PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

80.1.29 Si uero cum multa id uilitate loquitur nil mirum. Ita enim et illos qui tunc, et eos qui post hec edificabat. Quod dixi semper uilitatis superhabundancia, uehementer suadebat quoniam condescensionis erant que dicebantur.
CLOSE
Griffolini

80.1.29 Quod si hoc perquam humiliter loquitur, nihil mirum. Sic enim et illos tunc, et futuros aedificabat, et ut dixi et semper dico, excessus humilitatis sermonis1530: seruis multum persuasit ad auditorum imbecillitatem Christum locutum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

80.1.29 Quod si hoc perquam humiliter loquitur, nihil mirum. Sic enim et illos tunc, et futuros aedificabat: et vt dixi, et semper dico, excessus humilitatis seruis multum persuasit ad auditorum imbecillitatem Christum locutum.
CLOSE
Montfaucon

80.1.29 Quod si illud perquam humiliter loquatur, nihil mirum: sic enim illos tunc instituebat, necnon eos qui post futuri erant. Atque, ut dixi, ex tanta verborum humilitate, suadebat se auditorum imbecillitati sermonem attemperare.