Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem

Omelia LXXX (Paris fol.141va-143rb; Harley fol.181rb-183rb)

80.1.1 Hec locutus est Ihesus et eleuauit oculos in celum et dixit: Pater uenit hora glorifica tuum filium ut et filius tuus glorificet te.

80.1.2 Qui fecerit et docuit, ait, hic magnus uocabitur in regno celorum, et ualde conuenienter. Nam per uerba quidem philosophari facile est, que uero per opera demonstratio generosi cuiusdam et magni est.

80.1.3 Idcirco Christus de innocencia disputans, medium seipsum proponit, iubens inde accipere exempla.

80.1.4 Propterea et post admonitionem hanc in orationem conuertitur, erudiens nos in temptationibus omnia dimittentes ad Deum refugere.

80.1.5 Quia enim dixit: In mundo tribulationem habebitis, et concussit eorum animas, per orationem resuscitat rursus. Vt homini enim interim intendebant.

80.1.6 Et propter illos hoc facit quemadmodum et in Lazaro, et dicit causam quoniam: Propter turbam assistentem dixi ut credant quoniam tu me misisti.

80.1.7 Vtique ait sed in Iudeis quidem conuenienter hec fiebant, in discipulis autem cuius gracia?

80.1.8 Qui enim post tot dicebant: Nunc nouimus quoniam omnia nosti, maxime omnium cerciorari indigebant.

80.1.9 Aliter autem neque orationem euangelista rem uocat. Sed quid ait? Leuauit oculos suos in celum, et allocutionem id ad patrem magis esse ait.

80.1.10 Si uero alibi dicit orationem, et ostendit eum in genua ceruantem, et tunc oculos ad celum eleuantem, ne mireris.

80.1.11 Per hec enim erudimur extensionem que in orationibus est, ut et stantes sursum aspiciamus, non oculis carnis solum, sed et mentis, et ut curuemus genua, conterentes cor nostrum.

80.1.12 Venit enim Christus non seipsum ostendere solum, sed et uirtutem eruditurus ineffabilem. Eum autem qui erudit non per uerba solum, sed et per res erudire oportet.

80.1.13 Audiamus igitur quid ait hic: Pater, uenit hora glorifica filium tuum ut et filius tuus glorificet te. Rursus ostendit nobis quoniam non inuitus ad crucem, id est passionem, uenit.

80.1.14 Qualiter aenim qui et orat hoc fieri, et gloriam rem uocat non eius solum qui crucifigebatur, sed et patris? Quia et ita factum est. Non filius solum, sed et pater glorificatus est.

80.1.15 Nam ante crucem quidem neque Iudei eum sciuerant. Israhel, enim ait, me non cognouit. Post crucem autem omnis terrarum orbis concurrit.

80.1.16 Deinde dicit et modum glorie et qualiter eum glorificabit. Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei non pereat.

80.1.17 Benefacere enim semper Deo gloria est. Quid autem est: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis?

80.1.18 Interim ostendit quoniam non ad Iudeos solos que predicationis sunt correpta, sed ad orbem terrarum omnem extenduntur, et presumit exordia gentium.

80.1.19 Quia enim dixit: In uiam gentium ne abieritis, debet autem post hec dicere: Euntes docete omnes gentes, ostendit et patrem hoc uolentem.

80.1.20 Vehementer enim hoc scandalizabat Iudeos sed et discipulos. Neque post hec facile ferebant gentes tangere, donec spiritus sancti acceperunt doctrinam. Etenim non paruum scandalum hinc Iudeis fiebat.

80.1.21 Post tantam denique spiritus sancti demonstrationem in Iherosolimam adueniens Petrus uix criminationes ualuit effugere, dicens ea que secundum lintheum.

80.1.22 Quid autem est: Dedisti ei potestatem omnis carnis? Quando igitur potestatem hanc accepit? interrogabo hereticos. Antequam plasmasset eos uel postquam plasmauit?

80.1.23 Nam ipse quidem postquam incarnatus est et surrexit, tunc denique dicit: Data est michi omnis potestas. Euntes docete omnes gentes.

80.1.24 Quid igitur? Non habebat potestatem operum suorum, sed fecit quidem eos, potestatem autem eorum non habebat postquam fecit?

80.1.25 Et nimirum uidetur omnia ipse faciens et insuperioribus temporibus, et eos quidem puniens ut peccantes.

80.1.26 Nequaquam occultabo, ait, a puero meo Abraham quod ego sum facturus, alios uero honorans diligentes. Deinde tunc quidem habebat, nunc autem perdidit, et rursus accepit? Et quis utique hec demon locutus est?

80.1.27 Si uero eadem potestas et tunc et nunc. Sicut enim pater, ait, erigit mortuos et uiuificat, ita et filius quos uult uiuificat. Quid autem est quod dictum est?

80.1.28 Debebat autem eos mittere ad gentes. Vt igitur non estiment nouam incisionem esse, propterea quia dixit: Non sum missus nisi ad oues que perierunt domus Israhel. Ostendit et patri hoc placens.

80.1.29 Si uero cum multa id uilitate loquitur nil mirum. Ita enim et illos qui tunc, et eos qui post hec edificabat. Quod dixi semper uilitatis superhabundancia, uehementer suadebat quoniam condescensionis erant que dicebantur.

80.2.1 Quid autem est omnis carnis? Non enim utique omnes crediderunt. Et nimirum quod ex eo omnes crediderunt.

80.2.2 Si uero non attenderunt his que dicebantur, non eius qui docebat est criminatio, sed eorum qui non susceperunt. Vt omne quod dedisti ei, det eis uitam eternam.

80.2.3 Si uero et hic humanius loquitur, ne mireris. Nam et earum que dicte sunt causarum gracia hoc facit, et custodiens semper seipsum quid de seipso dicere magnum,

80.2.4 quia hoc obstabat hiis qui audiebant, propterea quia nichil magnum de eo interim ymaginabantur.

80.2.5 Iohannes denique cum ex propria loquitur persona, non ita facit, sed ad excelsius reducit sermonem, ita dicens: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nichil, et quoniam uita, et quoniam lux erat, et quoniam in propria uenit.

80.2.6 Non quoniam non habebat potestatem nisi accepisset, sed quoniam et aliis dedit potestatem filios Dei fieri. Et Paulus similiter parem eum dicit Deo.

80.2.7 Ipse uero humanius petit, ita dicens: Vt omne quod dedisti ei, det eis uitam eternam. Hec autem est uita eterna ut cognoscant te solum uerum Deum, et quem misisti Ihesus Christum.

80.2.8 Solum uerum Deum ad distinctionem eorum qui uere non sunt dii ait. Etenim ad gentes eos mittere debebat.

80.2.9 Si uero non sustinebunt sed propter solum abiciunt ab essendo uerum Deum filium, ita et procedentes et ab essendo Deum abicient. Etenim ait: Gloriam que a solo Deo est non queritis. Quid igitur? Non erit Deus filius?

80.2.10 Si uero Deus et solo patre ait dicto manifestum est quoniam et uerus Deus erit et solo patre, uero uocato. Quid autem Paulus cum dicat: Aut solus ego et Barnabas? An abicit Barnabam?

80.2.11 Nequaquam. Hoc enim solus ad distinctionem aliorum positum est. Si uero non est uerus Deus, ubi ueritas? Multum enim a uero ueritas differ, eum qui non uerus est homo. Quid dicemus? dic michi.

80.2.12 Nonne dices quoniam ipsum non hominem? Et ita si uerus Deus est, non est filius, qualiter erit Deus? Qualiter autem nos deos facit, et filius non est uerus?

80.2.13 Sed de hiis certius a nobis in aliis dictum est. Idcirco hiis que deinceps hereamus. Ego te glorificaui in terra.

80.2.14 Bene dixit in terra. In celo enim glorificatus fuerat, et in natura gloriam habens, et ab angelis adoratus.

80.2.15 Non igitur de illa gloria ait que substancie eius erat consors. Illam enim gloriam etsi nullus eum glorificet, manet completam habens, sed hanc ait que ab hominum cultura fit.

80.2.16 Quocirca et hoc, id est glorifica me, tale est. Et ut discas quoniam huiusmodi gloria ait, audi ea que sunt deinceps: Opus tuum consumaui quod dedisti michi ut faciam id.

80.2.17 Et nimirum principium adhuc res habebat, magis autem neque principium. Qualiter igitur dicit opus finiui?

80.2.18 Aut quoniam ea que meiipsius omnia feci uel quoniam quod futurum ut factum dixit, aut quod maxime omnium est dicere quoniam omne iam erat factum.

80.2.19 Propterea quia radix bonorum submissa erat quam omnino ex necessitate debebant sequi fructus, et propterea quia hiis qui debebant post hec fieri, ipse aderat et copulabatur.

80.2.20 Propterea rursus condescensiue ait: Quod dedisti michi. Si enim utique expectaret utique audire discere, multum hec a gloria eius deficiencia utique essent.

80.2.21 Quoniam enim ex propria ad hoc mente uenit multipliciter manifestum est, ut cum dicit Paulus quoniam: Ita amauit nos ut traderet seipsum pro nobis; et: Seipsum exinaniuit formam serui accipiens;

80.2.22 et rursus: Sicut amauit me pater, ita amaui uos. Glorifica me tu, pater, apud teipsum gloria quam habebam antequam mundus esset apud te. Et ubi gloria illa?

80.2.23 Nam esto quidem apud homines decenter ingloriosus unus ens propter circumamictans indumentum. Qualiter apud Deum glorificari queris? Quid igitur hic ait?

80.2.24 De dispensatione sermo est quia nondum glorificata erat carnis natura, neque incorruptione pociens, neque throno communicans regali. Propterea non dixit in terra, sed apud te.

80.3.1 Hac et nos potiri erimus gloria digni secundum nostram mensuram, si uigilauerimus. Propterea et Paulus ait: Si demum compatimur ut glorificemur.

Morale lxxx. De contemptu diuiciarum et sufficiencia.

80.3.2 Decem milibus igitur digni sunt lacrimis, qui tanta proposita gloria, propter desidiam et sompnum insidiantur sibiipsis.

80.3.3 Etsi gehenna non esset, essemus miserabiliores omnibus quibus corregnare licet et glorificari filio Dei, tantis nosipsos priuantes bonis.

80.3.4 Si enim et incidi oporteret, si decem milibus mori mortibus, si decem milia tradere animas et totidem corpora per unamquamque diem, non oporteret tanta sustinere pro tanta gloria?

80.3.5 Nunc autem neque pecunias contempnimus quod postea et inuiti sustinebimus. Non contempnimus pecunias que decem milibus nos circumimmiserunt malis, que hic manent, que non sunt nostre.

80.3.6 Eas enim que non sunt nostre habentes dispensamus, etsi paternas habeamus. Cum autem et gehenna assit et uermis immortalis, et inextinguibilis ignis, et frendor dentium, qualiter feremus hec? dic michi.

80.3.7 Vsquequo non aspicimus, sed in preliis cotidianis et litigationibus et sermonibus fictilibus omne consumimus tempus, carnem nutrientes, corpus impinguantes, et animam negligentes?

80.3.8 Nam necessariorum nullam facimus curam, superfluorum uero et inutilium multam facimus sollicitudinem.

80.3.9 Et clara quidem fabricamus sepulcra et emimus preciosas domos, et omniodorum famulorum greges circumtrahimus, et dispensatores diuersos excogitamus agrorum, domorum, pecuniarum principantes principatium construentes.

80.3.10 Anime uero deserte, nulla nobis cura est. Quis horum nobis erit finis? Nonne unum uentrem implemus? Nonne unum corpus circumamicimus? Quis multus rerum tumultus?

80.3.11 Quid utique unquam et propter quid unam animam quam sortiti sumus intercedimus, diuellimus, in horum ministerium difficilem nobisipsis excogitantes seruitutem?

80.3.12 Qui enim pluribus indiget, multorum seruus est, etsi uideatur horum dominari quia et famulorum seruus est dominus, et curationi alium infert multum maiorem modum.

80.3.13 Sed et aliter seruus sine illis non ad forum immittere audet, non ad balneum, non ad agrum, hii uero multociens sine illo circumferunter.

80.3.14 Sed qui putatur esse dominus, si non assint serui non audet exire domum, sed si propiciat a domo solus, derisibilem seipsum esse estimat.

80.3.15 Fortassis quidam derident nos hec dicentes, sed propter hoc ipsum nunc lacrimis digni utique sunt. Quoniam enim uere seruitus hec libenter interrogarem.

80.3.16 Velles indigere eo qui panem ori tuo apponeret, aut qui calicem labiis tuis afferret? Nonne lacrimis dignum esse estimares ministerium hoc?

80.3.17 Quid autem si portantibus indigeres continue ad ambulandum, non utique teipsum miserum et infeliciorem omnibus estimares? Quocirca et nunc ita disponi oportet.

80.3.18 Nichil enim differt siue ab irrationabilibus, siue ab hominibus hec paciatur. Quid autem? dic michi. Nonne per hanc distant a nobis angeli quoniam non indigent quantis nos?

80.3.19 Quocirca quanto quidem minoribus indigemus, tanto ad illos imus. Quanto utique amplioribus, tanto ad corruptibilem hanc incidimus uitam.

80.3.20 Et ut discas quoniam hec ita se habent, interroga eos qui senuerunt quam beatificant uitam, an qua quando possidebant inaniter, uel quando ipsorum dominantur nunc?

80.3.21 Propterea enim illos uocaui quia qui in iuuentute ebrii existentes, neque sciunt seruitutis superhabundanciam.

80.3.22 Quid autem qui febriunt quando multum sitientes multi biberint et multis indiguerint, uel quando sani facti erepti fuerint a desiderio seipsos beatificant?

80.3.23 Vides quoniam ubique multis indigere miserrimum, et que procul a philosophia est seruitutis et tristicie est intensio? Quid igitur uolentibus nobis miseriam intendimus?

80.3.24 Dic enim michi, si domus esset sine tecto et parietibus nullo lesum habitare, non utique eligeres hoc magis? Cuius igitur gracia notas imbecillitatis intendis?

80.3.25 Non propter hoc Adam beatificamus quoniam nullo indigebat, non domibus, non indumentis? Vtique ait, sed nunc in necessitate constituti sumus. Quid igitur necessitatem augemus?

80.3.26 Si enim multi et necessitatis multa abscidunt seruos, dico, et habitationes et pecunias, quam utique habebimus excusationem necessitatem excedentes?

80.3.27 Quanto enim plura circumamicis, tanto magis seruus effectus es. Quanto enim utique pluribus indiges, tanto libertatem succidis.

80.3.28 Nam certissima quidem libertas est, nullo uniuersaliter indigere. Que autem post illam paucis indigere, quam angeli maxime habent.

80.3.29 Sed et in hoc mortali corpore manentes dirigere hoc, excogita quam magnam habet laudem. Hoc et Paulus dixit Corinthiis, scribens: Ego autem uobis parco; et: Vt non tribulationem in carne habeant qui tales sunt.

80.3.30 Propterea pecunie chrimata apud Grecos dicuntur ut Chronech, id est ut utamur eis in hiis quod decet, non ut custodiamus et suffodiamus. Hoc enim non est possidere sed possideri.

80.3.31 Si enim hoc debemus intueri qualiter eas faciamus ut non pociamur in id quod oportet, euertitur ordo et ille nos possident, et non nos illas.

80.3.32 Eripiamur igitur ab hac difficili seruitute et fiamus quandoque liberi. Quid decem milia nobisipsis et uaria excogitamus uincula?

80.3.33 Non sufficit tibi nature uinculum et uite necessitas et decem milium rerum tumultus? Sed et alia tibiipsi implicas rethia, et pedibus circumimmittis?

80.3.34 Et quando suscipies celum, et quando ad altitudinem illam stare poteris? Amabile enim amabile est hos abscidentem funes posse suscipere eam que sursum est ciuitatem.

80.3.35 Tante alie sunt prohibitiones quas ut uincamus, omnes tenuitati hereamus. Ita enim suscipiemus uitam eternam, gracia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria in secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY