80.3.5 Nunc autem neque pecunias contempnimus quod postea et inuiti sustinebimus. Non contempnimus pecunias que decem milibus nos circumimmiserunt malis, que hic manent, que non sunt nostre.
80.3.5 Sed nos neque pecunias contemnimus, quas uel inuiti paulopost relinquemus1470/1486/1530: relinquimus. Non contemnimus, inquam, pecunias, quae nos tot malis exponunt, quae non nostrae sunt, sed hic remanebunt.
80.3.5 Sed nos neque pecunias contemnimus, quas vel inuiti paulo post relinquemus. Non contemnimus, inquam, pecunias, quae nos tot malis exponunt: quae non nostrae sunt, sed hic remanebunt:
80.3.5 Nunc vero ne quidem pecunias contemnimus, quas demum vel inviti relinquemus. Non contemnimus pecunias, quae nos innumeris circumplicant malis, quae hic remanebunt, et nostrae non sunt.