PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

80.3.25 Non propter hoc Adam beatificamus quoniam nullo indigebat, non domibus, non indumentis? Vtique ait, sed nunc in necessitate constituti sumus. Quid igitur necessitatem augemus?
CLOSE
Griffolini

80.3.25 Nonne propterea Adam beatum dicimus, quoniam nulla re indigebat1470/1486/1530: indigeret, non domo, non uestibus?B: uestibus. Sane quidem. Verum nunc in necessitate constituimur. Sed cur augemus?
CLOSE
Griffolini-Montanus

80.3.25 Nonne propterea Adam beatum dicimus, quoniam nulla re indigeret, non domo, non vestibus:1603: vestibus? Sane quidem. Verum nunc in necessitate constituimur: sed cur augemus?
CLOSE
Montfaucon

80.3.25 Annon ideo Adamum beatum praedicamus, quia nullo egebat, non aedibus, non vestibus? Sane quidem, inquies; sed nunc in necessitate constituimur. Cur ergo necessitatem augemus?