79.5.7 Fortassis horretis uos? Etenim et ipse horreo. Sed nollem in sermonibus solum, sed et in rebus horrere uos. Nunc autem hic quidem nobis cor concutitur, exeuntes autem omnia abicimus. Quod igitur lucrum?
79.5.7 Fortasse iterum horretis ut ego. Sed nolim uerbis tantum, sed et re. Nunc in hoc consessu cor mouetur, egressi omnia abiicimus. Quod hinc emolumentum.1470/1486/1530: emolumentum?
79.5.7 Fortasse iterum horretis, vt ego: sed nolim verbis tantum, sed et re. Nunc in hoc consessu cor mouetur, egressi omnia abiicimus. Quod hinc emolumentum?
79.5.7 Forte iterum horretis? ut ego quoque. At vellem vos non de verbis tantum, sed et de rebus ipsis horrere. Nunc autem hic cor movetur, egressi vero omnia abjicimus. Quid hinc ergo lucri?