PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

79.5.5 Et nichil esse estimant uitam omnem propter eam, non principes, non regnum. Et norunt quicumque egritudinis susceperunt experienciam, et graciam ampliorem habent iniungenti quam aliis seruientibus sibi.
CLOSE
Griffolini

79.5.5 et nihil in tota uita propter1486/1530: preter eam esse arbitrantur, non principatum, non regnum. Norunt qui hunc morbum experti sunt, plurimam gratiam habent imperantiB: imperante amicae.
CLOSE
Griffolini-Montanus

79.5.5 et nihil in tota vita praeter eam esse arbitrantur, non principatum, non regnum. Norunt qui hunc morbum experti sunt, maiorem gratiam habent imperanti amicae quam aliis inseruientibus.
CLOSE
Montfaucon

79.5.5 Propter illam nihil esse vitam arbitrantur, nihil principes, nihil regnum; id sciunt certe quotquot hunc experti sunt morbum; et majorem habent imperanti gratiam, quam servientibus caeteris.