PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

79.1.17 Quod autem dicit tale est, pressure suscipient uos, sed pressura partus est gaudii causa, simul et eum qui de resurrectione credibilem faciens sermonem, et ostendens quoniam hinc abire, simile est a matrice abire ad preclarum lumen.
CLOSE
Griffolini

79.1.17 Quasi dicat: Dolores capietis, sed quales partus, qui letitiae causa sunt, simul et resurrectionem confirmat, indicans abitum suum perinde esse, ac si ex utero matris in lucem prodeat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

79.1.17 quasi dicat, Dolores capietis, sed quales partus, qui laeticiae causa sunt. Simul et resurrectionem confirmat, indicans abitum suum perinde esse, ac si ex vtero matris in lucem prodeat:
CLOSE
Montfaucon

79.1.17 Hoc autem vult significare: vos ceu partus dolores invadent: at partus dolor est laetitiae causa: sic et futuram resurrectionem confirmans, ostendensque hinc abire perinde esse atque ex utero in splendidam egredi lucem;