PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

79.1.15 Deinde ostendens quoniam post tristiciam gaudium fit, et quoniam tristicia parit gaudium, et quoniam hec quidem breuis, leticia uero infinita est, ad exemplum uenit mundanum.
CLOSE
Griffolini

79.1.15 Et ut ostenderet post tristitiam gaudium parituram, et breuem tristitiam perpetuum gaudium1470/1486/1530: om. secuturum, naturale adducit exemplum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

79.1.15 Et vt ostenderet post tristiciam gaudium secuturum, quodque tristicia gaudium pariat, et quod illa breuis sit, hoc vero perpetuum, naturale adducit exemplum:
CLOSE
Montfaucon

79.1.15 Deinde postquam ostendit post tristitiam sequuturum gaudium esse, moeroremque laetitiam pariturum, ipsumque brevem esse futurum, laetitiamque perpetuam, ad vulgare decurrit exemplum.