, et da servis tuis cum fiducia loqui sermonem tuum, et facere in nomine tuo signa: et concussus est locus ubi erant. Usque modo non petistis quidquam.
79.1.29 Hinc ostendit rursum expedire ut abeat. Siquidem usque ad illud tempus nihil petierunt; tunc accipient omnia quaecumque petierint.
79.1.30 Neque enim, licet vobiscum deinceps non versaturus sim, putetis vos derelictos fuisse: nomen meum majorem dabit vobis fiduciam.
79.2.1 Cum ergo dicta illa obscuriora essent, ait: Haec in proverbiis loquutus sum vobis: Venit hora cum jam in proverbiis non1862: non in proverbiis loquar vobis.
79.2.2 Erit tempus, cum omnes clare intelligetis; hoc est resurrectionis tempus. Tunc palam de Patre annunciabo vobis.
79.2.3 Nam quadraginta diebus versabatur loquebaturque cum illis, convescens et exponens ea quae ad regnum Dei pertinebant.
79.2.4 Nunc enim metu correpti, dictis non attenditis: tunc resuscitatum videntes, et una versantes, poteritis fidenter omnia discere; quia Pater vos amabit, cum vestra de me fides firmior erit.
79.2.5 Et non rogabo Patrem: sufficit vestra in me dilectio ad patrocinium. Quia vos me amastis, et credidistis quia a Deo exivi; et1862: Exivi a Patre, et veni in mundum. Iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.
79.2.6 Cum enim resurrectionis verbum non parum eos consolatum esset, necnon quod audirent illum a Patre exivisse, et eodem redire, frequenter illa versat:
79.2.7 alterum enim pollicebatur quod recte in ipsum crederent; alterum, quod in tuto esse deberent.
79.2.8 Quando igitur dicebat, Modicum, et non videbitis me; et modicum, et videbitis me, jure quid sibi vellet ignorabant. Nunc vero non item.
79.2.9 Quid autem significat, Me non interrogabitis? Non dicetis, Ostende nobis Patrem tuum, et, Quo vadis? quia omni cognitione pleni eritis, et erga vos afficietur Pater sicut et ego.
79.2.10 Hoc maxime illis bonam spem indidit, quod discerent futuros se Patri amicos: ideo dicunt, Nunc scimus quia nosti omnia.
79.2.11 Viden’ quomodo secundum affectum animi ipsorum responderet? Et non est opus tibi ut quis te interroget.
79.2.12 Id est, antequam audias vides quid nos perturbet, et recreasti nos dicendo, Pater vos amat, quia vos me amastis. Post tot et tanta, tunc tandem dicunt, Nunc scimus.
79.2.13 Viden’ quam rudes adhuc essent? Deinde quia, ceu gratias agentes dicunt, Nunc scimus, ait ille, Multis aliis opus habetis, ut perfectionem attingatis: nihil adhuc a vobis perfectum est.
79.2.14 Nunc igitur me inimicis tradetis, et tanta vos invadet formido, ut neque simul abscedere possitis. Sed nihil hinc ego damni patiar.
79.2.15 Viden’ quomodo rursum attemperatus sermo sit? Hac ergo de re illos accusat, quod perpetuo indulgentia opus haberent.
79.2.16 Cum enim dicerent, Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis, et ideo credimus tibi; ostendit etiam nunc cum credunt, nondum credere, nec se illorum dicta admittere:
79.2.17 haec vero dicit ad aliud illos tempus remittens. Illud autem, Pater mecum est, propter eos iterum posuit. Hoc enim illos discere semper voluit.
79.2.18 Deinde ut ostendat se haec dicendo nondum illis perfectam tradidisse notitiam; sed ne ratiociniis exagitarentur;
79.2.19 verisimile enim erat eos humana quaedam cogitasse, metuisseque se nullum ab eo auxilium habituros esse, ait: Haec loquutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; id est, ut non excidam ex animo vestro, sed me recipiatis.
79.2.20 Ne quis ergo haec dicta in dogma trahat. Nam haec ad nostram consolationem dilectionemque dicta sunt. Neque enim haec tantum patiemini: aerumnae vestrae tandem sedabuntur.
79.2.21 Sed donec in mundo eritis, in aerumnis versabimini; non solum nunc cum trador, sed etiam postea. Sed animum erigite. Nihil enim grave patiemini. Postquam enim Magister inimicos vicerit, non oportet discipulos contristari.
79.2.22 Et quomodo, quaeso, mundum vicisti? Jam dixi, me principem ejus ejecisse foras; scietis autem postea, cum omnes cedent vobis, et obtemperabunt.
79.3.1 Licet enim nobis quoque vincere, si voluerimus ducem fidei nostrae respicere, et illa via, quam ille aperuit, incedere.
79.3.2 Ita neque mors nos superabit. Quid ergo,1862: ergo? inquies, an non moriemur? hinc enim constaret mortem non vicisse.
79.3.3 Atqui tunc certator clarus est, non quando cum hoste non confligit, sed quando congressus non vincitur: non ergo propter congressum mortales, sed propter victoriam immortales.
79.3.4 Tunc enim mortales essemus, si perpetuo in morte maneremus.
79.3.5 Ut enim longissimae vitae animalia, non immortalia dixerim, etsi diuturno ante mortem vivant tempore; sic nec mortalem dixerim eum, qui post mortem resurrecturus est.
79.3.6 Dic, quaeso, si quis ad breve tempus erubesceret, illumne perpetuo rubrum diceremus? Minime: non enim id habitus est.
79.3.7 Si quis pallidus fieret, an hunc regio morbo captum diceremus? Minime: temporaneus quippe morbus est. Ne ergo mortalem dicas eum, qui modico tempore in morte fuit.
79.3.8 Nam sic dormientes possemus mortuos appellare: sunt enim, ut ita dicam, mortui, nihilque operantes. Sed mors corpora corrumpit? Et quid hoc?
79.3.9 Non enim moriuntur ut in corruptione maneant, sed ut meliora evadant. Vincamus ergo mundum: ad immortalitatem curramus.
79.3.10 Sequamur regem: ipsi tropaeum erigamus, voluptates despiciamus: non opus est laboribus; animam transferamus ad caelum, et totus mundus victus est.
79.3.11 Si illum non concupiscas, victus est, si derideas illum, superatus est. Hospites sumus et peregrini: de nulla ergo re tristi doleamus.
79.3.12 Neque enim si ex florente patria et claris majoribus ortus, in longinquam migrares terram, nemini notus, sine liberis, sine opibus, deinde a quopiam contumeliam acciperes, perinde aegre ferres ac si domi id passus esses:
79.3.13 cum scires enim te in peregrina et aliena regione esse, id tibi omnia facile ferenda et contemnenda esse suaderet, et famem et sitim, et si qua alia.
79.3.14 Hoc etiam nunc cogita: te nempe advenam et peregrinum esse, et utpote in aliena regione a nulla re turberis.
79.3.15 Civitatem enim habes, cujus opifex et creator est Deus: haec vero peregrinatio ad breve tempus est: qui vult verberet, contumeliis et convitiis oneret. In peregrina terra sumus, et misere vivimus.
79.3.16 Grave quippe esset id in patria pati, inter concives, tunc maxima esset infamia et jactura. Si autem ibi quis esset, ubi neminem sibi notum habet, omnia facile toleraret. Contumelia enim ex inferentis voluntate gravior judicatur.
79.3.17 Ut exempli causa si quis praetorem sibi notum contumelia afficeret, tunc contumelia esset acerba; si autem privatum esse ratus offenderet, ne attingere quidem videretur eum cui infertur.
79.3.18 Sic nobiscum reputemus, neque enim contumeliosi illi quinam simus sciunt; nempe caelorum cives, in supernam adscripti patriam, et inter cherubinorum choreas.
79.3.19 Ne itaque doleamus, neque contumeliam putemus esse contumeliam; nos si cognoscerent, non utique laederent. Sed nos pauperes miserosque putant.1862: putant? Ne ergo id pro contumelia habeamus.
79.3.20 Dic enim mihi, si quis iter agens servos suos aliquandiu in diversorio exspectaret, caupo autem vel viator, seu alius quispiam ignarus illi malediceret et convitiaretur, nonne illius ignorantiam rideret illiusque errore delectaretur?
79.3.21 Nonne laetaretur ac si alius, non ipse, afficeretur contumelia? Ita et nos faciamus. Nam in diversorio sedemus, viae socios exspectantes.
79.3.22 Cum omnes conveniemus, tum quos laeserint, intelligent. Tunc demisso capite dicent: Hic est quem nos stulti habuimus in derisum.
79.4.1 His ergo duobus consolationem accipiamus, et quod non nos injuriam accipiamus, non enim sciunt quinam simus, tum quod si ulcisci velimus, poenas illi gravissimas demum sint daturi.
79.4.2 Verum absit ut quispiam tam crudelis et inhumanus sit. Quid si a contribulibus nostris injuriam accipiamus?
79.4.3 Illud enim molestum esset: imo levissimum. Quare? Quia non pari modo dilectos, atque ignotos convitiantes toleramus.
79.4.4 Haec contumelia affectis hortandi causa saepe dicimus: Frater est qui laesit, fortiter feras; Pater est vel patruus. Quod si fratris vel patris nomina revereris, dicam quid propinquius.
79.4.5 Non solum enim fratres mutuo sumus; sed et membra et corpus unum. Quod si fratris nomen reveremur, multo magis membri.
79.4.6 Non audisti externum illud proverbium, Amicos cum vitiis esse ferendos? Non audisti Paulum dicentem, Alter alterius onera portate? Annon amatores vides?
79.4.7 Cogor enim, quia a1862: om. vobis tale exemplum mutuari non possum, ad illud recurrere: quod ipsum facit Paulus sic dicens: Deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores, et reverebamur.
79.4.8 Imo illud opportunius dicatur, quod Romanis dicit: Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem; ita exhibete membra vestra servire justitiae; ideo et nos fidenter exemplum referre pergimus.
79.4.9 Non vides igitur amatores, qui meretrices depereunt, quanta perferunt mala, alapis caeduntur, verberantur, irridentur, lascivum scortum perferunt, dum se aversatur1862: adversatur et mille contumelias infert.1862: infert?
79.4.10 Et tamen si semel blandum quidpiam et suave videant, omnia sibi felicia putant, priora avolant, prospera cuncta sunt, sive paupertas accidat, sive morbus, sive quidpiam hujusmodi.
79.4.11 Vitam sibi vel miseram vel felicem existimant, prout affectam sibi amasiam habent; non gloriam humanam, non ignominiam norunt;
79.4.12 sed si injuria inferatur, ex hujusmodi voluptate et rebus apud illam prosperis, omnia facile ferunt. Si illa convitietur, si in faciem conspuat, illi se rosis aspergi putant.
79.4.13 Et quid mirum si tali erga illam affectu sunt:1862: sunt? illius quippe domum omnium splendidissimam esse putant, etsi lutea illa sit, etsi in ruinam vergat?1862: vergat. Ecquid de parietibus loquor?
79.4.14 Nam visis iis in queis versari solent locis excitantur. Hic vero concedite mihi ut Apostolicum illud proferam: Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae, ita exhibete membra vestra servire justitiae.
79.4.15 Idipsum ego dico: ut illas dileximus, sic nos mutuo diligamus, nec nos grave quidpiam pati existimabimus. Et quid dico nos mutuo? Sic Deum diligamus.
79.4.16 Inhorruistis audientes me tantum exigere erga Deum amorem, quantum erga meretricem exhibemus?
79.4.17 At ego exhorresco quod ne parem quidem exhibeamus. Et si placet, illud expendamus, etsi admodum molesta res sit.
79.4.18 Amasia amantibus nihil boni promittit, sed ignominiam, turpitudinem, contumeliam; hoc enim affert meretricis consuetudo, ridiculum reddit, turpem, infamem.
79.4.19 Deus vero caelum et caelestia bona pollicetur; filios suos et Unigeniti fratres reddit, viventi tibi innumera largitur;
79.4.20 mortuo resurrectionem, et tot tantaque bona, ut ne cogitare quidem ea possis, nos1862: nosque honorabiles, venerandosque efficit.
79.4.21 Illa iterum expendere cogit omnia in voraginem et perniciem; Deus jubet caelum ipsum serere, et centuplum dat, atque vitam aeternam.
79.4.22 Illa amatore ut mancipio utitur, quovis tyranno acerbior; Deus vero dicit: Jam non dicam vos servos, sed amicos.
79.5.1 Vidistisne magnitudinem hic malorum, illic bonorum? Quid ad haec?
79.5.2 Illius gratia multi vigilant, et imperanti toto animo morem gerunt, domum relinquunt, patrem, matrem, amicos, pecunias, patrocinia, omnia sua deserunt et labefactari sinunt;
79.5.3 Dei vero causa, imo potius nostri causa, saepe ne tertiam quidem facultatum partem expendere volumus, sed famelicum despicimus, nudum videntes praetercurrimus, neque alloqui dignamur.
79.5.4 Illius vero si ancillulam viderint amatores, barbaram licet, in medio foro stantes, blande et hilari vultu alloquuntur, longioreque utuntur sermone.
79.5.5 Propter illam nihil esse vitam arbitrantur, nihil principes, nihil regnum; id sciunt certe quotquot hunc experti sunt morbum; et majorem habent imperanti gratiam, quam servientibus caeteris.
79.5.6 Nonne merito gehenna: nonne innumera nos manent supplicia? Evigilemus itaque, et Dei ministerio exhibeamus aut tantumdem, aut dimidiam certe partem eorum quae meretrici ceteri praebent, aut tertiam ut minimum partem.
79.5.7 Forte iterum horretis? ut ego quoque. At vellem vos non de verbis tantum, sed et de rebus ipsis horrere. Nunc autem hic cor movetur, egressi vero omnia abjicimus. Quid hinc ergo lucri?
79.5.8 Si illic consumendae essent pecuniae, nemo defleret paupertatem, sed foeneraretur etsi saepe captus fuisset:
79.5.9 hic vero si eleemosyna nominetur, statim filios, uxorem, domum, curam rei familiaris, et millia obtendimus.
79.5.10 Sed multa, inquies, illic voluptas est? Hoc est quod doleo, de quo excrucior. Quid vero si ostendero hic majorem esse voluptatem?
79.5.11 Illic enim non parum voluptatem minuit, pudor, contumelia, sumtus; itemque bellum et inimicitiae. Hic vero nihil hujusmodi.
79.5.12 Quid enim, quaeso, huic voluptati par esse possit; sedere regnum caelorum exspectantem, sanctorum splendorem, vitam perpetuam?
79.5.13 At, inquies, haec exspectantur, illa experimur. Quomodo experiris? Visne tibi ostendam hic quoque experimentum haberi?
79.5.14 Cogita quanta fruaris libertate, quod nullum timeas vel tremas dum virtutem sectaris, non inimicum, non insidiatorem, non sycophantam, non aemulum, non rivalem, non zelotypum, non paupertatem, non aegritudinem, non aliud quidpiam humanum.
79.5.15 Illic vero, etsi innumera ex voto succedant, et divitiae quasi ex fonte manent, rivalium bellum, insidiae, omnium miserrimam, illorum vitam efficiunt, qui in his volutantur:
79.5.16 ad voluptatem enim illius respuendae et effeminatae necesse est moveri bella; quod mille mortibus gravius et omni supplicio intolerabilius est.
79.5.17 Hic autem nihil hujusmodi. Fructus enim, inquit, spiritus, caritas, gaudium, pax: nusquam bellum, non intempestivi pecuniarum sumtus, non post expensam opprobria:
79.5.18 si obolum des, si panem, si calicem aquae frigidae, multa tibi gratia habebitur, nihilque te moerore dolereve afficiet; sed omnia te liberum gloriosumque reddent, et ab omni te turpitudine liberabunt.
79.5.19 Quam ergo excusationem habebimus, quam veniam? Qui1862: veniam, qui haec relinquimus, contrariis nos damus, et in caminum ignis ardentis nos sponte conjicimus?
79.5.20 Quare hortor eos qui hoc morbo laborant, ut resipiscant, et ad sanitatem redeant, nec in desperationem incidant. Nam et ille filius his longe graviora passus est.
79.5.21 Sed quia ad paternam domum reversus est, et ad pristinum restitutus honorem est, et illo qui semper probe se gesserat, clarior apparuit.
79.5.22 Hunc et nos imitemur: et ad Patrem reversi vel sero tandem, ab illa captivitate resiliamus, et in libertatem nos transferamus, ut regno caelorum fruamur,
79.5.23 gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, quicum Patri gloria unaque Spiritui sancto in saecula saeculorum, amen.