Homilia LXXIX (lxxviii)

79.1.1 Modicum et non uidebitis me, et iterum modicum et uidebitis me, quia uado ad patrem. Dixerunt ergo ex discipulis eius ad inuicem: Quid est hoc quod dicit nobis, modicum et non uidebitis me?1470: me.

79.1.2 Dolentem et tristitia affectum animum, nihil adeo deiicere solet, quam anxii sermones eum frequenter angentes.

79.1.3 Quid ergo Christus cum dixerit: Vado, et iam non loquar uobiscum, eadem repetit: Modicum et1470/1486/1530: et iam non uidebitis me, et uado ad eum, qui me misit?

79.1.4 Cum eos ad se per spiritus sancti sermonem reduxisset, tunc iterum eos percellit, ne efferrentur1470/1486: efferrerentur. Cur hoc facit?B: facit.

79.1.5 Eorum animum experitur, et probatiorem1486: probationem reddit, et ut in calamitatibusF: om. aequo animo discessum suum et generose perferant, assuefacit.

79.1.6 Qui enim audiendo id animo uolutabant, rem ipsam postmodum facile laturos credibile erat. Quod siquis diligentius inuestigaret, hoc ipsum consolatio est, quod dicit ad patrem ire.

79.1.7 Erat enim argumentum, quod non periret, sed mors eius translatio esset ad patrem, et aliam intulit consolationem.

79.1.8 Non enim tantum dixit: Modicum et non uidebitis me, sed prosecutus est: Modicum et uidebitis me, se rediturum et post breuem separationem perpetuo affuturum significans.

79.1.9 Quod non intellexerunt. Vnde1530: Vnde et non inmerito quispiam admirari posset, quomodo saepe numero idem audientes adhuc perindeB: proinde ac si nihil audissent dubitant?1470/1486/1530: dubitant. Quare ergo non intellexerunt?B: intellexerunt

79.1.10 Aut propter tristitiam ut arbitror (Ipsa enim in omnium quae audierantB: audierunt, obliuionem adduxerat), uel propter uerborum obscuritatem, ut contraria locutumB: loquutus arbitrarentur.

79.1.11 Si uidebimus te, inquiunt, quomodo uadis? Si uadis, quomodo uidebimus?B: uidebimus. Ideo dixerunt, se quid loqueretur ignorare. Quod enim abiturus esset, norant, ignorabant autem paulopost rediturum.

79.1.12 Propterea eos arguit, quod non intelligerent. Nam cum uellet de morte doctrinam eis persuadere, inquit:

79.1.13 Amen, amen dico uobis, quia plorabitis et flebitis uos, quod mortem et crucem significabat. Mundus autem gaudebit.

79.1.14 Cum enim quia cupiebant, facile ad credendum adducerentur, quod non moreretur, indeB/1470/1486/1530: tamen audientes quod moreretur, quid sibi uellet, modicum illud dubitarent, inquit: Plorabitis et flebitis, sed tristitia uestra conuertetur in gaudium.

79.1.15 Et ut ostenderet post tristitiam gaudium parituram, et breuem tristitiam perpetuum gaudium1470/1486/1530: om. secuturum, naturale adducit exemplum.

79.1.16 Mulier cum parit, tristitiam habet, qua parabola in calamitatibus prophetae usi sunt.

79.1.17 Quasi dicat: Dolores capietis, sed quales partus, qui letitiae causa sunt, simul et resurrectionem confirmat, indicans abitum suum perinde esse, ac si ex utero matris in lucem prodeat.

79.1.18 Quasi dicat: Nolite admirari si per hanc tristitiam ad optima uos ducamB: dicam. Nam et mater in pariendo sic per tristitiam transit.

79.1.19 Significat autem hic et mysterium quoddam, quod mortis dolores soluerit, et nouum hominem regenerari fecerit.

79.1.20 Neque dixit tantum tristitiam transituram, sed magnitudine laetitiae succedente, nihil eius poenitus remansurum. Ita erit sanctis.

79.1.21 Atqui non propterea gaudet mulier, quia uenit homo in mundum, sed quod filium peperit. Nam si id esset, nihil prohiberet, quin quae non pariunt, aliis parientibus gauderent.

79.1.22 Qua ergo gratia sic inquit?B: inquit. Quia ad hoc solum adduxit exemplum, ut breuem tristitiam perpetuum gaudium secuturum, et se ad uitam transferri et magnum malorum lucrum ostenderet.

79.1.23 Et non dixit: Peperit filium, sed quia uenit homo in mundum. Vbi suam significat resurrectionem, et non morti illi, sed regnoB: regnum parturiendum.

79.1.24 Ideo non dixit: Quia natus est filius, sed homo. Et uos nunc quidem tristitiam habetis. Iterum autem uidebo uos, et gaudebit cor uestrum.

79.1.25 Inde quod non amplius morietur, inquit: Et gaudium uestrum nemo tollet a uobis, et in illa die me non rogabitis quicquam.

79.1.26 Iterum nihil aliud ex iis1470/1486/1530: his confirmat, quam quod a deo est. Tunc scietis1486/1530: sciens omnia. Sed quid significat: Me non rogabitis?B/1470: rogabitis.

79.1.27 Non indigetis aduocato, sed nominis mei inuocatioB: inuocato satis est ad omnia consequenda. Ostendit nominis potestatem, siquidem neque uisus, neque rogatus, sed appellatus tantum apud patrem mirabiles reddit.

79.1.28 Vbi autem hoc factum est? Vbi dicunt: Respice ad minas eorum, et da seruis tuis cum fiducia accipere sermonem tuum, et facere in nomine tuo signa, et concussusB: concessus est locus ubi erant.

79.1.29 Hic iterum ostendit expedire, ut abeat. Siquidem usque tunc nihil petierunt, iam accipient omnia quaecunque petierintB/1486: petierunt.

79.1.30 Neque enim cum iam uobiscum non ero, arbitremini quod uos reliquerim. Nomen1470/1486/1530: Nomen enim meum maiorem uobis fiduciam exhibebit.

79.2.1 Cum ergo obscuriora essent, inquit: Hoc in prouerbiis locutus sum uobis. Venit hora cum iam in prouerbiis non loquar uobis.

79.2.2 Tempus eritB: erat cum omnia aperte intelligetis, hoc est, resurrectionis tempus. Tunc cum fiducia de patre adnuntiabo uobis.

79.2.3 Etenim quadraginta dies et uersatus et locutus est cum eis, adnuntians et exponens arcana regni dei.

79.2.4 Nunc enim cum timeatis, uerbis meis non attenditisB: attendit, cum uero me resurrexisse uideritisF: uidebitis et cognoueritis, fidenter omnia intelligere poteritis. Quoniam ipse pater uos amabit, cum uestra de me fides confirmabitur.

79.2.5 Et non rogabo patrem: Vestra in me dilectio sufficiet uobis. Quia uos me amastis, etF: et non credidistis, quia a deo exiui. Exiui a patre et ueni in mundum. Iterum relinquo mundum et uado ad patrem.

79.2.6 Cum enim resurrectionis sermo non parum eos consolatus esset, et inde etiam consolatio augeretur, cum a deo uenisse, et ad deum ire diceret, frequenter id repetit.

79.2.7 Alterum enim quod recte in ipsum crederentF: crederent recte in ipsum, pollicebatur, alterum quod certi esse deberent.

79.2.8 Nam cum dixit: Modicum et non uidebitis me, et iterum: Modicum et uidebitis me, non inmerito quid diceret, ignorabant. Nunc non itidem.

79.2.9 Quid autem significat: Me1470/1486/1530: om. non rogabitis quicquam?1486: quicquam Non dicetis: Ostende nobis patrem tuum, et quo uadis?1530: uadis: Quoniam certam habebitis cognitionem, et afficietur uobis pater sicut et ego.

79.2.10 Hoc maxime bonam eis spem dedit, quod patri futuros amicos polliceretur. Quamobrem dicunt: Nunc scimus quia nosti omnia.

79.2.11 Ecce quomodo uoluntati eorum respondet: Et non opus est1470/1486/1530: est opus, ut quis te interroget.

79.2.12 Hoc est, priusquam audires, quid nos perturbaret, intellexisti, et recreasti nos dicendo: Pater uos amat, quia uos me amastis. Post tot et tanta nunc tandem se scire asserunt.

79.2.13 Vides quam imperfecte se habebant?B: habebant. Inde cum tanquam gratias ei agentes dicunt, Nunc scimus, inquit. Multis aliis indigetis antequam perfectionem possitis attingere. Nihil adhuc uobis profecit.

79.2.14 Nunc me inimicis tradetis, et tanta uos formido comprehendet, ut neque inuicem secedere poteritis. Sed nihil hinc mali accipietis.

79.2.15 Vide1486: Vides quomodo iterum eorum condescendit infirmitati?1470/1486: infirmitati. Hoc etiam eos arguit, quod frequenter hacB: hanc egeant indulgentia.

79.2.16 Cum enim dixissent: Ecce iam palam loqueris, et prouerbium nullum dicis, et propter hoc credimus tibi, ostendit quod neque nunc cum credunt, intelligunt.

79.2.17 Quod dicit, ut in aliud eos tempus remittat. Illud autem uerbum: Pater mecum est, propter eos iterum posuit. Hoc enim uere eos discere uoluit,

79.2.18 ut non perfectam eis cognitionem tradidisseF: tradisse ostenderet, et adhuc dubio animo essent.

79.2.19 Par enim erat, ut humanum aliquid animo uoluerent, quod nullum ab eo auxilium haberent. Ideo inquit: Haec locutus sum uobis, ut in me pacem habeatis, hoc est, ut non excidam ex animo uestro, sed me recipiatis.

79.2.20 Nemo ergo haec ad dogma trahat. Ad uestram consolationem dilectionemque dicta sunt. Neque enim haec sola patientur.

79.2.21 Quoad eritis in mundo perturbationes habebitis, non nunc1530: om. cum trador, sed postmodum. Verum ratio uobis opituletur. Nullum uos malum superabit. Magistro enim inimicos uincente non oportet discipulos contristari.

79.2.22 Et quomodo uicisti mundum, dic quaeso?1470/1486: queso. Iam dixi: Cum principem eius eieci foras. Scietis autem postea, cum omnes uobis paruerint et acquieuerint.

79.3.1 Licet enim et nobis uincere, si uoluerimus fidei nostrae auctorem sequi, et eadem uia incedere, quam ipse nobis strauit.

79.3.2 Ita neque nos mors uincet. Quid, inquis, non moriemur?B: moriemur. Hinc constat quod neque ipse uictus est.

79.3.3 Siquidem tunc certator clarus est, non cum hosti non confligit, sed cum congressus non uincitur. Non igitur1470/1486/1530: ergo propter congressum mortales, sed propter uictoriam immortales.

79.3.4 Tunc mortales essemus, si perpetuo apud eumB: deum; 1470/1486/1530: eamB: deum; 1470/1486/1530: eam permaneremus.

79.3.5 Sicut enim longissime uitae animalia immortalia minime dicerem, quamuis diutissime uiuerent, ita neque mortalem qui mortuus sit, si post mortem resurrexerit.

79.3.6 Dic, quaeso, siquis ad breue tempus erubesceret, num perpetuoF: propterea rubrum esse dicemus? Minime. Non enim id habitus est.

79.3.7 Siquis palleret, hunc regio morbo laborantem diceremus?B: diceremus. Neque hunc. Temporalis enim morbus est. Ergo neque mortalem dixeris, qui in morte uel parumper fuerit.

79.3.8 Nam et dormientes hoc pacto mortuos possemus appellare. Sunt enim utB: et ita dixerim mortuiB: om., et nihil operantur. Sed corpora mors corrumpit?B/1470/1486/1530: corrumpit. Et quid hoc?

79.3.9 Non enim corrumpuntur, ut permaneant in corruptione, sed ut prestantiora euadant. Quamobrem uincamus mundum, ad immortalitatem curramus.

79.3.10 Sequamur regem. Constituamus et nos trophaeum, huius seculi uoluptates, non labores recusandi sunt. Animas nostras in caelum transferamus. Vniuersa secularia superentur.

79.3.11 Superantur enim si non ea desiderabimus. Si ridebimus, hospites sumus et aduenae. Nullae nos molestiae angant.

79.3.12 Neque enim si ex clarissima patria, et claris parentibus ortus in longinquam regionem nemini notus abires sine filiis, sine diuitiis, et te quispiam contumelia afficeret, aegre ferres, ac si domi talis1530: talia esses1470/1486: esset; 1530: fierent1470/1486: esset; 1530: fierent.

79.3.13 Quod enim certo te hospitem aliena in patria uersari uides, omnia aequo animo et contemptum et famem et sitim et huiusmodi ferre persuadet.

79.3.14 [lacuna]

79.3.15 Ciuitatem habes, cuius opifex et auctor deus est, quo breui accersemur. Qui uult, pulset, iniurietur, maledicat, peregrini sumus et in miseria uiuimus.

79.3.16 Graue est in patria inter ciues ea perpeti, illic et ignominia maxima est et iactura. Siquis alicubi nullum notumB: motum habeat, omnia patienter tolerat. Contumelia secundum inferentis mentem grauior iudicaturF: indicatur.

79.3.17 Vt exempli gratia, siquis consulto praetorem maledictis prosequatur, id sane permoleste ferendum est. At si priuatumB: priuatim arbitratus offenderis, uix iniuriam reputauerit.

79.3.18 Ita et nobis faciendum, nesciunt nos maledici, utpote qui caeli ciues, et supernae patriae ascripti, et cherubim socii sumus.

79.3.19 Quare nolimus aegre ferre, neque contumeliam reputemus. Nam si nos cognoscerent, abstinerent. Sed pauperes nos et miseros ducunt.B: ducunt? Ergo moueri minime iis1530: his uerbis debemus.

79.3.20 Dic, quaeso, siquis uiator1486/1530: om. praeueniens seruos suos aliquantulum in diuersorio expectaret, et uel diuersorii dominus, uel alius quispiam in1470/1486/1530: om. incognitum illum exasperareturF: exasperetur et malediceret, nonne illius ignorantiam rideret?1470/1486: rideret.

79.3.21 Nonne error ille magis hominem delectaret? Non laetaretur perinde, ac si ad alium, non ad se illa iniuria pertineret?B: pertineret. Ita et nos faciamus. In diuersorio sedemus, expectantes huius uiae socios.

79.3.22 Cum omnes conueniemus, tunc quos laeserint, intelligent. Tunc deiicient oculos, tunc erubescent, tunc dicent: Hi sunt, quos stulti1530: stulte habuimus in derisum.

79.4.1 His igitur1470/1486/1530: ergo duobus nos1470/1486/1530: om. consolemur, et quod nos iniuriam non1486/1530: om. accipimus (Nam nos ignorant), et quod si ulcisci uoluerimus, grauius et nos postmodum ulciscemur.

79.4.2 Sed absit, ut quispiam tam immani et inhumano sit animo. Quid a gentilibus nostris offendimur?

79.4.3 Hoc enim1470/1486/1530: non molestum est, immo perleuae. Quid tandem?1470/1486/1530: tandem quod non eodem modo dilectos, qui nobis maledicunt, et quos ignoramus, patimur.1470/1486/1530: patimur?

79.4.4 Nam cum uos hic admonemus, contumeliosis uerbis non nunquam uobiscum agimus: Frater est qui te offendit, perfer1470/1486: offendit? Profer magno animo. Pater est, et patruus.1470/1486: patruus? Quod si patris et fratris nomina reuereris1486/1530: uereris, dicam propinquius.

79.4.5 Non enim fratres tantum inuicem sumus, sed et membra et corpus unum, cuius nomen magis reuereri debes.

79.4.6 Non audisti gentile prouerbium, quod amicus cumB: tum uitiis ferendus est? Non audisti Paulum dicentem:1470/1486: dicentem? Alter alterius onera portate?1470/1486: portate. Non uides amantes?B: amantes.

79.4.7 Cogimur enim cum a uobis exemplum non possumus, inde sumere. Facit et hoc Paulus inquiens: Patres carnis nostrae habemus eruditores, et non confundimur.

79.4.8 Vel illud potius tempestiuius afferetur, quod ad Romanos scribitur: Sicut constituistis membra uestra seruire immundiciae et iniquitati in1530: ad iniquitatem, sicF: si constituetis membra uestra seruire iustitiae. Propterea bono animo exemplum complectamur.

79.4.9 Non uides amantes? Hi nanque meretricum amore quot mala perferunt,F: proferunt:; 1470/1486/1530: perferunt?F: proferunt:; 1470/1486/1530: perferunt? alapis uerberibusque caesi, irrisi, innumeris iniuriis lacessiti, blando tamen morbo comprehensi omnia sibi tranquilla et felicia arbitrantur,

79.4.10 dum uel semel suaue aliquid1470/1486/1530: aliquod et placitum1530: placidum inde accipiant, priorum omnium obliuiscuntur, omnia secunda proueniunt, siue paupertas, siue morbus, siue quodcunque aliud uel molestissimum.

79.4.11 Vitam suam miseram uel beatam ex amicae affectu ducunt, neque humanam gloriam, neque infamiam curant.

79.4.12 Sed et contumelias et omnia magna cum uoluptate propter illius amorem facile tolerant, et si illa maledicat, si in faciem inspuat, rosis aspergi se putant.

79.4.13 Et quid mirum, si hoc in illam animo sint?B: fuit?; 1470/1486/1530: sint:B: fuit?; 1470/1486/1530: sint: cum etiam eius domum, et si lutea sit, si ruinam minetur, omnium tamen pulcherrimam censent.1470/1486/1530: censent?

79.4.14 Ipsis preterea locis ubi uesperi uersantur, uisis excitantur. Date ut hoc in loco apostolicum illud in medium afferam: Sicut constituistis membra uestra seruire inmunditiae, ita constituatis seruire iustitiae.

79.4.15 Itidem et ego dico, ut illas dileximus, inuicem diligamus, et nullam molestiam reputemusB: om.. Et quF: dico:id inuicem dico?B: om. ita deum1530: diligamusdiligemus.B: om.

79.4.16 Nonne horretis audientes tantam me a uobis in deum dilectionem exigere, quantam in meretricem conferimus?

79.4.17 Sed ego horreo quod neque tantam preferamus. Et si placet, sermonem nostrum prosequamur, siquidem hoc grauissimum est.

79.4.18 Amata amantibus nihil boni affert, sed turpitudinem, ignominiam, contumeliam. Hoc enim eius affert consuetudo.

79.4.19 Deus autem caelum et caelestia bona nobis proponit, et in filios et unigeniti fratres nos adoptauit, et uiuenti tibi multa largitur,

79.4.20 et mortuo resurrectionem, et tot et tanta daturum pollicetur, quanta ne animo quidem complecti possumus, honorabiles et reuerendos facit.

79.4.21 Rursum illa omnia uult consumas, ac si in uoraginem et in perditionem proiiceres. Deus tibi caelum semines iubet, et centuplum reddit et uitam aeternam.

79.4.22 Illa te ut mancipio utitur, amanti omni tyranno grauius imperat. Deus inquit: Iam non dicam uos seruos sed amicos.

79.5.1 Animaduertis1470: Animaduertite utriusque excessum et illius malorum, et huius bonorum.1470/1486/1530: bonorum? Quid preterea?

79.5.2 Illius gratia multi uigilant, et quaecunque preceperit libenter audiunt, domum relinquunt, patrem, matrem, amicos, pecuniam, et omnia sua deserunt.

79.5.3 Dei gratia, uel nostri potius, ne tertiam quidem rerum nostrarum partem aliquando largimur, sedB/1470/1486/1530: sed et esurientem contemnimus et nudum, neque respondere1470/1486/1530: respondere ipsis dignamur.

79.5.4 Illius si uel ancillam et barbaram ex medio foro amantes prospexerint, blande et laeto uultuB: uulti et longiori1486/1530: longiore sermone affantur,

79.5.5 et nihil in tota uita propter1486/1530: preter eam esse arbitrantur, non principatum, non regnum. Norunt qui hunc morbum experti sunt, plurimam gratiam habent imperantiB: imperante amicae.

79.5.6 Nonne merito geenna?B: geennam?; 1470/1486: gehenna:B: geennam?; 1470/1486: gehenna: nonne merito innumera nos manent supplicia? Excitemur ergo et ministerium nostrum deo exhibeamus, et dimidiam eius partem, quam amantesB: amantem meretricibus, uel saltem tertiam.

79.5.7 Fortasse iterum horretis ut ego. Sed nolim uerbis tantum, sed et re. Nunc in hoc consessu cor mouetur, egressi omnia abiicimus. Quod hinc emolumentum.1470/1486/1530: emolumentum?

79.5.8 Si illic consumendae essent pecuniae, nemo defleret paupertatem, sed non nunquam feneratur,

79.5.9 hic si elemosynae admoneamurF: admonemur, filios, uxorem, domum, et curam rei familiaris, et multas excusationes adducimus.

79.5.11 Illic uix paruam, sed ignominiam, contumeliam, dispendium, inde bellum et odium, hic nihil huiusmodi.1470/1486/1530: huiusmodi?

79.5.12 Quid huic uoluptati aequiperandum, dic, quaeso?1470/1486: aequiparandum? Dic queso. Caelum et eius regnum clarissimamque et perpetuam sanctorum uitam expectamusB: expecta.

79.5.13 Sed haec expectamus, illa experimur, inquies. Vis et haec experiri?

79.5.14 Considera quanta fruaris libertate, et quomodo neminem reuereris, neminem formidas, cum uirtutem amplecteris, non inimicum, non insidiatorem, non calumniatorem, non aemulum, non riualem, non zeloptypum, non paupertatem, non morbum, nihil denique humanum.

79.5.15 Illic et si plurima ad uoluntatem cedant, et tanquam ex fonte diuitiae affluant, riualium bellum, insidiae omnium miserrimam uitam faciunt.

79.5.16 Oportet enim ut ad contemptibilis illius, et effeminatae uoluntatem bellum renoueturB: renouatur, hoc innumeris mortibus grauius, et omni supplicio intolerabilius.

79.5.17 Hic nihil huiusmodi. Fructus, inquit, spiritus, dilectio, laetitia, pax, nullum bellum, neque superflua pecuniarum profusio, neque post dispendium ignominia.

79.5.18 Siue obulum des, siue panem, siue aquae frigidae poculum, multa tibi gratia habebitur, et nihil te moerore afficiet, sed omnia te et liberum et gloriosum facient.

79.5.19 Quomodo ergo nos excusare poterimus? quam ueniam consequemur,B: consequemur? cum hac uia relicta uitiis nos addicimus, et in caminum ignis ardentem sponte nostra iactamur?B: iactamur.

79.5.20 Quamobrem hortor qui hoc morbo detinentur, resipiscant, et respiciant sanitatem. Neque sinant in desperationem incidere. Nam et filius ille multo etiam his grauioribus afficiebatur.

79.5.21 Sed cum ad paternam domum rediit, in pristinum honorem repositus est, et eo qui semper probatus est, clarior apparuit.

79.5.22 Hunc imitemur, et ad patrem uel sero reuersi, ea1530: eam nos aliquando captiuitate in libertatem1530: captiuitatem libertate uendicemus, ut caelorum regnum consequamur.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY