PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

79.3.15 Etenim et ciuitatem habes cuius conditor et artifex est Deus. Incolatus autem hic ad breue fit et parum. Qui uult feriat, iniurietur. In extranea terra sumus et uiliter uiuimus.
CLOSE
Griffolini

79.3.15 Ciuitatem habes, cuius opifex et auctor deus est, quo breui accersemur. Qui uult, pulset, iniurietur, maledicat, peregrini sumus et in miseria uiuimus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

79.3.15 Ciuitatem enim habes, cuius opifex et author deus est, quo breui accersemur. Qui vult pulset, iniurietur, maledicat, peregrini sumus, et in miseria viuimus.
CLOSE
Montfaucon

79.3.15 Civitatem enim habes, cujus opifex et creator est Deus: haec vero peregrinatio ad breve tempus est: qui vult verberet, contumeliis et convitiis oneret. In peregrina terra sumus, et misere vivimus.