Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem
Omelia LXXIX (Paris fol.139rb-141va; Harley fol.178va-181rb)
79.1.1 Parum et non considerabitis me, et rursus parum et uidebitis me quoniam uado ad patrem. Dixerunt igitur ex discipulis eius ad inuicem. Quid est quod dicit parum et non considerabitis me et rursus parum et uidebitis me?
79.1.2 Ea que dolet anima et tristicia detinetur multa, nichil ita assueuit submittere ut que tristiciam pariunt uerba reuoluta continue.
79.1.3 Quid igitur utique Christus dicens: Vado; et: Non ultra loquar uobiscum; continue eadem reuoluit, dicens: Parum et non considerabitis me; et quoniam: Vado ad eum qui misit me?
79.1.4 Quoniam eos enim releuauit per ea que de spiritu erant uerba, tunc rursus eorum supprimit sensum. Cuius igitur gracia hoc facit?
79.1.5 Examinat suspicionem et approbationem operatur et assuefacit bene eos in tristium auditione nobiliter ferre eos separationem suam.
79.1.6 Qui enim in uerbis hoc meditati erant debebant, et in rebus id facile ferre de reliquo. Si uero quis diligenter scrutabitur et hoc ipsum consolationis est, uidelicet dicere quoniam ad patrem uado.
79.1.7 Hoc enim ostendentis est quoniam non pereat, sed translatio est eius mors, et aliam mitigationem eis imposuit.
79.1.8 Non enim dixit: Parum et non considerabitis me, solum, sed et adiecit: Parum et uidebitis me, ostendens quoniam redibit, et in pauco erit separatio et continua que cum eis coexistencia.
79.1.9 Hoc nimirum non intellexerunt. Vnde et decenter utique quis admirabitur qualiter multociens hoc audientes ut nil audientes ita ambigunt. Vnde igitur non intelligebant?
79.1.10 Aut propter tristiciam ut ego demum estimo. Hec enim emittebat a mente eorum que dicebantur, aut propter immanifestationem eorum que dicebantur. Idcirco et putabatur eis duo contraria dicere non existencia contraria.
79.1.11 Si enim uidebimus te aiunt: Quo uadis? Si uero uadis, qualiter uidebimus te? Propterea dicunt: Nescimus quid loquitur. Nam quoniam quidem abire debebat sciuerant, ignorabant autem quoniam post parum ueniret ad eos.
79.1.12 Propter hoc utique increpat eos quoniam non intelligebant que dicebantur. Volens enim eis infigere id quod de morte dogma; quid ait?
79.1.13 Amen, amen dico uobis quoniam plorabitis et flebitis uos, quod erat mortis et crucis, mundus autem gaudebit.
79.1.14 Quia enim propter hoc quod non uolebant cito currebant ad credendum quoniam non morietur, demum audientes quoniam morietur, abigebant nescientes quid umquam est, hoc id est parum, ait: Plorabitis et flebitis sed tristicia uestra in gaudium facta erit.
79.1.15 Deinde ostendens quoniam post tristiciam gaudium fit, et quoniam tristicia parit gaudium, et quoniam hec quidem breuis, leticia uero infinita est, ad exemplum uenit mundanum.
79.1.16 Et quid ait? Mulier cum parit, tristiciam habet. Et utitur parabola qua et prophete continue utuntur, superhabundancie pressurarum tristicias comparantes.
79.1.17 Quod autem dicit tale est, pressure suscipient uos, sed pressura partus est gaudii causa, simul et eum qui de resurrectione credibilem faciens sermonem, et ostendens quoniam hinc abire, simile est a matrice abire ad preclarum lumen.
79.1.18 Acsi diceret: Ne miremini quoniam per tristiciam talem ad ea que conferunt uos ago, quia et mater ad hoc ut sit mater, ita uenit per tristiciam.
79.1.19 Enigmatice uero insinuat hic et quid misticum quoniam soluit ipse mortis pressuras, et nouum hominem regeneratum esse fecit.
79.1.20 Et non dixit quoniam non erit ei tribulatio solum, sed neque meminit eius tantum propter id quod succedit gaudium. Ita et sanctis erit.
79.1.21 Et nimirum non propterea letatur mulier quoniam uenit homo in mundum, sed quoniam Puer ei natus est, quia si propter hoc letaretur, nil prohiberet et in alia muliere pariente, eas que non pariunt letari.
79.1.22 Cuius igitur gracia ita dixit? Quoniam ad hoc solum assumpsit exemplum ad ostendendum temporalem quidem tristiciam, continuum uero gaudium et ad hoc quod translatio est ad uitam, et ad hoc quod magnum est pressurarum lucrum.
79.1.23 Et non dixit quoniam natus est puer, sed quoniam homo. Hic enim michi resurectionem enigmatice insinuat suam, et quoniam non illi que pressuram facit morti, sed regno nasci debebat.
79.1.24 Propterea non dixit: Natus est ei puer, sed Natus est homo in mundum. Et uos igitur nunc quidem tristabamini. Rursus uero uidebo uos, et tristicia uestra gaudium fiet.
79.1.25 Deinde quoniam non ultra morietur, ostendens ait: Et nemo id tollet a uobis. In illa die non me interrogabitis quicquam.
79.1.26 Rursus nichil aliud construit per hoc quam quod a Deo est. Tunc enim scietis omnia de reliquo. Quid autem est: Me non interrogabitis?
79.1.27 Non indigebitis mediatore, sed sufficiet nomen meum solum, dicentes omnia accipere. Ostendit nominis uirtutem, si demum non ipse uisus neque rogatus, sed nominatus solum et apud patrem facit mirabiles.
79.1.28 Vbi autem hoc factum est? Vbi dicunt: Respice ad minas eorum, et da seruis tuis cum propalatione loqui, et facere in nomine tuo signa, et concussus est locus ubi erant.
79.1.29 Hinc ostendit quoniam confert eum rursus abire. Si demum usque tunc nichil petierunt, tunc accipient omnia quecumque petierint.
79.1.30 Ne enim quia de reliquo non coexistam uobiscum estimetis derelictos esse, nomen meum maiorem dabit uobis propalationem.
79.2.1 Quia igitur coobumbrata erant que dicta sunt, ait: Hec in prouerbiis locutus sum uobis, sed uenit hora quando non adhuc in prouerbiis loquar uobis.
79.2.2 Erit tempus quando omnia scietis manifeste, dicit autem resurrectionis tempus. Tunc palam de patre annunciabo uobis.
79.2.3 Etenim in quadraginta diebus excitit et disputaui cum eis congragatus, et dicens ea que de regno Dei sunt.
79.2.4 Nam nunc quidem in timore existentes, non attenditis hiis que dicuntur, tunc autem resuscitatum uidentes et coexistentes, poteritis palam omnia discere quoniam ipse pater uos diligent, ea que in me fide certissima in uobis effecta.
79.2.5 Et non rogabo patrem. Sufficit enim qui in me est amor presistere uobis. Quoniam uos me dilexistis et credidistis quoniam a Deo exiui et ueni in mundum. Rursus relinquo mundum et uado ad patrem.
79.2.6 Quia enim qui est resurrectionis sermo non ut contingebat eos mitigabat, et cum hiis preterea audire quoniam a Deo exiui et illuc uado, continue ea circumuoluit.
79.2.7 Nam hoc quidem spondebat quoniam recte credunt in eum, hoc uero quoniam debent in munitione esse.
79.2.8 Igitur quandoquidem dixit: Parum et non considerabitis me et parum et uidebitis me, decenter ignorabant. Nunc autem non adhuc.
79.2.9 Quid autem est: Me non interrogabitis? Non dicetis: Ostende nobis patrem tuum; et: Quo uadis? Quoniam omnem scietis cognitionem et disponetur ad uos pater sicut et ego.
79.2.10 Hoc maxime eos respirare fecit, uidelicet discere quoniam erunt amici. Propterea dicunt: Nunc nouimus quoniam nosti omnia.
79.2.11 Vides quoniam ad id quod in mente eorum erat respondit? Et non opus habes ut quis te interroget.
79.2.12 Hoc est antequam audias nosti ea que scandalizant nos, et requiescere fecisti quia dixisti: Pater uos diligit quia dilexistis me. Post tot et tanta illata, tunc dicunt: Nunc nouimus.
79.2.13 Vides qualiter imperfecte se habebant? Deinde quia uelut quandam graciam ei tribuentes dicunt: Nunc nouimus, dicit: Multis indigetis aliis ut ad perfectionem ueniatis, nondum aliquid a uobis directum est.
79.2.14 Nunc igitur prodetis me inimicis et tantus uestrum dominabitur timor ut neque simul adinuicem possitis recedere. Sed nullum ad hiis patiar malum.
79.2.15 Vides qualiter rursus condescensiuus est sermo. In hoc denique eos incusat quoniam condescensione indigent continue.
79.2.16 Quia enim dixerunt: Vide nunc palam loqueris et prouerbium nullum dicis et propter hoc credimus tibi; ostendit quoniam nunc quando credunt neque accipit eorum uerba.
79.2.17 Hec dicit ad aliud eos mittens tempus. Hoc autem id est: Pater mecum est, propter eos rursus posuit. Hoc enim sursum et deorsum uolebant discere.
79.2.18 Deinde ostendens quoniam non perfectam cognitionem tradebat eis hec dicens, sed ut cogitatio eis non contentionem faciat.
79.2.19 Decens enim erat eos excogitare humana quedam et quoniam nullo pocientur ab eo auxilio, ait: Hec locutus sum uobis ut in me pacem habeatis; hoc est, ut non abiciatis me a mente uestra, sed suscipiatis.
79.2.20 Non igitur in dogma quis trahat ea que dicuntur. In nostram enim dicuntur consolationem et amorem. Neque enim usque ad hoc ait talia pacientibus sistentur uobis uersuta.
79.2.21 Sed donec eritis in mundo tribulationem habebitis, non nunc quando trador, sed postea. Sed surgite, mente. Nullum enim paciemini uersutum. Magistro enim superante inimicos non oportet discipulos anxiari.
79.2.22 Et qualiter uicisti, dic michi, mundum? Dixi quidem iam quoniam principem eius submisi deorsum. Scietis autem et postea omnibus cedentibus uobis et locum dantibus.
Morale lxxix. De amore et quoniam oportet contempnere conuicium et de elemosina et de bono et lasciuo amore.
79.3.1 Licet autem et nobis uincere si uoluerimus, ad principem fidei nostre respicientes, et hac euntes uia quam ipse nobis incidit.
79.3.2 Ita neque mors nos superabit. Quid igitur non moriemur? ait. Ab hoc enim manifestum est quoniam non superabit.
79.3.3 Et nimirum repugnator tunc erit clarus non cum colluctabitur cum inimico, sed cum colluctatus non detinebitur. Non igitur propter colluctationem mortales, sed propter uictoriam sumus immortales.
79.3.4 Tunc enim utique essemus mortales, si maneremus continue apud eum.
79.3.5 Sicut enim nequaquam dicerem, multum queque longeua animalia immortalia quamuis multo manencia tempore extra mortem, ita neque mortalem, propterea quia soluitur morte eum qui debet post mortem resuscitari.
79.3.6 Dic enim michi, siquis parum rubebit hunc ita uocabimus continue rubeum esse? Nequaquam. Non enim est res habitus.
79.3.7 Si quis pallidus efficiatur hunc ictericum dicemus? Nequaquam. Temporanea enim est passio. Quocirca neque mortalem uocabis eum qui in tempore paruo factus est in morte.
79.3.8 Quia et dormientes ita diceremus mortuos. Mortui enim sunt ut dicam ita, et sunt inoperabiles. Sed corrumpit corpora mors, et quid hoc?
79.3.9 Non enim ut in corruptione maneant, sed ut meliora efficiantur. Vincamus igitur mundum ad immortalitatem curramus.
79.3.10 Sequamur regem. Statuamus et ipsi tropheum. Voluptemur eius lasciuiis et non opus est laboribus. Transponamus animam ad celum et uictus est mundus uniuersus.
79.3.11 Si non concupiueris eum, uictus est; si deriseris eum, superatus est. Extranei enim sumus et peregrini. Nullo igitur tristium doleamus.
79.3.12 Neque enim si ex patria natus clara, et illustribus progenitoribus in longam aliquam terram abisses nulli notus existens, non filios habens, non diuicias. Deinde siquis iniuratus esset dolores utique ut domi hec paciens.
79.3.13 Scire enim manifeste quoniam in extranea et in aliena terra es omnia ferre facile suadet, et contempni et esurire et sitire et quodcumque pati.
79.3.14 Hoc cogita et nunc quoniam extraneus es et peregrinus, et nichil te eorum que in extranea hac terra turbet.
79.3.15 Etenim et ciuitatem habes cuius conditor et artifex est Deus. Incolatus autem hic ad breue fit et parum. Qui uult feriat, iniurietur. In extranea terra sumus et uiliter uiuimus.
79.3.16 Quod enim uersutum est in patria hoc pati coram ciuibus tunc maxima deformitas et dampnum. Si uero fuerit quis ubi nullum notum habet, omnia facile sustinet. Iniuria enim in mente eorum qui iniuriantur.
79.3.17 Difficilior fit. Puta si quis noscens prefectum existentem prefectum iniuriatus fuerit, tunc iniuria amara est. Si uero priuatum estimans iniuriatus fuerit, neque tangere potest eum qui hec patitur.
79.3.18 Ita utique et nos estimemus. Neque enim sciunt conuiciatores qui sumus. Puta quoniam ciues celorum et in superiorem patriam scripti, et cherubin sumus coexultatores.
79.3.19 Ne igitur doleamus, neque iniuriam estimemus iniuriam. Si enim cognoscerent, nequaquam conuiciati essent, sed pauperes et uiles estimarent. Ne igitur neque nos hanc iniuriam estimemus.
79.3.20 Dic enim michi si quis uiator anticipans pueros suos paruo spatio in caupona sederet expectans eos. Deinde caupo aut uiciatorum aliquis ignorans eum uere quid sit anxiabitur aduersus eum, et conuicium pacietur, an non deridebit ignorantiam illius?
79.3.21 Non iocundum faciet eum magis hic error? Non uoluptuabitur ut alio aliquo iniuriam paciente? Ita et nos agamus. Etenim in caupona sedemus expectantes nostros qui uadunt uia hac.
79.3.22 Cum simul omnes fuerimus, tunc scient quibus conuiciantur. Hii tunc inferius aspicient, tunc dicent: Hic est quem habuimus nos insipientes in derisum.
79.4.1 Duobus igitur hiis mitigemus nosipsos, et quoniam nos non conuicium patimur. Non enim sciunt qui sumus, et quoniam si uoluerimus uindictam capere dabunt, postea difficillimam.
79.4.2 Sed neque fiat aliquem ita crudelem et inhumanam habere animam. Quis igitur si ab hiis qui sunt eiusdem tribus conuicium paciamur?
79.4.3 Hoc enim est onerosum. Igitur hoc quidem est quod leue. Quid utique umquam? Quoniam non similiter eos qui amantur conuiciantes ferimus et eos quos ignoramus.
79.4.4 Hec denique consolantes eos qui conuicium passi sunt dicimus uerba: Hic multociens frater est qui conuicium intulit, fer nobiliter. Pater tuus et huius est, si uero fratris et patris nomen mouet, si dixero isto familiarius.
79.4.5 Non enim fratres solum nostrum inuicem sumus, sed et membra et corpus unum. Si uero fratris nomen mouet, multo magis quod membri.
79.4.6 Non audisti id quod foris est prouerbium dicens quoniam oportet amicos cum minorationibus habere? Non audisti Paulum dicentem: Nostrum inuicem onera portare? Non uides eos qui amant?
79.4.7 Cogor enim quia a nobis exemplum accipere non habemus, ad illam materiam sermonem ducere, facit autem id et Paulus ita dicens: Deinde carnis quidem nostre patres habuimus castigatores, et non uerecundamur.
79.4.8 Magis autem illud oportunius est dicere quod Romanis ait: Sicut representastis membra uestra seruire immundicie et iniquitati ad iniquitatem, ita representate membra uestra seruire iusticie. Propterea et nos audientes adhereamus exemplo.
79.4.9 Non uides igitur eos qui amant? Hii de meretricibus mulieribus circumardentes derisi mollitam sustinentes meretricem auertentem decies milies conuiciantem.
79.4.10 Sed tamen etsi semel iocundum quid et placabile uiderint, omnia ei in prosperitate, et omnia obliuioni dantur priora, et omnia ex tranquilitate feruntur, etsi inopia, etsi egritudo, etsi quodcumque ab hiis aliud.
79.4.11 Vitam enim suiipsorum ponunt miseram et beatam, quemadmodum eam que amatur habuerunt ad se dispositam, et non gloriam noscunt humanam, et non dehonorationem.
79.4.12 Sed etsi conuiciatus fuerit quis pre multa delectatione, et ea que ab illa bona uoluntate, omnia ferunt facile. Illa uero etsi conuiciata fuerit, etsi in faciem cedat, rosis immitti estimant hec pacientes.
79.4.13 Et quid mirum si circa eam ita disponuntur? Etenim domum illius omnibus estimant esse clariorem, etsi lutea fuerit, etsi ruinam minetur. Et quid dico parietes?
79.4.14 Etenim loca ipsa ubi conuersatur in uespera uidentes insurgunt. Hic autem michi date de reliquo apostolicum dicere illud quemadmorum ille ait: Sicut representastis membra uestra seruire immundicie, ita representate iusticie.
79.4.15 Eodem modo et ego dico ut amauimus has, amemus nos inuicem, et nullum uersutum putemus pati. Quid dico nos inuicem? Ita amemus Deum.
79.4.16 Horruistis audientes quoniam tantam expeto mensuram amoris in Deo, quantam circa meretricem demonstrauibus?
79.4.17 Sed et ego horreo quoniam neque tantam demonstramus. Etsi uultis, prosequamur sermonem, etsi ualde onerosum est quod dicitur.
79.4.18 Que amatur hiis qui amant nichil promittit benignum. Sed dehonorationem et uerecundiam et contumeliam. Hoc enim esse facit assidere meretrici mulieri derisibile esse et dehonoratum.
79.4.19 Deus autem celum et que in celis sunt promittit bona, et filios nos fecit, et fratres unigeniti et uiuenti tibi decem milia prebuit.
79.4.20 Et morienti resurrectionem, et tot promittit daturum esse bona, quot neque excogitare possibile est, et honorabiles et uenerabiles nos facit.
79.4.21 Et rursus illa consumere cogit omnia nostra in baratrum et perditionem. Deus autem seminare iubet celum et centuplo dat et uitam eternam.
79.4.22 Rursus illa ut mancipio utitur eo qui diligit tyranno omni difficilius iniungens. Deus autem dicit: Non ultra dicam uos seruos sed amicos.
79.5.1 Vidistis superhabundanciam et eorum que hinc malorum et eorum que illinc bonorum? Quid igitur ea que post hec sunt?
79.5.2 Propter hanc igitur quidem et uigilant multi et quecumque iniunxerit cum desiderio obediunt, et domum relinquunt et patrem et matrem et amicos et pecunias et preminenciam et omnia inopia et desolatione que eorum sunt.
79.5.3 Propter Deum uero multociens, magis autem propter nosipsos, neque terciam particulam impendere eorum que sunt eligimus, sed esurientem uidentes despicimus, et transcurrimus nudum, neque curam eius facimus.
79.5.4 Illius autem etsi famulam uiderint amatores etiam barbaram in medio foro stantes quasi pulchrum quid facientes et exultantes alloquuntur longorum uerborum reuoluentes stadios.
79.5.5 Et nichil esse estimant uitam omnem propter eam, non principes, non regnum. Et norunt quicumque egritudinis susceperunt experienciam, et graciam ampliorem habent iniungenti quam aliis seruientibus sibi.
79.5.6 Num non decenter gehenna? Num non decenter decem milia supplicia? Excitemus igitur et tantam saltem prebeamus Dei ministerio saltem dimidiam partem eius quod meretrici tribuunt alii saltem terciam.
79.5.7 Fortassis horretis uos? Etenim et ipse horreo. Sed nollem in sermonibus solum, sed et in rebus horrere uos. Nunc autem hic quidem nobis cor concutitur, exeuntes autem omnia abicimus. Quod igitur lucrum?
79.5.8 Nam si illic quidem oporteat pecunias impendere, nullus inopiam deflet, sed et fenerans dedit multociens captus.
79.5.9 Hic autem si elemosine meminerimus, filios et uxores et domum et presistenciam et infinitas occasiones nobis promittunt.
79.5.10 Sed delectacio multa ait illic? Hoc enim est quod lugeo, quod ploro. Quid igitur si ostendero maiorem hic delectationem?
79.5.11 Nam illic quidem non parum uoluptatis abscindit uerecundia et contumelia et consumptio, secundo prelium et inimicia. Hic autem nichil tale.
79.5.12 Quid enim huius uoluptatis par, dic michi, sedere expectantem celum, et id quod illic regnum et claritatem sanctorum et uitam infinitam?
79.5.13 Sed hec in expectationibus ait, illa uero in experiencia sunt. Qua experiencia? Vis et hic que in experiencia dicam?
79.5.14 Excogita quanta libertate frueris et qualiter nullum formidas, neque tremis cum uirtute uiuens, non inimicum, non insidiatorem, non calumpniatorem, non reprobrantem, non alium amatorem, non zelotipum, non inopiam, non egritudinem, non aliud humanorum quid.
79.5.15 Illic uero decem milia secundum mentem fiunt, et ut ex fontibus diuicie malorum fluunt, aliorum amatorum prelium, insidie et astucie, omnibus miseriorem eius facient, qui cum illis errat uitam.
79.5.16 Respuibile enim illa et mollita uoluptate necesse est prelium uentilari ad illius beneplacitum. Hoc denique decem milibus mortibus difficilius et omni importabilius supplicio.
79.5.17 Sed non hic tale quid. Fructus, enim ait, spiritus sancti amor, gaudium, pax. Nusquam prelium, neque importuna pecuniarum assumptio, neque obprobria cum consumptione.
79.5.18 Etsi obolum des, etsi panem, etsi calicem frigide aque, multam tibi graciam sciet; et nichil ut te mordeat et constristet facit, sed omnia ut eruat et faciat gloriosum, et ab omni eripiat uerecundia.
79.5.19 Quam igitur excusationem habebimus quam ueniam? Hec quidem dimittentes, contrariis autem nosipsos tradentes, et in fornacem ignis ardentem uolentes nosipsos immittentes?
79.5.20 Idcirco obsecro eos qui talibus egrotant resistuere seipsos et ad sanitatem reducere, neque dimittere in desperationem incidere, quia et filius ille multa difficiliora passus est.
79.5.21 Sed quia ad domum rediit paternam in priori factus est honore, et eo qui semper approbatus erat, clarior apparuit.
79.5.22 Hunc et nos zelemur et ad patrem redeuntes sero saltem nunquam a captiuitate desistamus illa, et ad libertatem nosmetipsos transferamus ut et regno celorum pociamur,
79.5.23 gracia et clemencia domini nostri Ihesus Christi cui gloria in secula seculorum, amen.