81.1.19 Vides quoniam propter nichil aliud oratio fit, sed ut discant amorem quem habet ad eos. Qui enim non solum que a seipso sunt tribuit, sed et alium in hoc rogat ampliorem ostendit amorem.
81.1.19 Ecce quod nulla alia causa habet orationem, nisi ut intelligant, quam in ipsos habeat caritatem. Qui enim non sua tantum prebet, sed et alium ad id hortatur et rogat, multam prae se fert dilectionem.
81.1.19 Ecce quod nulla alia causa habet orationem, nisi vt intelligant, quam in ipsos habeat charitatem. Qui enim non sua tantum praebet, sed et alium ad id hortatur, et rogat, multam prae se fert dilectionem.
81.1.19 Viden’ non alia de causa emitti preces, quam ut discant suum erga ipsos amorem? Qui enim non modo id quod in se est praebet, sed ad idipsum alium advocat, is sane majorem ostendit amorem.