PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

79.3.5 Sicut enim nequaquam dicerem, multum queque longeua animalia immortalia quamuis multo manencia tempore extra mortem, ita neque mortalem, propterea quia soluitur morte eum qui debet post mortem resuscitari.
CLOSE
Griffolini

79.3.5 Sicut enim longissime uitae animalia immortalia minime dicerem, quamuis diutissime uiuerent, ita neque mortalem qui mortuus sit, si post mortem resurrexerit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

79.3.5 Sicut enim longissimae vitae animalia immortalia minime dicerem, quamuis diutissime viuerent: ita neque mortalem qui mortuus sit, si post mortem resurrexerit.
CLOSE
Montfaucon

79.3.5 Ut enim longissimae vitae animalia, non immortalia dixerim, etsi diuturno ante mortem vivant tempore; sic nec mortalem dixerim eum, qui post mortem resurrecturus est.