PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

79.1.9 Hoc nimirum non intellexerunt. Vnde et decenter utique quis admirabitur qualiter multociens hoc audientes ut nil audientes ita ambigunt. Vnde igitur non intelligebant?
CLOSE
Griffolini

79.1.9 Quod non intellexerunt. Vnde1530: Vnde et non inmerito quispiam admirari posset, quomodo saepe numero idem audientes adhuc perindeB: proinde ac si nihil audissent dubitant?1470/1486/1530: dubitant. Quare ergo non intellexerunt?B: intellexerunt
CLOSE
Griffolini-Montanus

79.1.9 quod non intellexerunt. Vnde et non immerito quispiam admirari posset, quo modo saepenumero idem audientes, adhuc perinde ac si nihil audissent, dubitant. Quare ergo non intellexerunt?
CLOSE
Montfaucon

79.1.9 Hoc certe illi non intellexerunt. Unde jure miretur quispiam, quomodo cum haec frequenter audissent, ita dubitarent quasi nihil audissent. Quare ergo non intellexerunt?