PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

81.1.29 Deinde causam et demonstrationem ponit, dicens et: Glorificatus sum in eis. Hoc est aut quoniam potestatem eorum habeo, aut quoniam glorificant me credentes tibi et michi, et glorificant similiter.
CLOSE
Griffolini

81.1.29 Inde causam et probationem adducit. Et clarificatus sum in eis. Hoc est: uel quod in mea sunt potestate: uel quod clarificant me: cum tibi et mihi credunt: et simul clarificant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

81.1.29 Inde causam et probationem adducit. Et clarificatus sum in eis: hoc est, vel quod in mea sunt potestate, vel quod clarificant me, cum tibi et mihi credunt, et similiter clarificant.
CLOSE
Montfaucon

81.1.29 Deinde causam et demonstrationem affert, dicens, Et clarificatus sum in eis; id est, vel potestatem in eos habeo, vel glorificabunt me cum et tibi credent et mihi, similiterque glorificabunt.