80.3.6 Eas enim que non sunt nostre habentes dispensamus, etsi paternas habeamus. Cum autem et gehenna assit et uermis immortalis, et inextinguibilis ignis, et frendor dentium, qualiter feremus hec? dic michi.
80.3.6 Ministramus enim quae nostra non sunt, et si a maioribus nostris relicta. Cum uero etiam geenna nos maneat1470/1486/1530: moneat, et uermis perpetuus, et ignis inextinguibilis, et stridor dentium, quomodo haec feremus, dilectissimi?
80.3.6 ministramus enim quae nostra non sunt, etsi a maioribus nostris relicta. Cum vero etiam gehenna nos maneat, et vermis perpetuus, et ignis inextinguibilis, et stridor dentium: quo modo haec feremus, dilectissimi?
80.3.6 Illa enim administramus, quae nostra non sunt, licet paterna. Cum autem aderit gehenna, vermis ille non moriens, ignis inexstinguibilis, stridorque dentium, quomodo illa feremus?