Commentarius

[Homilia LXXX]

80.1.1 Haec loquutus est Jesus, et sublevatis oculis in caelum, dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut et Filius tuus clarificet te.

80.1.2 Qui fecerit et docuerit, inquit, hic magnus vocabitur in regno caelorum, et merito sane. Verbis enim philosophari facile est; opera autem exhibere, fortis et magni animi.

80.1.3 Quare Christus de patientia verba faciens, seipsum in medio proponit, jubens inde exempla sumere.

80.1.4 Ideo post hanc admonitionem in preces convertitur, docetque nos, in tentationibus omnia relinquenda et ad Deum confugiendum esse.

80.1.5 Postquam enim dixit, In mundo tribulationem habebitis, illorumque animos concitavit, per orationem rursum erigit. Illum enim adhuc pro homine habebant.

80.1.6 Et propter illos hoc agit ut in Lazaro, causamque aperit, Propter turbam circumstantem dixi, ut credant quia tu me misisti.

80.1.7 Etiam, inquies, sed coram Judaeis haec jure sic disposita sunt; coram discipulis autem quare? Etiam jure coram discipulis.

80.1.8 Qui enim post tot tantaque dicebant, Nunc scimus quia scis omnia, plusquam omnes indigebant confirmatione.

80.1.9 Alioquin vero id Evangelista non orationem vocat: sed quid ait,1862: ait? Sublevatis oculis in caelum, et magis illud colloquium cum Patre fuisse insinuat.

80.1.10 Quod si alibi orationem vocet, et illum exhibeat1862: exhibeat nunc genua flectentem; tunc1862: nunc vero oculos ad caelum levantem, ne turberis.

80.1.11 His enim instituimur quantum sit in oratione perseverandum; ut stantes suspiciamus, non carnis tantum, sed etiam mentis oculis; et ut flectamus genua, corda nostra conterentes.

80.1.12 Venit enim Christus non modo ut sese exhiberet; sed etiam ut virtutem nos doceret ineffabilem. Magister autem non verbis tantum, sed re etiam erudiat oportet.

80.1.13 Audiamus ergo quid hic dicat: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut et Filius tuus clarificet te. Iterum ostendit nobis se non invitum ad crucem venire.

80.1.14 Quomodo invitus veniret, qui hoc et fieri rogat, et rem appellat gloriam, non crucifixi modo, sed etiam Patris? Nam ita factum est: non enim Filius tantum, sed etiam Pater clarificatus est.

80.1.15 Ante crucem enim nec Judaei ipsum noverant. Israel, inquit, me non cognovit. Post crucem autem universus orbis accurrit.

80.1.16 Deinde modum etiam gloriae addit, et quo pacto ipsum glorificabit. Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis; ut omne quod dedisti ei non pereat.

80.1.17 Semper enim benefacere, id gloria Dei est. Quid sibi vult illud, Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis?

80.1.18 Interim ostendit praedicationem non ad Judaeos tantum circumscriptam, sed orbem totum pervasuram esse, et Gentium vocationis primordia statuit.

80.1.19 Quia enim dixerat, In viam Gentium ne abieritis; dicturusque postea erat, Euntes docete omnes gentes, ostendit Patrem etiam id velle.

80.1.20 Nam id Judaeos admodum offendebat, etiamque discipulos. Neque enim postea aequo animo ferebant quod Gentes adjungerentur, donec Spiritus doctrinam acceperunt; illud quippe Judaeis non parum displicebat.

80.1.21 Post tantam igitur advenientis Spiritus celebritatem, Jerosolymam veniens Petrus, vix potuit criminationem effugere, cum de sindone loqueretur.

80.1.22 Quid vero significat illud, Dedisti ei potestatem omnis carnis? Interrogabo hereticos; Quandonam potestatem illam accepit? ante vel postquam illos efformasset.

80.1.23 Ipse namque ait postquam crucifixus est et resurrexit, Data est mihi omnis potestas. Euntes docete omnes gentes.

80.1.24 Quid ergo? non habebat potestatem operum suorum; sed fecit quidem eos, potestatem vero in eos non habuit postquam fecit?

80.1.25 Atqui omnia facere exhibetur etiam priscis temporibus, et illos quidem ut peccatores punit, alios vero qui convertuntur, emendat.

80.1.26 Non abscondam, inquit, a puero meo Abraham, quod facturus sum. Alios vero qui recte faciunt, honorat. Itane tunc quidem habebat, nunc perdidit, et rursum recepit? Ecquis daemon haec loquutus est?

80.1.27 Quod si eadem et tunc et in praesenti ipsi potestas inerat; ait enim, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat; quid significat dictum illud?

80.1.28 Missurus illos erat ad gentes; ne itaque putarent quid innovari, quod dixisset, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel, ostendit hanc esse quoque Patris voluntatem.

80.1.29 Quod si illud perquam humiliter loquatur, nihil mirum: sic enim illos tunc instituebat, necnon eos qui post futuri erant. Atque, ut dixi, ex tanta verborum humilitate, suadebat se auditorum imbecillitati sermonem attemperare.

80.2.1 Quid vero sibi vult illud, Omnis carnis? Neque enim omnes crediderunt. Verum quod ad ipsum attinet, omnes.

80.2.2 Quod si non dictis attendebant, non erat haec culpa doctoris, sed non accipientium. Ut omne quod didisti ei, det eis vitam aeternam.

80.2.3 Quod si hic etiam humanius loquitur, ne mireris: jam memoratis enim de causis id agit, atque cavens semper ne magnifice ex se loquatur:

80.2.4 illud enim auditores offendisset, qui nihildum magnum de ipso opinabantur.

80.2.5 Joannes tamen cum ex se loquitur, non ita facit, sed sublimiore utitur sermone hujusmodi: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihilvita eratlux eratin propria venit; et, vita erat; et, lux erat; et, in propria venit.

80.2.6 Non quod non haberet potestatem nisi accepisset, sed quod aliis quoque daret potestatem filios Dei fieri. Paulus similiter ipsum aequalem Deo dicit.

80.2.7 Ipse vero humaniore modo petit sic: Ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.

80.2.8 Solum verum Deum, ad differentiam eorum qui dii non sunt sic loquitur. Ad gentes namque mittendi Apostoli erant.

80.2.9 Quod si id non admittant, sed propter hoc solum negent esse vere Dei Filium; sic progressi Deum esse negant. Nam ait: Gloriam quae a solo Deo est non quaeritis. Quid ergo? Non erit Deus Filius?

80.2.10 Si vero Deus Filius, et solius Patris, palam est et verum esse, et ejus qui solus verus dicitur Filium. Quid ergo cum dicit Paulus, An solus ego et1862: et ego Barnabas? An Barnabam tollit?

80.2.11 Minime: illud enim, solus, ad aliorum differentiam ponitur. Quod si Filius non verus sit Deus, quomodo veritas est? non multum enim differt a vero veritas. Eum qui verus homo non sit, quid esse dicemus, quaeso?

80.2.12 Annon hominem esse negabimus? Sic si Filius non est verus Deus, quomodo Deus est? Quomodo nos deos facit et filios, cum verus non sit?

80.2.13 Sed de his accuratius alibi loquuti sumus: quare caetera persequamur. Ego te clarificavi super terram.

80.2.14 Recte dixit, super terram; nam in caelo glorificatus erat, cum naturalem haberet gloriam, et ab Angelis adoraretur.

80.2.15 Non ergo de gloria substantiae ejus propria dicit. Illam enim gloriam, quamvis nemo ipsum glorificet, semper plenam habet; sed hanc quae humano cultu exhibetur.

80.2.16 Itaque illud, clarifica me, sic intelligendum. Ut autem discas illum de hujusmodi gloria loqui, audi sequentia: Opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam.

80.2.17 Atqui res adhuc in principio erat; imo ne in principio quidem. Quomodo ergo dicit, Consummavi?

80.2.18 Vel se quod in se erat totum effecisse; vel quod futurum est ut factum dicit; vel potius dicatur, totum jam factum fuisse,

80.2.19 quia jam radix bonorum posita erat, ex qua necessario producendi fructus erant, seque iis qui post futuri erant adfuturum esse, cum ipsis conjungendum.

80.2.20 Ideo rursum humili modo dicit, Quod dedisti mihi. Nam si audiendo et discendo perseveravit, haec gloria ejus longe minora essent.

80.2.21 Quod enim ad hoc ex propria voluntate venerit ex multis perspicuum est, ut cum dicit Paulus: Sic dilexit nos, ut traderet seipsum pro nobis; et, Semetipsum exinanivit formam servi accipiens;

80.2.22 et iterum, Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Clarifica me tu, Pater, apud teipsum claritate quam habui, priusquam mundus fieret apud te. Et ubi claritas illa?

80.2.23 Esto apud homines inglorius fuerit, ob carnem qua induebatur; sed cur apud Deum glorificari quaerit? Quid ergo hic dicit?

80.2.24 De incarnatione hic sermo est, quod carnis natura nondum glorificata esset, nec incorruptionem consequuta, neque esset solii regii particeps. Ideo non dixit, super terram; sed, apud te.

80.3.1 Hac nos quoque fruemur gloria secundum mensuram nostram, si vigilemus. Ideo Paulus ait, Si tamen compatimur, ut et conglorificemur.

80.3.2 Innumeris ergo lacrymis digni sunt ii, qui tanta sibi proposita gloria, ob desidiam et somnolentiam sibi ipsis insidiantur,

80.3.3 atque etiamsi gehenna non esset, omnium tamen essent miserrimi, qui cum possent cum Filio Dei regnare et gloria frui, ipsi tantis se bonis defraudant.

80.3.4 Nam si concidi oporteret, si mille subire mortes, si mille animas et totidem corpora quotidie tradere: nonne haec omnia pro tanta gloria pati deberemus?

80.3.5 Nunc vero ne quidem pecunias contemnimus, quas demum vel inviti relinquemus. Non contemnimus pecunias, quae nos innumeris circumplicant malis, quae hic remanebunt, et nostrae non sunt.

80.3.6 Illa enim administramus, quae nostra non sunt, licet paterna. Cum autem aderit gehenna, vermis ille non moriens, ignis inexstinguibilis, stridorque dentium, quomodo illa feremus?

80.3.7 Usquequo non videbimus?1862: videbimus, sed in quotidianas rixas et bella et inania verba omnia consumimus; terram alimus, corpus impinguamus, animam negligimus,

80.3.8 necessaria nihil curamus, de superfluis et inutilibus soliciti sumus.1862: sumus?

80.3.9 Magnifica construimus sepulcra, splendidas emimus aedes, servorum greges varios nobiscum trahimus, dispensatores varios excogitamus, agrorum, aedium, pecuniarum principes statuimus, imo principum principes.

80.3.10 Desertae vero animae nulla nobis cura est. Ecquis horum finis erit? Nonne unum implemus ventrem? Nonne uno corpore circumdamur? Quis tantus rerum tumultus?

80.3.11 Cur eam quam sortiti sumus animam dividimus, discerpimusque in talia ministeria, duram nobis excogitantes servitutem?

80.3.12 Nam qui multis eget, multorum est servus, licet illis imperare videatur. Etenim famulorum servus est herus, et servitutis aliud gravius genus inducit.

80.3.13 Et alio modo servus est, cum non audeat sine servis vel in forum vel ad balneum ire1862: ad balneum, vel in agrum ire: illi vero saepe sine hero circumquaque incedunt.

80.3.14 Sed qui videtur esse dominus, nisi adsint servi, non audet exire domo; sed si extra domum vel compareat, se putat esse ridiculum.

80.3.15 Quidam forte nos irrident haec dicentes; sed ideo multis illi lacrymis sunt digni. Quod enim haec servitus sit, ut ostendam, libenter interrogaverim.

80.3.16 An velles egere aliquo, qui ori tuo cibum vel poculum admoveret? Annon lacrymis dignum putares tale ministerium?

80.3.17 Quid si semper gestantibus egeres, ut incederes, nonne te ideo omnium miserrimum putares? Sic nunc te affectum esse oporteret.

80.3.18 Nihil enim refert an homines, an jumenta gestent. Annon, quaeso, hinc Angeli a nobis differunt, quod non tot egeant rebus, quot nos egemus?

80.3.19 Itaque quanto paucioribus indigemus, tanto propinquiores illis sumus: quanto pluribus, tanto magis ad hanc caducam vitam deflectimus.

80.3.20 Atque ut rem ita esse discas, senes interroga, quam vitam beatam existiment, an illam quando his rebus stulte vincebantur, an hanc quando illis sunt superiores?

80.3.21 ideo enim illos advocavimus, quia illi qui in juventute ebriosi sunt, servitutis pondus non sentiunt.

80.3.22 Quid febricitantes? an cum sitientes multum bibunt, et multis egent; an cum in valetudinem restituti, sitim deponunt, se beatos existimant?

80.3.23 Viden’ ubique miserum esse multis egere, et procul a philosophia esse miseram servitutem, et vim cupiditatis? Cur ergo sponte nobis miseriam augemus?

80.3.24 Dic, quaeso, si sine tecto et parietibus commode degere posses, annon id potius eligeres? Cur ergo infirmitatis symbola auges?

80.3.25 Annon ideo Adamum beatum praedicamus, quia nullo egebat, non aedibus, non vestibus? Sane quidem, inquies; sed nunc in necessitate constituimur. Cur ergo necessitatem augemus?

80.3.26 Nam si multi etiam de rebus necessariis multa sibi subtrahunt; servos nimirum, aedes, pecunias, quam nos excusationem habebimus, qui necessitatem excedimus?

80.3.27 Quanto pluribus stiparis, tanto magis servituti addictus es. Quanto enim pluribus egebis, tanto magis libertatem minuisti.

80.3.28 Vera quippe libertas est nullo egere, quae post illam sequitur, est paucis egere, quam libertatem habent et Angeli et illorum imitatores.

80.3.29 In mortali autem corpore id exercere, cogita quantum laudi sit. Hoc Paulus Corinthiis scripsit: Ego autem vobis parco, et, ne tribulationem carnis habeant hujusmodi.

80.3.30 Ideo opes dicuntur, ut illarum ope ad necessaria utamur, non ut custodiamus defodiamusque: hoc enim non est possidere, sed possideri.

80.3.31 Si enim considerare voluerimus, quomodo illas accumulemus, non ut iis ad necessaria utamur; certe inversus ordo est, et illae nos possident, non nos illas.

80.3.32 Ab hac ergo gravi servitute liberemur, et aliquando liberi evadamus. Quid innumera et diversa nobis vincula excogitamus?

80.3.33 Non sufficit tibi naturae vinculum, et vitae necessitas innumerarumque rerum turba; sed alia tibi ipsi nectis retia, et iis pedes constringis?

80.3.34 Et quando caelum apprehendes, et in tanta sublimitate stare poteris? Optandum certe, optandum utique esset, his succisis funibus, supernam adire posse civitatem.

80.3.35 Tot alia restant impedimenta; quae omnia ut superemus, paupertatem amplectamur: sic enim aeternam consequemur vitam, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY