Commentarius

[Homilia LXXXI]

81.1.1 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt.

81.1.2 Magni consilii Angelus dicitur Filius Dei, et aliorum quae docuit gratia, et praecipue quia Patrem hominibus annunciavit: quod et nunc dicit, Manifestavi nomen tuum hominibus.

81.1.3 Nam cum dixisset se perfecisse opus illius, narrat deinde quid illud opus sit. Atqui manifestum erat nomen. Nam Isaias ait, Jurastis Deum verum.

81.1.4 Verum, ut saepe dixi et nunc dicam, manifestum fuit, sed Judaeis; neque illis omnibus. Nunc autem de Gentilibus loquitur. Neque hoc tantum significat, sed quod Patrem illum esse nossent.

81.1.5 Non idem vero est scire ipsum esse Creatorem, et, Filium habere. Manifestavit autem nomen ejus et verbis, et rebus.

81.1.6 Quos didisti mihi de mundo. Quemadmodum supra dixit, Nemo venit ad me, nisi ei datum fuerit; et, nisi traxerit eum Pater meus; sic et hoc loco, quos dedisti mihi. Atqui se viam esse dixit.

81.1.7 Unde palam est eum duo his significare, quod nempe non sit Patri contrarius, et quod voluntas ejus sit ut Filio credant. Tui erant, et mihi eos dedisti.

81.1.8 Hic vult docere se multum a Patre amari. Quod enim illos accipere non opus habuerit, hinc liquidum est: ipse fecit illos, et illis perpetuo providet.

81.1.9 Quomodo accepit illos? Sed, ut dixi, concordiam cum Patre significat. Quod si quis velit humano more illud explorare, ut dictum est, non ultra Patris erunt.

81.1.10 Nam si cum Pater illos habuit, Filius non habuit, palam est eum, cum Filio dedit illos, dominium deposuisse: hincque absurdius quidpiam sequitur;

81.1.11 nam cum apud Patrem erant, imperfecti fuisse deprehendentur; et cum ad Filium venerunt, tunc perfecti evaserint. Sed haec vel dictu ridicula sunt.

81.1.12 Quid ergo his significat? Quod ipsi visum fuerit ut Filio crederent. Et sermonem tuum servaverunt. Et nunc cognoverunt, quia omnia quae dedisti mihi, abs te erant.

81.1.13 Quomodo sermonem1862: sermonem tuum servaverunt? Cum mihi crediderunt, non Judaeis. Nam qui credit ei, inquit, obsignavit quia Deus verax est.

81.1.14 Quidam enim sic dicunt, nunc cognovi omnia quaecumque dedisti mihi, abs te esse. At illud praeter rationem dicitur.

81.1.15 Quomodo enim ignoraturus erat Filius ea quae Patris erant? sed haec de discipulis dicta sunt. Ex quo enim ea dixi, inquit, omnia quae didisti mihi abs te esse didicerunt.

81.1.16 Nihil alienum, nihil proprium mihi a te est. Quod enim proprium est, multa quasi aliena indicat. Cognoverunt ergo omnia quae docuerim, tuam esse doctrinam et disciplinam.

81.1.17 Et undenam hoc didicerunt? A verbis meis: sic enim docebam; neque hoc tantum, sed quod a te exierim: hoc enim per totum curavit Evangelium.

81.1.18 Ego pro eis rogo. Quid dicis? Ut ignorantem Patrem doces? Ut nescium hominem alloqueris? Quid ergo sibi vult haec divisio?

81.1.19 Viden’ non alia de causa emitti preces, quam ut discant suum erga ipsos amorem? Qui enim non modo id quod in se est praebet, sed ad idipsum alium advocat, is sane majorem ostendit amorem.

81.1.20 Quid ergo significat illud, pro eis rogo? Non pro toto mundosed pro iis quos dedisti mihidedisti, inquit, sed pro iis quos dedisti mihi. Illud dedisti persaepe ponit, ut idipsum Patri visum esse intelligant.

81.1.21 Deinde quia saepe dixerat, Tui sunt, et tu mihi illos dedisti, ut pravam suspicionem tollat, ne quis putaret imperium suum esse recens, et se nunc illos accepisse; quid ait?

81.1.22 Omnia mea, tua sunt, et tua, mea sunt, et clarificatus sum in eis. Viden’ aequalitatem?

81.1.23 Ne enim audiens, dedisti mihi, putares eos alienari a Patris potestate, aut antea a potestate Filii, haec ambo sustulit per ea quae dixit, ac si ita loqueretur.

81.1.24 Ne dum audis, mihi eos dedisti, putes illos esse a Patre alienos: nam quae mea sunt, illius sunt; nec audiendo, tui erant, existimes a me fuisse alienos: nam quae illius sunt, mea sunt.

81.1.25 Itaque illud, dedisti, accommodate solum dictum est. Nam quae Pater habet, Filii sunt; et quae Filius habet, Patris.

81.1.26 Illud autem non de Filio secundum hominem dici potest; sed quatenus major est. Nam quod minoris est, majoris etiam esse nemini non notum est; contrarium vero, minime.

81.1.27 Hic autem conversio est, quae conversio aequalitatem indicat. Hoc alibi quoque declarabat, Omnia quae Patris sunt, mea sunt, de cognitione loquens.

81.1.28 Illud porro, dedisti mihi, et similia, declarant ipsum non ut alienum illos abripuisse, sed proprios accepisse.

81.1.29 Deinde causam et demonstrationem affert, dicens, Et clarificatus sum in eis; id est, vel potestatem in eos habeo, vel glorificabunt me cum et tibi credent et mihi, similiterque glorificabunt.

81.1.30 Quod si non similiter glorificatus est in eis, non jam sua sunt quae illius sunt. Nemo enim glorificatur in quibus potestatem non habet.

81.2.1 Quomodo autem similiter glorificatus est? Omnes pro eo, ut pro Patre moriuntur, et perinde atque Patrem illum praedicant: et ut omnia in ejus nomine fieri dicunt, sic et in nomine Filii.

81.2.2 Et jam non sum in mundo: et hi in mundo sunt; hoc est, quamvis in carne non videar, per hos glorificor.

81.2.3 Cur frequenter dicit, in mundo non sum; et, relinquo illos, eos tibi commendo; et cum essem in mundo, ego servavi eos? nam si quis illa simpliciter accipiat, multa sequentur absurda?

81.2.4 Qua enim ratione ipse in mundo non sit, et cum hinc migrat, alteri ipsos commendet? Haec enim verba sunt hominis simplicis, qui perpetuo ab illis separaretur.

81.2.5 Viden’ eum plurima humano more loqui, ac secundum illorum captum, qui putabant se ex illius praesentia magis in tuto esse?

81.2.6 Quapropter ait, Quando eram cum eis, servabam illos. Atqui dicit, Venio ad vos; et, vobiscum sum usque ad consummationem.

81.2.7 Quomodo ergo tamquam ab illis separandus haec loquitur? Ut dixi, secundum illorum opinionem, ut paulum respirarent audientes illum ita loquentem, et illos Patri commendantem.

81.2.8 Quia enim multis ab eo auditis consolatoriis verbis, non obtemperabant, demum Patrem alloquitur, suam erga illos dilectionem exhibens; ac si diceret, Quia me ad te evocas, illos in tuto constitue.

81.2.9 Ego enim ad te venio. Quid dicis? Nonne tu potes illos servare? Etiam possum. Cur ergo haec dicis? Ut habeant gaudium meum plenum; id est, ut ne perturbentur, imperfectiores cum sint.

81.2.10 His verbis ostendit se ad illorum quietem et gaudium haec omnia sic loquutum esse: nam aliter contrarius esse sermo videtur. Nunc autem non sum in mundo, et hi in mundo sunt.

81.2.11 Ita enim opinabantur illi; interim vero illorum infirmitati se attemperat. Si enim dixisset, Ego servo illos, non credidissent: quapropter ait: Pater sancte, serva illos in nomine tuo; hoc est, per auxilium tuum.

81.2.12 Cum essem in mundo, ego servabam illos in nomine tuo. Rursus ut homo et ut propheta loquitur. Nusquam enim apparet in nomine Dei quid fecisse.

81.2.13 Quos dedisti mihi custodivi, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. Et alibi ait: Omne quod dedisti mihi, non perdam ex eo.

81.2.14 Atqui non ille tantum periit; sed et alii multi postea: quomodo ergo ait, non perdam? Quantum in me erit non perdam; quod et alibi clarius dicebat: Non ejiciam eum foras.

81.2.15 Non mei causa, non me impellente vel relinquente. Quod si sponte resiliant, non ex necessitate traham.

81.2.16 Nunc autem ad te venio. Viden’ humaniore modo concinnatam orationem? Itaque si quis velit ex his Filium minuere, minuet Patrem.

81.2.17 Animadverte enim a principio; aliud quasi docens et explicans dicit, aliud ut praecipiens: modo docet, ut cum dicit, non pro mundo rogo;

81.2.18 modo praecipit: Ego custodivi eos usque modo, et nemo periit, et tu serva eos; et rursus, Tui erant, et mihi illos dedisti; et, Cum essem in mundo, servabam illos.

81.2.19 Sed haec omnia solvuntur dicendo ipsum eorum imbecillitati se attemperantem haec dixisse. Cum ait autem, Nemo ex illis periit, nisi filius perditionis, addidit, ut Scriptura impleretur.

81.2.20 Quam dicit Scripturam? Eam quae de se multa praedixerat. Neque tamen ideo periit ut Scriptura impleretur.

81.2.21 Hac de re multa supra disseruimus, quia hic proprius est Scripturae modus, quae dicta ponere videtur quasi eventuum causam.

81.2.22 Oportet autem omnia accurate explorare, et dicentis modum, et argumentum, et Scripturae leges, nisi velimus absurda colligere:

81.2.23 Fratres, nolite pueri fieri mentibus.

81.3.1 Hoc porro non ad solam Scripturarum intelligentiam legendum est; sed ad vitam probe instituendam. Nam pueruli magna non quaerunt, sed quae nullius sunt precii mirari solent.

81.3.2 Nam currus, equos, aurigam, rotas ex luto factas cum gaudio respiciunt. Si autem regem videant currui aureo insidentem, alborum mulorum jugum, multumque ornatum, ne respiciunt quidem.

81.3.3 Puellas quoque fictiles exornant; veras autem puellas conspicuas ne videre quidem volunt: in multisque aliis sic affecti sunt. Hoc multi homines etiam nunc patiuntur:

81.3.4 quando caelestia audiunt, ne attendunt quidem; ad lutea vero omnia perinde atque pueri inhiant, terrenas divitias mirantur, iisque haerent: gloriam1862: et gloriam et delicias hujus vitae in precio habent.

81.3.5 Atqui haec puerilia sunt ut et illa. Alia autem vere sunt vitae, gloriae et quietis causa.

81.3.6 Verum sicut pueri his privati flent; illa vero ne desiderare quidem sciunt; ita se habent multi qui videntur esse viri.

81.3.7 Ideo ait: Nolite pueri esse mentibus. Pecunias, quaeso te, amas, nec manentes, sed illa puerilia crepundia?

81.3.8 Hinc si videris quempiam nummum plumbeum mirantem, et sese ad illum colligendum inclinantem, pauperrimum illum esse judicas?1862: judicas: tu

81.3.9 Tu autem cum etiam his viliora colligis, te inter divites annumeras? Annon haec cum ratione pugnant? Illum namque1862: om. divitem dicemus qui praesentia omnia contemnit.

81.3.10 Nemo enim, nemo sane haec vilia, argentum, aurum, caeteraque imaginaria deridere voluerit, nisi majorum amore teneatur; sicut nec plumbeum nummum quis spernet, nisi aureos habeat.

81.3.11 Et tu itaque cum videris hominem totum orbem praetercurrentem, ne putes alia de causa illum id facere, nisi ut majorem videat mundum.

81.3.12 Sic et agricola paulum frumenti despicit, cum majorem sperat messem. Si vero cum adhuc incerta spes est, quae habemus contemnimus; multo magis id agendum cum secura est exspectatio.

81.3.13 Quamobrem, quaeso et obsecro, ne nos ipsos mulctemus, neve coenum possidentes, supernis nos thesauris privemus, dum culmis et paleis onustam navim in portum agimus.

81.3.14 Carpat si quis velit monitionum frequentiam, nugaces nos appellet, fastidiosos, onerosos: non cessabimus haec frequenter monere, et Prophetae dictum illud vobis omnibus repetere:

81.3.15 Peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas miserationibus pauperum, et suspende illas in collo tuo.

81.3.16 Ne hodie facias, et cras desistas: nam1862: nam ut hoc corpus quotidiano eget cibo; ita quoque anima; imo longe magis anima, et nisi eroget, et infirmior evadit et turpior.

81.3.17 Ne despiciamus pereuntem, praefocatum: multa quotidie excipit vulnera, ex cupiditate, ira, desidia, ex convitiis, vindicta, invidia. Ipsi ergo pharmaca sunt apponenda.

81.3.18 Neque parvum est eleemosynae pharmacum, quod omnibus apponi potest vulneribus. Date eleemosynam, inquit, et omnia vobis munda erunt.

81.3.19 Eleemosynam, non rapinam: quae ex rapina dantur, non manent, etsi illa egenis largiaris. Eleemosyna enim est, quae omni caret iniquitate.

81.3.20 Haec omnia pura efficit. Haec melior est jejunio et humi cubatione: etsi illa molestiora sint et laboriosiora; haec tamen lucri majoris est. Animam illuminat, fovet, formosam reddit.

81.3.21 Non sic athletas oleum roborat, ut pietatis certatores hoc oleum recreat. Ungamus ergo manus, ut strenue illas contra inimicum attollamus.

81.3.22 Qui egenorum misereri cogitat, cito ab avaritia absistet. Qui pauperibus erogare perseverat, statim iram deponet, et nunquam altum sapiet.

81.3.23 Quemadmodum enim vulneratos saepe curans medicus, facilius reprimitur, dum in alienis calamitatibus humanam conspicit naturam;

81.3.24 sic et nos si ad pauperes juvandos nos contulerimus, facilius philosophabimur, neque divitias admirabimur, neque magnum quidpiam praesentia bona ducemus,

81.3.25 sed omnia despiciemus, et sublimes ad caelum evecti, facile bona consequemur aeterna, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, quicum Patri gloria, simulque Spiritui sancto, in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY