PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

79.1.22 Cuius igitur gracia ita dixit? Quoniam ad hoc solum assumpsit exemplum ad ostendendum temporalem quidem tristiciam, continuum uero gaudium et ad hoc quod translatio est ad uitam, et ad hoc quod magnum est pressurarum lucrum.
CLOSE
Griffolini

79.1.22 Qua ergo gratia sic inquit?B: inquit. Quia ad hoc solum adduxit exemplum, ut breuem tristitiam perpetuum gaudium secuturum, et se ad uitam transferri et magnum malorum lucrum ostenderet.
CLOSE
Griffolini-Montanus

79.1.22 Qua ergo gratia sic inquit? Quia ad hoc solum adduxit exemplum, vt breuem tristiciam perpetuum gaudium secuturum, et se ad vitam transferri, et magnum malorum lucrum ostenderet.
CLOSE
Montfaucon

79.1.22 Cur ergo sic loquutus est? Quia ad hoc solum usus est exemplo, ut ostenderet temporaneum esse dolorem, gaudium vero perpetuum, mortem esse translationem ad vitam, magnumque partus dolorum lucrum.