Omelia LXXIX (lxxviii)

79.1.1 Modicum, et non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad patrem Dixerunt ergo ex discipulis eius adinuicem: Quid est hoc quod dicit nobis modicum, et non videbitis me?

79.1.2 Dolentem et tristicia affectum animum, nihil adeo deiicere solet, quam anxii sermones eum frequenter angentes.

79.1.3 Quid ergo Christus cum dixerit, Vado et iam non loquar vobiscum: eadem repetit, Modicum et iam non videbitis me, et vado ad eum qui me misit?

79.1.4 Cum eos ad se per spiritus sancti sermonem reduxisset, tunc iterum eos percellit, ne efferrentur. Cur hoc facit?

79.1.5 Eorum animum experitur, et probatiorem reddit, et vt in calamitatibus aequo animo discessum suum et generose perferant assuefacit.

79.1.6 Qui enim audiendo id animo volutabant, rem ipsam postmodum facile laturos credibile erat. Quod si quis diligentius inuestigaret, hoc ipsum consolatio est, quod dicit ad patrem ire.

79.1.7 Erat enim argumentum quod non periret, sed mors eius translatio esset ad patrem, et aliam intulit consolationem:

79.1.8 non enim tantum dixit, Modicum et non videbitis me: sed prosecutus est, Modicum et1603: om. videbitis me: se rediturum, et post breuem separationem perpetuo affuturum significans:

79.1.9 quod non intellexerunt. Vnde et non immerito quispiam admirari posset, quo modo saepenumero idem audientes, adhuc perinde ac si nihil audissent, dubitant. Quare ergo non intellexerunt?

79.1.10 Aut propter tristiciam, vt arbitror: ipsa enim omnium quae audierant obliuionem adduxerat: vel propter verborum obscuritatem, vt contraria locutum arbitrarentur.

79.1.11 Si videbimus te, inquiunt, quo modo vadis? si vadis, quo modo videbimus? Ideo dixerunt se quid loqueretur ignorare. Quod enim abiturus esset, norant: ignorabant autem paulo post rediturum:

79.1.12 propterea eos arguit, quod non intelligerent. Nam cum vellet de morte doctrinam eis persuadere, inquit:

79.1.13 Amen amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos: Quod mortem et crucem significabat. Mundus autem gaudebit.

79.1.14 Cum enim quia cupiebant, facile ad credendum adducerentur, quod non moreretur: tamen audientes quod moreretur, quid sibi vellet, Modicum illud, dubitarent, inquit: Plorabitis et flebitis, sed tristicia vestra conuertetur in gaudium.

79.1.15 Et vt ostenderet post tristiciam gaudium secuturum, quodque tristicia gaudium pariat, et quod illa breuis sit, hoc vero perpetuum, naturale adducit exemplum:

79.1.16 Mulier cum parit, tristiciam habet. Qua parabola in calamitatibus prophetae vsi sunt:

79.1.17 quasi dicat, Dolores capietis, sed quales partus, qui laeticiae causa sunt. Simul et resurrectionem confirmat, indicans abitum suum perinde esse, ac si ex vtero matris in lucem prodeat:

79.1.18 quasi dicat, Nolite admirari, si per hanc tristiciam ad optima vos ducam: nam et mater vt fiat mater, sic per tristiciam transit.

79.1.19 Significat autem hic et mysterium quoddam, quod mortis dolores soluerit, et nouum hominem regenerari fecerit.

79.1.20 Neque dixit tantum tristiciam transituram, sed magnitudine laeticiae succedente, ne memoriam quidem eius remansuram: ita erit sanctis.

79.1.21 Atqui non propterea gaudet mulier, quia venit homo in mundum, sed quod filium ipsa peperit. Nam si id esset, nihil prohiberet, quin quae non pariunt, aliis parientibus gauderent.

79.1.22 Qua ergo gratia sic inquit? Quia ad hoc solum adduxit exemplum, vt breuem tristiciam perpetuum gaudium secuturum, et se ad vitam transferri, et magnum malorum lucrum ostenderet.

79.1.23 Et non dixit, quia natus est infans, sed, homo. vbi suam significat resurrectionem, et quod non morti illi parienti, sed regno nasceretur.

79.1.24 Ideo non dixit, quia natus est infans, sed homo. Et vos nunc quidem tristiciam habetis: iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum.

79.1.25 Inde quod non amplius morietur, inquit: Et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Et in illa die me non rogabitis quicquam.

79.1.26 Iterum nihil aliud ex his confirmat, quam quod a deo est, tunc scietis omnia. Sed quid significat, me non rogabitis?

79.1.27 Non indigetis aduocato, sed nominis mei inuocatio satis est ad omnia consequenda. Ostendit nominis potestatem, siquidem neque visus, neque rogatus, sed appellatus tantum apud patrem mirabiles reddit.

79.1.28 Vbi autem hoc factum est? Vbi dicunt, Respice ad minas eorum, et da seruis tuis cum fiducia loqui sermonem tuum, et facere in nomine tuo signa: et concussus est locus vbi erant.

79.1.29 Hic iterum ostendit expedire, vt abeat. Siquidem vsque tunc nihil petierunt, tunc accipient omnia quaecunque petierint,

79.1.30 Neque enim cum iam vobiscum non ero, arbitremini quod vos reliquerim. Nomen enim meum maiorem vobis fiduciam exhibebit.

79.2.1 Cum ergo obscuriora essent, inquit: Haec in prouerbiis locutus sum vobis. Venit hora cum iam in prouerbiis non loquar vobis.

79.2.2 Tempus erit cum omnia aperte intelligetis, hoc est resurrectionis tempus: tunc1603: nunc palam et aperte de patre annunciabo vobis.

79.2.3 Etenim quadraginta dies et versatus, et locutus est cum eis, annuncians, et exponens arcana regni dei.

79.2.4 Nunc enim cum timeatis, verbis meis non attenditis: cum vero et me resurrexisse videritis, et cognoueritis, fidenter omnia intelligere poteritis1603: poteritis: et: quoniam ipse pater vos amabit, cum vestra de me fides confirmabitur,

79.2.5 et non rogabo patrem. Vestra in me dilectio sufficiet vobis. Quia vos me amastis, et credidistis, quia a deo exiui. Exiui a patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum et vado ad patrem.

79.2.6 Cum enim resurrectionis sermo non parum eos consolatus esset, et inde etiam consolatio augeretur: cum se a deo venisse, et ad deum ire diceret, frequenter id repetit:

79.2.7 alterum enim quod recte in ipsum crederent, pollicebatur, alterum quod certi esse deberent.

79.2.8 Nam cum dixit, Modicum et non videbitis me: et iterum modicum et videbitis me: non immerito quid diceret ignorabant. Nunc non itidem.

79.2.9 Quid autem significat, me non interrogabitis quicquam? Non dicetis, Ostende nobis patrem tuum: et, quo vadis: quoniam certam habebitis cognitionem, et afficietur vobis pater, sicut et ego.

79.2.10 Hoc maxime bonam eis spem dedit, quod patri futuros amicos polliceretur. Quam ob rem dicunt, Nunc scimus quia nosti omnia.

79.2.11 Ecce quo modo voluntati eorum respondet. Et non est opus tibi, vt quis te interroget.

79.2.12 Hoc est, priusquam audires quid nos perturbaret, intellexisti, et recreasti nos dicendo, pater vos amat, quia vos me amastis. Post tot et tanta nunc tandem se scire asserunt.

79.2.13 Vides quam imperfecte se habebant? Inde cum tanquam gratias ei agentes dicunt, Nunc scimus, inquit. Multis aliis indigetis antequam perfectionem possitis attingere.

79.2.14 Nihil adhuc a vobis perfectum est. Nunc me inimicis tradetis, et tanta vos formido comprehendet, vt neque inuicem secedere poteritis, sed nihil hinc mali accipiam.

79.2.15 Vides quo modo iterum eorum condescendit infirmitati? hoc etiam eos arguit, quod frequenter hac egeant indulgentia.

79.2.16 Cum enim dixissent, Ecce iam palam loqueris et prouerbium nullum dicis, et propter hoc credimus tibi. Ostendit quod neque nunc cum credunt, intelligunt:

79.2.17 quod dicit, vt in aliud eos tempus remittat. Illud autem verbum, Pater mecum est: propter eos iterum posuit: Hoc enim vere eos discere voluit.

79.2.18 Deinde ostendens quod non perfectam ipsis1603: ipsius cognitionem traderet ista dicendo, sed ne in illorum animis tumultus excitaretur,

79.2.19 (par enim erat, vt humanum aliquid animo voluerent, quod nullum ab eo auxilium haberent): ideo inquit, Haec locutus sum vobis, vt in me pacem habeatis. Hoc est, vt non excidam ex animo vestro, sed me recipiatis.

79.2.20 Nemo ergo haec ad dogma trahat: ad vestram consolationem dilectionemque dicta sunt. Neque enim haec sola patiemini.

79.2.21 Quoad eritis in mundo, perturbationes habebitis, non cum trador, sed etiam postmodum: verum, ratio vobis opituletur. Nullum vos malum superabit. Magistro enim inimicos vincente, non oportet discipulos contristari.

79.2.22 Et quo modo vicisti mundum, dic quaeso? Iam dixi, cum principem eius eieci foras. Scietis autem postea, cum omnes vobis paruerint, et acquieuerint.

79.3.1 Licet enim et nobis vincere, si voluerimus fidei nostrae authorem sequi, et eadem via incedere, quam ipse nobis strauit:

79.3.2 ita neque nos mors vincet. Quid inquis,1603: inquis? non moriemur? Hinc constat quod neque ipse victus est.

79.3.3 Siquidem tunc certator clarus est, non cum hosti non confligit, sed cum congressus non vincitur. Non ergo propter congressum mortales, sed propter victoriam immortales.

79.3.4 Tunc mortales essemus, si perpetuo apud eam permaneremus.

79.3.5 Sicut enim longissimae vitae animalia immortalia minime dicerem, quamuis diutissime viuerent: ita neque mortalem qui mortuus sit, si post mortem resurrexerit.

79.3.6 Dic quaeso, si quis ad breue tempus erubesceret, num perpetuo rubrum esse dicemus? Minime: non enim id habitus est.

79.3.7 Si quis palleret, hunc regio morbo laborantem diceremus? Neque hunc, temporalis enim morbus est: ergo neque mortalem dixeris, qui in morte vel parumper fuerit.

79.3.8 Nam et dormientes hoc pacto mortuos possemus appellare. Sunt enim, vt ita dixerim, mortui, et nihil operantur. Sed corpora mors corrumpit: et quid hoc?

79.3.9 Non enim corrumpuntur, vt permaneant in corruptione, sed vt praestantiora euadant. Quamobrem vincamus mundum, ad immortalitatem curramus,

79.3.10 sequamur regem, constituamus et nos trophaeum. Huius seculi voluptates contemnamus, nec laboribus opus est. animas nostras in coelum transferamus, et vniuersa secularia superauerimus.

79.3.11 Superantur enim si non ea desiderabimus, si ridebimus. Hospites sumus et aduenae, nullae nos molestiae angant.

79.3.12 Neque enim si ex clarissima patria, et claris parentibus ortus in longinquam regionem nemini notus abires, sine famulis, sine diuitiis, et te quispiam contumelia afficeret, aegreferres, ac si domi talia fierent.

79.3.13 Quod enim certo te hospitem aliena in patria versari vides, omnia aequo animo et contemptum, et famem, et sitim, et huiusmodi ferre persuadet.

79.3.14 Istud etiam nunc cogita, quod hospes sis et peregrinus, et nihil eorum quae in hac peregrinatione sunt, te perturbet.

79.3.15 Ciuitatem enim habes, cuius opifex et author deus est, quo breui accersemur. Qui vult pulset, iniurietur, maledicat, peregrini sumus, et in miseria viuimus.

79.3.16 Graue est in patria inter ciues ea perpeti, illic et ignominia maxima est, et iactura. Si quis alicubi nullum notum habeat, omnia patienter tolerat: contumelia secundum inferentis mentem grauior iudicatur.

79.3.17 Vt exempli gratia: Si quis consulto praetorem maledictis prosequatur, id sane permoleste ferendum est: at si priuatum arbitratus offenderis, vix iniuriam reputauerit:

79.3.18 ita et nobis faciendum, nesciunt enim qui contumelia nos afficiunt, quales simus, vtpote qui coeli ciues, et supernae patriae adscripti, et Cherubim socii sumus.

79.3.19 Quare nolimus aegreferre, neque contumeliam reputemus: nam si nos cognoscerent abstinerent: sed pauperes nos et miseros ducunt, ergo moueri minime his verbis debemus.

79.3.20 Dic quaeso, si quis praeueniens seruos suos aliquantulum in diuersorio expectaret, et vel diuersorii dominus, vel alius quispiam in incognitum illum exasperaretur, et malediceret: nonne illius ignorantiam rideret?

79.3.21 nonne error ille magis hominem delectaret? Non laetaretur perinde, ac si ad alium, non ad se illa iniuria pertineret? Ita et nos faciamus, in diuersorio sedemus, expectantes huius viae socios.

79.3.22 Cum omnes conueniemus, tunc quos laeserint, intelligent, tunc deiicient oculos, tunc erubescent, tunc dicent: Hi sunt quos stulte habuimus in derisum.

79.4.1 His ergo duobus consolemur, et quod non nos iniuriam accipimus, nam nos ignorant: et quod si vlcisci voluerimus, grauissimas illi postea dabunt poenas.

79.4.2 Sed absit, vt quispiam tam immani et inhumano sit animo. Quid si a gentilibus nostris offendimur?

79.4.3 Hoc non molestum est, imo perleue. Quid tandem quod non eodem modo dilectos, qui nobis maledicunt, et quos ignoramus, patimur?

79.4.4 Nam cum iniuria affectos consolamur, frequenter huiusmodi verbis vtimur, Frater est qui te offendit, perfer magno animo. Pater est et patruus. Quod si patris et fratris nomina vereris, dicam propinquius.

79.4.5 Non enim fratres tantum inuicem sumus, sed et membra, et corpus vnum, cuius nomen magis reuereri debes.1603: debes?

79.4.6 Non audisti gentile prouerbium, quod amicus cum viciis ferendus est? Non audisti Paulum dicentem, Alter alterius onera portate? Non vides amantes?

79.4.7 Cogimur enim cum a vobis non possumus, exemplum inde sumere. Facit et hoc Paulus, inquiens: Patres carnis nostrae habemus eruditores, et non confundimur.1603: confundimur?

79.4.8 Vel illud potius tempestiuius afferetur, quod ad Romanos scribitur: Sicut exhibuistis membra vestra seruire immundiciae et iniquitati ad iniquitatem, ita exhibete membra vestra seruire iusticiae: propterea bono animo exemplum complectamur.

79.4.9 Non vides amantes? hi nanque meretricum amore quot mala perferunt alapis verberibusque caesi1603: caeci, irrisi, innumeris iniuriis lacessiti, blando tamen morbo comprehensi, omnia sibi tranquilla et foelicia arbitrantur:

79.4.10 dum vel semel suaue aliquid, et placidum inde accipiant, priorum omnium obliuiscuntur, omnia secunda proueniunt, siue paupertas, siue morbus, siue quodcunque aliud vel molestissimum:

79.4.11 vitam enim suam vel miseram, vel beatam, ex amicae1603: amicitiae affectu ducunt: neque humanam gloriam, neque infamiam curant,

79.4.12 sed et contumelias, et omnia magna cum voluptate propter illius amorem facile tolerant: et si maledicat, si in faciem inspuat, rosis aspergi se putant.

79.4.13 Et quid mirum si hoc in illam animo sint, cum etiam eius domum, et si lutea sit, si ruinam minetur, omnium tamen pulcherrimam censent? Et quid parietes dico?

79.4.14 ipsis enim locis vbi versantur vesperi visis excitantur. Date vt hoc in loco apostolicum illud in medium afferam: Sicut exhibuistis membra vestra seruire immundiciae, ita exhibete seruire iusticiae.

79.4.15 Itidem et ego dico, vt illas dileximus, inuicem diligamus, et nullam molestiam nos pati reputabimus. Et quid inuicem dico? ita deum diligamus.

79.4.16 Nonne horretis audientes tantam me a vobis in deum dilectionem exigere, quantam in meretricem conferimus?

79.4.17 Sed ego horreo, quod neque tantam praeferamus, et si placet, sermonem nostrum prosequamur. Siquidem hoc grauissimum est.

79.4.18 Amata amantibus nihil boni offert, sed turpitudinem, ignominiam, contumeliam: hoc enim eius affert consuetudo.

79.4.19 Deus autem coelum, et coelestia bona nobis proponit, et in filios, et vnigeniti fratres nos adoptauit, et viuenti tibi multa largitur,

79.4.20 et mortuo resurrectionem, et tot et tanta daturum pollicetur, quanta ne animo quidem complecti possumus, honorabiles, et reuerendos facit.

79.4.21 Rursum illa, omnia vult consumas, ac si in voraginem et in perditionem proiiceres. Deus tibi coelum semines iubet, et centuplum reddit, et vitam aeternam.

79.4.22 Illa te vt mancipio vtitur, amanti omni tyranno grauius imperat: Deus vero, inquit, Iam non dicam vos seruos, sed amicos.

79.5.1 Animaduertis vtriusque excessum, et illius malorum, et huius bonorum? Quid praeterea?

79.5.2 Illius gratia multi vigilant, et quaecunque praeceperit, libenter audiunt, domum relinquunt, patrem, matrem, amicos, pecuniam, et omnia sua deserunt.

79.5.3 Dei gratia, vel nostri potius, ne teriam1603: tertiam quidem rerum nostrarum partem aliquando largimur: sed et esurientem contemnimus, et nudum, neque respondere ipsis dignamur.

79.5.4 Illius si vel ancillam, et barbaram ex medio foro amantes prospexerint, blande et laeto vultu, et longiore sermone affantur,

79.5.5 et nihil in tota vita praeter eam esse arbitrantur, non principatum, non regnum. Norunt qui hunc morbum experti sunt, maiorem gratiam habent imperanti amicae quam aliis inseruientibus.

79.5.6 nonne merito gehenna?1603: gehenna, nonne merito innumera nos manent supplicia? Excitemur ergo, et ministerium saltem tantum deo exhibeamus, vel dimidiam eius partem, quam amantes meretricibus, vel saltem tertiam.

79.5.7 Fortasse iterum horretis, vt ego: sed nolim verbis tantum, sed et re. Nunc in hoc consessu cor mouetur, egressi omnia abiicimus. Quod hinc emolumentum?

79.5.8 Si illic consumendae essent pecuniae, nemo defleret paupertatem, sed nonnunquam foeneratur:

79.5.9 hic si eleemosynae admoneamur, filios, vxorem, domum, et curam rei familiaris, et multas excusationes adducimus.

79.5.10 Sed multa, inquies, illic voluptas est. Hoc est quod doleo, quod plango. Quid si ostendero hic maiorem voluptatem,

79.5.11 illic vix paruam: sed ignominiam, contumeliam, dispendium, inde bellum et odium, hic nihil huiusmodi?

79.5.12 Quid huic voluptati aequiparandum, dic quaeso? Coelum et eius regnum, clarissimamque et perpetuam sanctorum vitam expectamus.

79.5.13 Sed haec expectamus, illa experimur, inquies. Vis et haec experiri?

79.5.14 Considera quanta fruaris liberate, et quo modo neminem reuereris, neminem formidas, cum virtutem amplecteris, non inimicum, non insidiatorem, non calumniatorem, non aemulum, non riualem, non zelotypum, non paupertatem, non morbum, nihil denique humanum.

79.5.15 Illic et si plurima ad voluntatem cedant, et tanquam ex fonte diuitiae affluant, riualium bellum, et insidiae omnium miserrimam vitam faciunt.

79.5.16 Oportet enim, vt ad contemptibilis illius, et effoeminatae voluntatem bellum renouetur hoc innumeris mortibus grauius, et omni supplicio intolerabilius:

79.5.17 hic nihil huiusmodi. Fructus, inquit, spiritus, dilectio, laeticia, pax, nullum bellum, neque superflua pecuniarum profusio, neque post dispendium ignominia,

79.5.18 siue obolum des, siue panem, siue aquae frigidae poculum, multa tibi gratia habebitur, et nihil te moerore afficiet, sed omnia te et liberum, et gloriosum facient.

79.5.19 Quo modo ergo nos excusare poterimus? quam veniam consequemur, cum hac via relicta viciis nos addicimus, et in caminum ignis ardentem nos sponte nostra iactamus?

79.5.20 Quam ob rem hortor, qui hoc morbo detinentur, resipiscant, et respiciant sanitatem, neque sinant se in desperationem incidere. Nam et filius ille multo etiam his grauioribus afficiebatur,

79.5.21 sed cum ad paternam domum rediit, in pristinum honorem repositus est, et eo qui semper probatus est, clarior apparuit.

79.5.22 Hunc imitemur, et ad patrem vel sero reuersi, eam nos aliquando captiuitatem libertate vendicemus, vt coelorum regnum consequamur,

79.5.23 gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY