Omelia LXXX (lxxix)
80.1.1 Haec locutus est Iesus, et subleuatis oculis in coelum, dixit: Pater venit hora, clarifica filium tuum, vt et filius tuus clarificet te.
80.1.2 Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum: et merito sane. Verbis enim philosophari facile est, re autem id ostendere, generosi hominis est et magni.
80.1.3 Quare Christus de patientia verba faciens, se proponit vnde exemplum accipiant.
80.1.4 Propterea post hanc admonitionem ad orationem conuertitur, erudiens eos, vt in tentationibus, omnibus omissis, ad deum confugiamus.
80.1.5 Cum enim dixisset, in mundo tribulationem habituros, et eorum mouisset animos, eos rursus per orationem erigit. Tanquam hominem enim adhuc discipuli Iesum intuebantur,
80.1.6 ideo propter illos hoc facit: et quemadmodum in Lazari resurrectione, etiam causam affert, inquiens: Propter populum qui circunstat dixi, vt credant, quia tu me misisti.
80.1.7 Sane inquies, sed illud propter Iudaeos merito locutus est, propter discipulos autem qua nam gratia? Non absurda quidem.
80.1.8 Qui enim post tot, et tanta dicebant, Nunc scimus, quia scis omnia: maxime indigebant vt confirmarentur.
80.1.9 Praeterea neque euangelista orasse dicit, sed subleuasse oculos in coelum, et potius sermonem ad patrem esse ait.
80.1.10 Quod si alibi orationem appellat, et genu flexum dicit, tunc autem oculos in coelum extulisse, noli perturbari:
80.1.11 per ista enim erudimur attentionem in orationibus adhibendam, vt stantes suspiciamus, non oculis carnis tantum, sed mentis, et vt flectamus genua, conterentes corda nostra.
80.1.12 Venit enim Christus, non modo vt se nobis ostenderet, sed vt virtutem nos erudiret. Magistrum autem non verbis tantum, sed re erudire oportet.
80.1.13 Audiamus quid dicit: Pater, venit hora, clarifica filium tuum, vt et filius clarificet te. Iterum ostendit non inuitum ad mortem venire.
80.1.14 Quo modo enim, qui hoc fieri orabat: et non sui solius crucifixi, sed et patris gloriam appellabat? nam et ita euenit, neque enim filius tantum, sed et pater clarificatus est.
80.1.15 Ante crucem enim ne Iudaei quidem ipsum norant. Israel, inquit, me non cognouit: post passionem vniuersus orbis cucurrit.
80.1.16 Inde dicit gloriae modum et quo modo ipsum glorificauerit, Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, vt omne quod dedisti ei, non pereat1603: perteat:
80.1.17 Benefacere enim semper deo gloriam adfert. Quid autem est, Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis?
80.1.18 Iam ostendit praedicationem non in Iudaeos tantum constringi, sed in vniuersum etiam orbem extendi: et gentibus viam praestruit.
80.1.19 Cum enim dixisset, In viam gentium ne abieritis: esset autem dicturus, Ite et docete omnes gentes: ostendit hanc etiam esse patris voluntatem.
80.1.20 Hoc nanque multum Iudaeos perturbauit, atque etiam discipulos. Non enim postmodum facile tangere gentes patiebantur, quoad spiritus sancti doctrinam acceperunt. Siquidem non parum scandali hinc Iudaeis prouenit.
80.1.21 Ergo post tantam spiritus apparitionem Hierosolymis Petrus vix crimen purgare potuit, locutus sermonem quem habuit apud Simonem.
80.1.22 Sed quid est, dedisti ei potestatem omnis carnis? Quando hanc accepit potestatem (interrogabo haereticos) ante, an post eorum formationem?
80.1.23 Ipse enim, inquit, postquam crucifixus est et resurrexit, Data est mihi omnis potestas, ite et docete omnes gentes.
80.1.24 Quid ergo: non habebat potestatem operum suorum, sed fecit quidem eos, potestatem autem non habuit, postquam fecit?
80.1.25 Atqui omnia ipsum fecisse apparet et superioribus temporibus: et alios quidem vt peccatores puniens,
80.1.26 Non1603: Num abscondam, inquit, a seruo meo Abraham quid sim facturus:1603: facturus? alios vt bonos honorans. Itane, tunc quidem habuit, nunc autem perdidit, et rursus accepit? Et quis hoc daemon diceret?
80.1.27 Quod si eadem et tunc, et in praesentia potestas, inquit enim: Sicut pater suscitat mortuos, et viuificat, sic et filius quos vult viuificat. Quid hoc significat?
80.1.28 missurus erat eos ad gentes: ne ergo putarent rem nouam esse, cum dixisset: Non missus sum, nisi ad oues quae perierunt domus Israel, ostendit hanc etiam esse patris voluntatem.
80.1.29 Quod si hoc perquam humiliter loquitur, nihil mirum. Sic enim et illos tunc, et futuros aedificabat: et vt dixi, et semper dico, excessus humilitatis seruis multum persuasit ad auditorum imbecillitatem Christum locutum.
80.2.1 Sed quid significat, omnis carnis? Non enim omnes crediderunt. Atqui omnes, quod ad ipsum attinet, crediderunt.
80.2.2 Quod si non attenderunt, non magistro crimini adscribendum est, sed non accipientibus. Vt omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam.
80.2.3 Si hoc in loco ad humani sermonis morem paulum descendit, non admireris: facit enim et dictarum causarum gratia, et vt semper magnifice de se dicere caueat,
80.2.4 cum auditoribus non proficeret, nondum magnum aliquid de ipso opinantibus.
80.2.5 Ioannes tamen cum ex persona sua loquitur, non ita facit, sed altius erigitur, inquiens: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et quod vita erat, et lux: et quod in propria venit:
80.2.6 non quod non haberet potestatem, nisi accepisset, sed quod aliis daret etiam filios dei fieri. Et similiter Paulus aequalem deo praedicat.
80.2.7 Ipse autem Iesus magis humano loquendi more loquitur. Vt omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, vt cognoscant te solum deum verum, et quem misisti Iesum Christum.
80.2.8 Solum verum deum, ad eorum qui dii non sunt differentiam inquit. Ad gentes nanque mittendi erant.
80.2.9 Quod si non tolerarent, sed propter hoc solum filium verum deum esse negarent, ex hoc etiam deum tollerent. Inquit enim, Gloriam quae est a solo deo non quaeritis. Quid ergo? non erit deus filius? Quid ni?
80.2.10 Si deus, et solius patris dicentis, constat etiam et verum esse, et eius qui solus deus vocatur. Quid cum dicit Paulus: An solus ego et Barnabas: An Barnabam tollit?
80.2.11 Minime. Solus enim ad aliorum ponitur differentiam. Quod si non verus est deus, quo modo veritas? Multum enim a vero veritas differt. Non verum hominem quid esse dicemus?
80.2.12 Nonne non hominem? Sic si verus deus non est filius, quo modo erit deus? Quo modo nos deos facit et filios, nisi sit verus?
80.2.13 Sed de his diligentius a nobis in aliis dictum est: quare alia prosequamur. Ego te clarificaui super terram.
80.2.14 Recte sane super terram, in coelo clarificatus erat, cum naturalem haberet gloriam, et ab angelis adoraretur.
80.2.15 Non ergo de gloria substantiae eius coniuncta dicit, quam etsi a nemine laudetur, plenissimam habet, sed quae humano cultu exhibetur.
80.2.16 Igitur et illa particular, Clarifica me: hoc etiam modo intelligitur. Et vt cognoscas ita intelligendum, audi quae sequuntur. Opus consummaui, quod dedisti mihi vt faciam.
80.2.17 Atqui res ipsa principium tantum habebat, vel potius, ne principium quidem, quo modo ergo dicit, Consummaui?
80.2.18 Vel quia futurum tanquam factum dicit, vel quod verius est, quod omnia iam erant perfecta:
80.2.19 cum radix bonorum plantata esset per quam omnino fructus producendi erant: et cum posteris affuturus esset, ipsosque adiuturus.
80.2.20 Ideo iterum humilius condescendit, Quod dedisti mihi. Nam si in audiendo et discendo perseueramus, longe haec gloria eius minora essent.
80.2.21 Quod enim ad hoc propria voluntate venit, multis modis perspicuum est: vt cum Paulus ait: Sic dilexit nos, vt traderet seipsum pro nobis: et, Semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens:
80.2.22 et iterum, Sicut dilexit me pater, sic ego dilexi vos: et nunc, Clarifica me tu pater apud temetipsum1603: teipsum, claritate quam habui, priusquam mundus fieret, apud te. Et vbi claritas illa?
80.2.23 Esto apud homines merito inglorius sis ob carnis vestem assumptam, quo modo et apud deum clarificari quaeris? Quid ergo hic dicit?
80.2.24 De incarnatione hic sermo habetur, cum nondum carnis natura clarificata esset, neque induisset incorruptionem, neque in regiam sedem ascendisset: ideo non dixit, super terram: sed, apud te.
80.3.1 Hac nos claritate proportione nostra donabimur, si virtutem amplectemur. Ideo Paulus inquit: Si tamen compatimur, vt simul glorificemur.
80.3.2 Et profecto innumeris sunt lachrymis prosequendi, qui tanta proposita gloria, desidia et somno sibiipsis deficiunt.
80.3.3 Et si gehenna non esset, adhuc omnium essent miserrimi, quibus cum liceat vna cum dei filio regnare, et glorificari, tantis seipsos bonis defraudant.
80.3.4 Nonne si laboribus confici, si innumeras mortes mori, si innumeras animas, et totidem quotidie corpora traditum iri oporteret: nonne, inquam, omnia pro tanta gloria subeunda essent?
80.3.5 Sed nos neque pecunias contemnimus, quas vel inuiti paulo post relinquemus. Non contemnimus, inquam, pecunias, quae nos tot malis exponunt: quae non nostrae sunt, sed hic remanebunt:
80.3.6 ministramus enim quae nostra non sunt, etsi a maioribus nostris relicta. Cum vero etiam gehenna nos maneat, et vermis perpetuus, et ignis inextinguibilis, et stridor dentium: quo modo haec feremus, dilectissimi?
80.3.7 Quousque haec non1603: om. considerabimus, sed in bella, et contentiones, et inania verba omne tempus consumimus? Terram nutrimus, corpus saginamus, animam vero contemnimus.
80.3.8 Rerum necessariarum nullam rationem, superfluarum et inanium plurimam habemus.
80.3.9 Magnifica struimus sepulchra, splendidas domos aedificamus, seruorum caterua constipamur, et varios excogitamus dispensatores agrorum, domus, pecuniarum, et principes principum constituimus,
80.3.10 animam omnino desertam relinquimus. Et quis horum modus? Nonne vnum ventrem saturamus? nonne vnum corpus induimus? Quae haec tanta rerum perturbatio?
80.3.11 Quid tandem vnam quam accepimus animam diuidimus, et in tot rerum curas distrahimus, molestam nobis seruitutem excogitantes?
80.3.12 Qui multis indiget, multorum seruus est, etsi ea possidere videatur.1603: videatur? Nam et seruorum seruus dominus est, et magis quam illi seruitium subit.
80.3.13 Praeterea sine seruis in forum ire non audet, non in balneum, non rus. Seruis autem sine domino liber est aditus quo placet.
80.3.14 Sed qui dominus videtur, nisi serui adsint, exire domo non audet: et si exierit, ridiculus sibi esse videtur.
80.3.15 Fortasse aliqui nos irridenta, cum haec dicimus, qui propterea magis deplorandi sunt. Nam quod haec seruitus sit, libenter te interrogarem,
80.3.16 an velles egere aliquo, qui ori tuo panem, vel poculum admoueret: nonne hoc miserabilem duceres seruitutem?
80.3.17 Quid ergo si indigeres, qui te semper deferrent, nonne te miserum, nonne infoelicem praedicares? Nonne et hoc simile est?
80.3.18 Nihil etenim refert, an homines te, an iumenta ferant. Quid quaeso, nonne in hoc angeli a nobis differunt, quod non egent vt nos?
80.3.19 Igitur quanto paucioribus indigemus, tanto magis illis appropinquamus: quanto pluribus, tanto magis ad hanc caducam vitam deflectimus.
80.3.20 Et vt hoc ita habere se intelligas, senes interroga, quam vitam laudent, cum his rebus stulte vincebantur, an cum nunc vincunt?
80.3.21 Propterea illos in testimonium vocaui, quoniam qui iuuentute inebriantur, maximam seruitutem non intelligunt.
80.3.22 Quid, febribus laborantes, vtrum cum quanto plus sitiendo bibunt, plus bibere desiderant? an cum in bonam restituti valetudinem illa siti liberati sunt, seipsos beatos existimant?
80.3.23 Animaduerte in omnibus rebus miserum esse, pluribus indigere, et qui longe a sapientia est, ei et seruitus et cupiditas intenditur. Quid ergo sponte nostra nobis miseriam augemus?
80.3.24 dic quaeso, si sine tecto, et parietibus commode viuere posses, et nihil te offenderet, nonne id eligeres? Quamobrem imbecillitatis argumenta maiora facimus?
80.3.25 Nonne propterea Adam beatum dicimus, quoniam nulla re indigeret, non domo, non vestibus:1603: vestibus? Sane quidem. Verum nunc in necessitate constituimur: sed cur augemus?
80.3.26 Nam si multi multa etiam de vitae necessitate sibi defraudant, vt seruos, habitationes, pecunias: quam nos excusationem habebimus, qui tantum necessitatem excedimus?
80.3.27 Quanto plura amplecteris, tanto magis tuae derogas libertati.
80.3.28 Vera nanque libertas est, nulla re indigere, in secundo loco, minimis, quam angeli habent.
80.3.29 Quod autem in mortali corpore hoc quispiam consequatur, considera quam laudandus sit. Hoc et Paulus Corinthiis dicebat: Ego autem vobis parco. Et, ne tribulationem carnis habeant huiusmodi,
80.3.30 Ideo χρήματα id est pecuniae dicuntur, vt iis in necessariis vtamur, non vt seruemus eas et defodiamus. Hoc enim non est possidere, sed possideri.
80.3.31 Quod si consideraremus quo modo eas augere possimus, non vt ad necessitatem vteremur, ordo peruerteretur, et illae nos, non nos illas possideremus.
80.3.32 Liberemus igitur nos hac graui seruitute, et tandem in libertatem nos vendicemus. Quid tot, et tam varia nobis vincula excogitamus?
80.3.33 Non sufficit tibi naturae vinculum, et vitae necessitas, et tot rerum turba, sed et aliis te retibus intricas?
80.3.34 Et quando poteris de coelo cogitare, et eius altitudinem speculari? Satis erit, satis si his omnibus praecisis vinculis supernam ciuitatem adire poterimus,
80.3.35 tot alia restant impedimenta, quae vt superemus, paupertatem amplectamur. Hoc enim pacto vitam aeternam consequemur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria, simul et spiritu sancto, in secula seculorum, Amen.