PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

80.3.26 Si enim multi et necessitatis multa abscidunt seruos, dico, et habitationes et pecunias, quam utique habebimus excusationem necessitatem excedentes?
CLOSE
Griffolini

80.3.26 Nam si multi: multa etiam de uite necessitate sibi defraudant: ut seruos: habitationes: pecunias accumulent. Quam nos excusationem habebimus: qui tantum necessitatem excedimus?
CLOSE
Griffolini-Montanus

80.3.26 Nam si multi multa etiam de vitae necessitate sibi defraudant, vt seruos, habitationes, pecunias: quam nos excusationem habebimus, qui tantum necessitatem excedimus?
CLOSE
Montfaucon

80.3.26 Nam si multi etiam de rebus necessariis multa sibi subtrahunt; servos nimirum, aedes, pecunias, quam nos excusationem habebimus, qui necessitatem excedimus?