PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

79.2.19 Decens enim erat eos excogitare humana quedam et quoniam nullo pocientur ab eo auxilio, ait: Hec locutus sum uobis ut in me pacem habeatis; hoc est, ut non abiciatis me a mente uestra, sed suscipiatis.
CLOSE
Griffolini

79.2.19 Par enim erat, ut humanum aliquid animo uoluerent, quod nullum ab eo auxilium haberent. Ideo inquit: Haec locutus sum uobis, ut in me pacem habeatis, hoc est, ut non excidam ex animo uestro, sed me recipiatis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

79.2.19 (par enim erat, vt humanum aliquid animo voluerent, quod nullum ab eo auxilium haberent): ideo inquit, Haec locutus sum vobis, vt in me pacem habeatis. Hoc est, vt non excidam ex animo vestro, sed me recipiatis.
CLOSE
Montfaucon

79.2.19 verisimile enim erat eos humana quaedam cogitasse, metuisseque se nullum ab eo auxilium habituros esse, ait: Haec loquutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; id est, ut non excidam ex animo vestro, sed me recipiatis.