Homilia LXXX (lxxix)
80.1.1 Haec locutus est Iesus, et subleuatis oculis in caelum dixit: Pater, uenit hora, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te.
80.1.2 Qui faciet et docebit, hic magnus uocabitur in regno caelorum, et meritoB: nemo sane. Verbis enim philosophari facile est, re autem id ostendere, generosi hominis est et magni.
80.1.3 Quare Christus de patientia uerba faciens, se proponit, unde exemplum accipiant.
80.1.4 Propterea post hanc admonitionem ad orationem conuertitur, erudiens nos ut in tentationibus, omnibus omissis ad deum confugiamus.
80.1.5 Cum enim dixisset in mundo tribulationem habituros, et eorum mouisset animos, eos rursusB: rursum per orationem erigit. Tanquam hominem adhuc discipuli Iesum intuebantur.
80.1.6 Ideo propter illos hoc facit, et quemadmodum in Lazari resurrectione, etiam causam affert inquiens: Propter populum qui circumstat dixi, ut credant quia tu me misisti.
80.1.7 Sane inquies, sed illud propter Iudaeos merito locutus est, propter discipulos autem qua nam gratia? Non absurda quidem.
80.1.8 Qui enim post tot et tanta dicebant: Nunc scimus quia scis omnia, maxime indigebant, ut confirmarentur.
80.1.9 Preterea neque euangelistaB: om. orasse dicit: Sed subleuatis oculis in caelum, et potius sermonem ad patrem esse ait.
80.1.10 Quod si alibi orationem appellat, et genuflexum dicit, tunc autem oculos in caelum extulisse, noli perturbari.
80.1.11 Propterea erudimur attentionem in orationibus adhibendam1470/1486: adhibendum, ut stantes suspiciamus, non oculis carnis tantum, sed mentis, et ut flectamus genua, conterentes corda nostra.
80.1.12 Venit enim Christus non modo ut se nobis ostenderet, sed ut uirtutem nos erudiret. MagistrumB: Magnum autem non uerbis tantum, sed re erudire oportet.
80.1.13 Audiamus quid dicit: Pater, uenit hora, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te. Iterum ostendit non inuitum ad mortem uenire.
80.1.14 Quomodo enim qui hoc fieri orabat, et non sui solius crucifixi, sed et patris gloriam appellabat?B: appellabat. Nam et ita euenit. Neque enim filius tantum, sed et pater clarificatus est.
80.1.15 Ante crucem ne Iudaei quidem ipsum norant. Israel, inquit, me non cognouit. Post passionem uniuersus orbis cucurrit.
80.1.16 Inde dicit gloriae modum, et quomodo ipsum clarificauerit1530: glorificauerit. Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei non pereat1470/1486/1530: om..
80.1.17
Semper enim beneficum esse deo gloria est.
1470/1486/1530: om.
Quid autem significat:
1470/1486/1530: om.
Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis?
1470/1486/1530: om.
80.1.18 Iam cum non in Iudaeos tantum praedicatio, sed in uniuersum orbem esset propaganda, infirmat superiorem de gentibus sententiam1470/1486: summam.
80.1.19 Cum enim dixisset: In uiam gentium ne1470/1486: non abieritis, esset autem dicturus: Ite et docete omnes gentes, ostendit hanc esse patris uoluntatem.
80.1.20 Hoc nanque multum Iudaeos perturbauit, atque etiam discipulos. Non enim postmodum facile tangere gentes patiebantur, quoad spiritus sancti doctrinam accoeperunt. Siquidem non parum scandali hinc Iudaeis prouenit.
80.1.21 Ergo post tantam spiritus apparitionem Hierosolymis Petrus uix crimen purgare potuit locutus sermonem, quem habuit apud Sidonem1470/1486/1530: Simonem.
80.1.22 Sed quid est: DedistiB: dedistis ei potestatem omnis carnis?1470: carnis. Quando hanc accoepit potestatem?1470/1486/1530: potestatem Interrogabo haereticos: Ante an post eorum formationem?
80.1.23 Ipse enim inquit postquam crucifixus est et resurrexit: Data est mihi omnis potestas. Ite et docete omnes creaturas.
80.1.24 Quid ergoF: ergo? non dixit potestatem operum suorum?1470/1486/1530: suorum. Sed fecit quidem eos habere, potestatem autem non habuit postquam fecit?
80.1.25 Atqui omnia ipsum fecisse apparet et superioribus temporibus, et alios quidem ut peccatores puniens.
80.1.26 Non abscondam, inquit, a seruo meo Abraam, quid debeo facere, alios ut bonos honorans. Inde tunc quidem habuit, nunc autem perdidit, et rursus accoepit?1470/1486/1530: accepit. et quis hoc daemon diceret?
80.1.27 Quod si eadem et tunc et in praesentia potestas (Inquit enim: Sicut pater suscitat mortuos et uiuificat.), quid hoc significat?
80.1.28 Missurus erat eosF: om. ad gentes. Ne ergo putarent rem nouam esse, cum dixisset: Non missus sum nisi ad oues, quae perierant domus Israel, ostendit hanc etiam esse patris uoluntatem.
80.1.29 Quod si hoc perquam humiliter loquitur, nihil mirum. Sic enim et illos tunc, et futuros aedificabat, et ut dixi et semper dico, excessus humilitatis sermonis1530: seruis multum persuasit ad auditorum imbecillitatem Christum locutum.
80.2.1 Sed quid significat: Omnis carnis? Non enim omnes crediderunt. Atqui omnes secundum partes1530: partem crediderunt.
80.2.2 Quod si non omnes, non magistro crimini ascribendum est, sed non accipientibus. Vt omne quod dedisti ei, det eis uitam aeternam.F: aeternam?
80.2.3 Si1486: Sic hoc in loco ad humani sermonis morem paulum descendit, non admireris. Facit enim et dictarum causarum gratia, et ut semper magnifice de se dicere caueat,
80.2.4 cum auditoribus non proficeret, non dum magnum aliquid de ipso opinantibus.
80.2.5 Ioannes tamen cum ex persona sua loquitur, non ita facit, sed altius erigitur, inquiens: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, et quod uita est1470/1486/1530: erat et lux, et quod in propria uenit,
80.2.6 non quod non haberet potestatem nisi accoepisset, sed quod aliis daret filios dei fieri, et similiter Paulus aequalem deo praedicat.
80.2.7 Ipse autem Iesus magis humano loquendi more loquitur: Vt omne quod dedisti ei, det eis uitam aeternam. Haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum deum uerum, et quem misisti Iesum Christum.
80.2.8 Solum uerum deum ad eorum qui dii non sunt differentiam inquit. Ad gentes nanque mittendi erant.
80.2.9 Quod si non tolerantF/1470/1486/1530: tolerarent, sed propter hoc tantum filium uerum deum esse negarent, ex hoc etiam deum tolerent. Inquit enim: Gloriam a solo deo non quaeritis. Quid igitur1470/1486/1530: ergo? non erit deus filius? Quid ni?
80.2.10 Si deus et solius patris dicentis, constat etiam et uerum esse, et eius qui solus deus uocatur. Quid cum dicit Paulus: An solus ego et Barnabas? An Barnaban tollit?
80.2.11 Minime. Solus enim ad aliorum ponitur differentiam. Quod si non uerus est deus, quomodo ueritas? Multum enim a uero ueritas differt.B: differt? Non uerum hominem quid esse dicemus?F: dicemus.
80.2.12 Nonne non hominem? Sic si uerus deus non est filius, quomodo erit deus? Quomodo nosB/F: uos deos facit et filios, nisi sit uerus?F: uerus.
80.2.13 Sed de his diligentius nobis1530: a nobis in aliis dictum est, quare alia prosequamur: Ego te clarificaui super terram.
80.2.14 Recte sane super terram. In caelo clarificatus erat, cum naturalem haberet gloriam, et ab angelis adoraretur.
80.2.15 Non ergo de gloria substantiae eius coniuncta dicit, quam et si a nemine laudetur, plenissimam habet, sed quae humano cultu exhibetur.
80.2.16 Igitur et illa particula: Clarifica me, hoc etiam modo intelligitur. Et utB: non cognoscas ita intelligendum, audi quae secuntur: Opus consumaui, quod dedisti mihi ut faciam.
80.2.17 Atqui a principio negocium habuit, uel potius non a principio. Quomodo ergo dicit: Consumaui?1530: Consummaui,
80.2.18 Vel quia futurum tanquam factum dicit, uel quod uerius est, quod omnia iam erant perfecta.
80.2.19 Cum enim radix bonorum absumpta esset, certe a principio fructus producendi erant, et cum posteris affutura esset, ipsum adesse et simul coniungere oportuit.
80.2.20 Ideo iterum humilius condescendit: Quod dedisti mihi. Nam si in audiendo et discendo perseueraremus1486/1530: perseueramus, longe haec gloria eius minora essent.
80.2.21 Quod enim ad hoc propria uoluntate uenit, multis modis perspicuum est, ut cum Paulus ait: Sic dilexit nos, ut traderet se ipsum pro nobis, et semetipsum exinaniuit formam serui accipiens.
80.2.22 Et iterum: Sicut dilexit me pater, sic ego dilexi uos. Et nunc: Clarifica me tu, pater, apud te ipsumF/1470/1486/1530: temetipsum claritate quam habui, priusquam mundus fieret apud te. Et ubi claritas illa?
80.2.23 Esto apud homines merito inglorius sis, ob carnis uestem assumptam, quomodo et apud deum clarificari quaeris? Quid ergo hic dicit?B: dicit:
80.2.24 de incarnatione sermo hic1470/1486/1530: hic sermo habetur. Cum non dum carnis natura clarificata esset, neque induisset incorruptionem, neque in regiam sedem ascendisset. Ideo non dixit: Super terram, sed: Apud te.
80.3.1 Hac nos claritate pro portione1470/1486/1530: proportione nostra donabimur, siB: sed uirtutem amplectemur. Ideo Paulus inquit: Si tamen compatimur, ut simul glorificemur.
80.3.2 Et profecto innumeris sunt lacrymis prosequendi, qui tanta proposita gloria, desidia, et somno sibi ipsis deficiunt,
80.3.3 et si geenna non esset, adhuc omnium essent miserrimi, quibus cum liceat una cum dei filio regnare et glorificari, tantis se ipsos bonis defraudant.
80.3.4 Nonne si laboribus confici, si innumeras mortes mori, si innumeras animas et totidem quotidie corpora traditum iri oporteret, nonne, inquam, omnia pro tanta gloria ponenda essent?B: essent.
80.3.5 Sed nos neque pecunias contemnimus, quas uel inuiti paulopost relinquemus1470/1486/1530: relinquimus. Non contemnimus, inquam, pecunias, quae nos tot malis exponunt, quae non nostrae sunt, sed hic remanebunt.
80.3.6 Ministramus enim quae nostra non sunt, et si a maioribus nostris relicta. Cum uero etiam geenna nos maneat1470/1486/1530: moneat, et uermis perpetuus, et ignis inextinguibilis, et stridor dentium, quomodo haec feremus, dilectissimi?
80.3.7 Quousque haec non considerabimus, sed in bella et contentiones et inania uerba omne tempus consumimus?B: consumimus. Terram nutrimus, corpus saginamus, animam uero contemnimus.
80.3.8 Rerum necessariarum nullam rationem, superfluarum et inanium plurimam habemus.
80.3.9 Magnifica struimusF: struimur sepulchra, splendidas1470: splendidos domos aedificamus, seruorum caterua constipamur, et uarios excogitamus dispensatores, agrorum, domus, pecuniarum, et principes principum constituimus,
80.3.10 animam omnino desertam relinquimus. Et quis horum modus? Nonne uentrem saturamus?1470/1486: saturamus. Nonne unum corpus induimus? Quae haec tanta rerum perturbatio?
80.3.11 Quid tandem unam quam accoepimus animam diuidimus, et in tot rerum curas distrahimus, molestam nobis seruitutem excogitantes?
80.3.12 Qui multis indiget, multorum seruus est, et si ea sibi1486: om. possidere uideatur. Nam et seruorum seruus est dominus1470/1486/1530: dominus est, et maius1470/1486/1530: magis quam illi seruitium subit.
80.3.13 Praeterea sine seruis in forum ire non audet, non in balneum, non rus. Seruis autem sine domino liber est aditus, quo placet.
80.3.14 Sed qui dominus uidetur, nisi serui adsint, exire domo non audet, et si exierit, ridiculus esse sibi1530: sibi esse uidetur.
80.3.15 Fortasse aliqui nos irrident, cum haec dicimus, qui propterea magis deplorandi sunt. Nam quod haec seruitus sit, libenter te interrogarem,
80.3.16 an uelles egere aliquo, qui ori tuo panem, uel poculum admoueret?F/1470/1486/1530: admoueret. Nonne hoc miserabilem duceres seruitutem?1470: ducens seruitutem
80.3.17 Quid ergo si indigeres, qui te semper deferent, nonne te miserum, nonne infelicem praedicares? Nonne et hoc simile est?B/1470/1486: est.
80.3.18 Nihil etenim refert an homines te an iumenta ferant. Quid, quaeso, nonne in hoc ab angelis differimus, quod non egent ut nos?
80.3.19 Igitur quanto paucioribus indigemus, tantomagis illis propinquamus1530: appropinquamus, quanto pluribus, tantomagis ad hanc caducam uitam deflectimus,
80.3.20 et ut hoc ita se habere intelligas, senes interroga, quam uitam laudent, cum his rebus stulte uincuntur, an cum uincunt.1530: uincunt?
80.3.21 Propterea illos in testimonium uocaui, quoniam1486: quomodo qui iuuentute inebriantur, maximam seruitutem non intelligunt.
80.3.22 Quid febribus laborantes,1470/1486: laborantes? nonne quanto plus sitiendo bibunt, plus bibere desiderant? Certe cum in bonam1470: bonum restituti ualitudinem illa siti liberati sunt, se ipsos beatos existimant.
80.3.23 Animaduerte in omnibus rebus miserum pluribus indigere, et qui longe a sapientia est, ei et seruitus et cupiditas intenditur1470: intendit. Quid ergo sponte nostra nobis miseriam augemus?
80.3.24 Dic, queso, si sine tecto et parietibus commode uiuere posses, et nihil te offenderet, nonne id eligeres? Quamobrem imbecillitatis nostrae1470/1486/1530: om. argumenta maiora facimus?
80.3.25 Nonne propterea Adam beatum dicimus, quoniam nulla re indigebat1470/1486/1530: indigeret, non domo, non uestibus?B: uestibus. Sane quidem. Verum nunc in necessitate constituimur. Sed cur augemus?
80.3.26 Nam si multi multa etiam de1470/1486/1530: de uite necessitate sibi defraudant, ut seruos, habitationes, pecunias1470/1486/1530: pecunias accumulent, quam nos excusationem habebimus, qui tantum necessitatem excedimus?B: excedimus.
80.3.27 Quanto plura amplecteris, tantomagis tuae derogas libertati.
80.3.28 Vera nanque libertas est, nulla re penitus1470/1486/1530: om. indigere. In secundo loco minimis, quam angeli maxime1470/1486/1530: om. habent.
80.3.29 Quod autem in mortali corpore hoc quispiam consequatur, consydera quam laudandus sit. Hoc et Paulus Corinthiis dicebat1470: dicebit: Ego autem uobis parco, et1470/1486/1530: et ideo ne tribulationem carnis habeant huiusmodi.
80.3.30 Ideo χρήματαB/1470/1486/1530: om. pecunias a1470/1486/1530: om. χρῆσθαι,B/1470/1486/1530: om. quod est uti graeci appellant,1470/1486/1530: om. ut iis in necessariis utamur, non ut seruemus et defodiamus1470/1486/1530: defodiamus condonatas habemus. Hoc enim non est possidere, sed possideri.
80.3.31 Quod si consideraremus, quomodo eas augereB: augeri; 1486: arguereB: augeri; 1486: arguere possimus, non utB: om. ad necessitatem uteremur, ordo peruerteretur et illae nos, non nos illas possideremus.
80.3.32 Liberemus nos igitur1470/1486/1530: igitur nos hac graui seruitute, et tandem in libertatem nos uendicemus. Quid tot et tam uaria nobis uincula excogitamus?
80.3.33 Non sufficit tibi naturae uinculum et uitae necessitas, et tot rerum turba,F: turba? sed et aliis te retibus intricas?B: intricas.
80.3.34 Et quando poteris de caelo cogitare, et eius altitudinem speculari? Satis erit, satis si his omnibus precisis uinculis supernam ciuitatem adire poterimus,
80.3.35 tot alia restant impedimenta, quae ut superemus, paupertatem amplectamur. Hoc enim pacto uitam aeternam consequemur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cui gloria in saecula1470/1486: cui gloria in secula, amen; 1530: cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen1470/1486: cui gloria in secula, amen; 1530: cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.