Homilia LXXXI (lxxx)
81.1.1 Manifestaui nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem meum seruauerunt.
81.1.2 Magni consilii angelus dicitur filius dei, et aliorum quae docuit gratia, et principaliter quod patrem hominibus adnuntiauit. Quod et1486/1530: et quod in praesentia inquit: Manifestaui nomen tuum hominibus.
81.1.3 Nam cum opus suum consumasse dixisset, quale id opus sit enarrat. Atqui manifestum erat nomen. Nam et Hesaias inquit: Iurastis deum uerum.
81.1.4 Sed ut saepe dixi, et nunc dicam, licet manifestum esset Iudaeis, nec tamen omnibus, nunc de gentibus loquitur. Neque1470/1486/1530: Nec hoc tantum manifestat, sed quod patrem ipsum norant.
81.1.5 Neque est idem nosse rerum opificem esse, et filium habere. Manifestauit autem eius nomen et uerbis et re.
81.1.6 Quos dedisti mihi de mundo. Quemadmodum superius inquit: Nemo uenit ad me, nisi sit datum ab eo, et nisi traxerit eum pater meus, ita et hoc in loco: Quos dedisti mihi. Atqui ipse se uiam esse dixit.
81.1.7 Vnde constat duo his uerbis innuere, quod neque contrarius patri sit, et quod eius uoluntas est, ut filio credant. Tui erant, et mihi eos dedisti.
81.1.8 Hic docere intenditB: ostendit se multum a patre dilectum. Nam quod accipere eos non1486/1530: om. oporteret, uel inde constat, ipse eos et fecit, ipse eorum curam habet perpetuo.
81.1.9 Quomodo eos accoepit?B: accepit. Sed quod dixi concordiam cum patre significat. Quod si hominis more quispiam uellet, ut dictum est id inuestigare, non amplius erunt patris.
81.1.10 Nam si cum pater eos habuit, non habuit filius, sane constat, cum dederit eos pater, a iure dominiiB/F: domini decidit, et quod absurdius
81.1.11 apud patrem contemptosF: contentos fuisse, cum ad filium uenerunt, tunc honorem adeptos. Sed haec uel dictu ridicula.
81.1.12 Quid igitur1470/1486/1530: ergo? Et per haec ostendit, quod ei uisum sit eos filio credere, et sermonem meum seruauerunt, et nuncF: non cognouerunt, quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt.
81.1.13 Et quomodo sermonem tuum seruauerunt?1470: seruauerunt. Credendo mihi, et non acquiescendo Iudaeis. Qui credit ei, inquit, signauit quia deus uerax est.
81.1.14 Quidam dicunt, nunc tandem cogonuisse Iesum omnia sibi a patre data. Sed ratio non constaret.
81.1.15 Quomodo ignoraturus esset filius opera patris?1470/1486/1530: patris. sed de discipulisF: discipulis tantum dictum est. Ex quo enim ea dixi, inquit: Omnia quae dedisti mihi, abs te esse didicerunt.
81.1.16 Nihil alienum, nihil proprium mihi a te est. Quod enim proprium mihiF: mihi? idem et tibi. Nam proprium tanquam alienum multis in locis ponit. Cognouerunt ergo quod omnia quae docebo, tua est doctrina.
81.1.17 Et unde hoc didicerunt? A uerbis meis. Sic enim docebam, neque1486: ne; 1530: nec1486: ne; 1530: nec hoc tantum, sed quod a te ueni. Hoc enim per totum curauit euangelium.
81.1.18 Ego pro eis rogo. Quid dicis?B/1486: dicis. tanquam ignorantem patrem doces?1470/1486/1530: doces. Tanquam ad hominem ignarum loqueris?B/1470/1486: loqueris. Quid sibi uult haec diuisio?
81.1.19 Ecce quod nulla alia causa habet orationem, nisi ut intelligant, quam in ipsos habeat caritatem. Qui enim non sua tantum prebet, sed et alium ad id hortatur et rogat, multam prae se fert dilectionem.
81.1.20 Sed quid significat: Pro eis rogo? Non pro toto mundo, inquit, sed pro iis, quos dedisti mihi. Et frequenter utitur hoc uerbo: Dedisti, ut idem et patriB: pater uideri1470: uidere intelligerent.
81.1.21 Inde cum dixisset: Tui erant, et tu mihi eos1470/1486/1530: eos mihi dedisti, ut prauam suspitionem tolleret, nequis nouum ipsius arbitraretur imperium,B: imperium? et nuper eos accoepisse, inquit:
81.1.23 Vt enim audiendo: Quos dedisti mihi, aut sub patris uoluntate non esse, aut nihil ante1470/1486/1530: antea ad filium pertinuisse arbitrareris, utrunque hisB: iis uerbis tollit. Quasi dicat:
81.1.24 Noli quia audis patrem mihi eos dedisse, existimare alienos iam a patre esse. Mea patris sunt, neque quod dixerim patris esse, alienos a me ducas. Nam quae patris sunt, mea sunt.
81.1.25 Itaque ea particula: Dedisti, ad auditorum tantum dicta est imbecillitatem. Quae pater habet, filii sunt, et quae filius, patris.
81.1.26 Hoc neque de filio in quantum homo dici potest, qui sane minor est. Nam quod pater maior sit, plane constat. Contra, minime.
81.1.27 Hic autem aequalitatem ostendit. Hoc et alibi dixit: Omnia quae patris sunt, mea sunt, de cognitione locutus.
81.1.28 Illa autem particula: Dedisti mihi, et huiusmodi non tanquam alienum se uenisse, ut eos ad se traheret, sed proprios accoepisse significat.
81.1.29 Inde causam et probationem adducit: Et clarificatus sum in eis, hoc est, uel quod in mea sunt potestate, uel quod clarificant me, cum tibi et mihi credunt, et simul clarificant.
81.1.30 Quod si non similiter1470/1486/1530: simpliciter clarificatus est in eis, non iam ipsius essent quae illius. Nemo enim in quibus non habet potestatem clarificatur.
81.2.1 Quomodo autem itidem clarificatus est? Omnes pro eo, ut pro patre moriuntur, et tanquam patrem praedicant, et quemadmodum in nomine patris fieri omniaB/1470/1486/1530: omnia fieri dicuntF: debent, ita et in filii.
81.2.2 Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, hoc est, quamuis in carne non appaream, per hos1470/1486/1530: hoc clarificor1486/1530: glorificor.
81.2.3 Sed quid frequenter se in mundo non esse, et cum in mundo esset, se eos confirmasse dicit, nunc cum discedat, patri eos commendat? Quae omnia si quis simpliciter accipiat, multa sequerentur absurda.
81.2.4 Qua enim ratione nititur, quod non sit in mundo, et cum abeat, alii commendet? Haec enim ut puri hominis, et discipulis se gratificantis uerba sunt.
81.2.5 Vides ut nonnulla hominis more, et1470/1486/1530: om. secundum eorum mentem loquitur, qui ipsius praesentia se tutiores arbitrabantur?B/1530: arbitrabantur.
81.2.6 Ideo inquit: Cum essem cum eis, seruabam eos. Atqui ait: Venio ad uos, et uobiscum sum usque ad consumationem saeculi.
81.2.7 Quomodo ergo tanquam discessurus loquitur?B: loquitur. Vt dixi secundum eorum opinionem, ut paulum1530: paululum recrearenturB: recreantur, cum se patri commendari intelligerent.
81.2.8 Cum enim multis adhibitis consolationibus non acquiescerent, iam patrem alloquitur, ut suumF: ut suum ut in illos amorem demonstraret, quasi diceret: Ex quo me ad te accersisB: excersis, tutos eos reddas.
81.2.9 Ego enim ad te uenio. Quid dicis? Nonne tu potes seruare eos? Quid ni? Cur ergo ita dicis?B: dicis: Vt habeant1470/1486: habeam gaudium meum impletum, hoc est, ne imbecillitate sua perturbentur1470/1486/1530: perturbarentur.
81.2.10 His uerbis ad eorum recreationem et laetitiam haec omnia se locutum ostendit. Nam aliter sermo contrarius uideretur: Nunc autem non sum in mundo, et hi in mundo sunt.
81.2.11 Ita enim opinabantur, ideo ad eorum descendit imbecillitatem. Nam si dixisset: Ego seruo eosF: uos, non credidissent. Ideo inquit: Pater sancte, serua eos in nomine tuo, hoc est, auxilio.
81.2.12 Cum essem in mundo, seruabam eos in nomine tuo. Iterum ut homo loquitur, et ut propheta. Nusquam enim apparet in nomine eius fecisse.
81.2.13 Quos dedisti mihi ego custodiui, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut scriptura impleatur. Et alibi inquit: Omne quod dedisti mihi, non perdam ex eoB: om..
81.2.14 Atqui non ille tantum perditus est,B: om.se1470/1486/1530: om.d et multi postmodum.B: om. Quomodo ergo inquit:B: om. Non perdam?B: om. Quantum in me erit, non perdam. Quod et alibi apertius significauit: Non eiiciam eum foras.
81.2.15 Non1530: Nam mea causa, non expellam, non derelinquam. Quod si sponte sua resilient, ui eos non traham.
81.2.16 Nunc ad te uenio. Ecce humanius positam particulam. Quod si quis ex hoc minorem filium uoluerit, minorem faciet et patrem.
81.2.17 Consydera a principio, partim docentis et explanantis uicem gerit, partim precipientis. Docentis ut cum dicit: Non de mundo1530: mundo tollas rogo.
81.2.18 Precipientis ut: Ego custodiui eos usque modo, et nemo periit, et tu serua eos. Et iterum: Tui sunt, et mihi eos dedisti, et: Cum essem in mundo, seruabam eos.
81.2.19 Quae omnia soluuntur, quod ad auditorum dicta sunt imbecillitatem. Nam cum dixisset: Nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, addidit1470/1486: addit: Vt scriptura impleretur.
81.2.20 Quae scriptura? Quae de eo multa praedixit. Non tamen propterea periit, ut impleretur,
81.2.21 de quo superius multa uerba fecimus. Hic enim proprius modus scripturae est, ut quae euentus sunt, pro causa ponat.
81.2.22 Et omnia diligenter inuestiganda sunt, et dicentis mos, et subiectum, et scripturae lex, quae deprauanda non sunt.
81.2.23 Fratres, nolite, inquit, pueri fieri sensibus.
81.3.1 Hoc1470/1486/1530: Hec autem non modo ad scripturas intelligendas legenda sunt, sed ad uitam instituendam1486/1530: inuestigandam. Etenim pueri parui magna non desiderant, uilia solent admirari.
81.3.2 Currus, aequos, aurigas, rotas luto factasB: fictas, hoc aspectu delectantur. Quod si regem in curru aureo sedentem, et mulos albos iunctos, et eximium cultum uiderint, ne respiciunt quidem.
81.3.3 Praeterea et puellas ex creta ornant, ueras autem et1470/1486/1530: om. pulchras nesciunt, et in multis aliis rebus itidem afficiuntur1470: afficiunt. Tales nonnulli nunc reperiuntur.
81.3.4 Nulla iis1530: his caelestium cura, sed ad lutea tanquam pueri obstupescunt, et terrenis diuitiis blandiuntur, et gloriam et uoluptatesF: uoluptatem huius saeculi magnipendunt,
81.3.5 quae ita puerilia sunt, ut illa. Quae uero et uitae et gloriae et requietis causa sunt, non curant,
81.3.6 sed ut pueri his priuati deflent, illa autem ne desiderare quidem norunt, ita et multi in aetate prouecta.
81.3.7 Ideo inquit: Nolite pueri fieri1470: fieri pueri sensibus. Pecunias concupiscis, non diuitias permanentes, sed pueriles ludos.
81.3.8 Si quem plumbeum numum admirantem et ad eum colligendum inclinantem se uideres, nonne eum quam pauperrimum iudicares?
81.3.9 Tu autem etiam uiliora congregans, inter diuites te adnumeras?1530: annumeras, et qua hoc ratione nititur? Illum nanque diuitem dicemusF: ducimus, qui praesentia omnia1470/1486/1530: omnia presentia contemnit.
81.3.10 Nemo parua haec argentum, aurum, et huiusmodi imaginarias diuitias ridere poterit, nisi maiorum desiderio teneatur, quemadmodum neque plumbeum numum nisi aurea possideat.
81.3.11 Tu quoque cum uideris hominem uniuersum orbem percurrentem, nulla alia causa eum facere putato, quam quod ad maiora respicit.
81.3.12 Sic agricola pauca semina1470: semine contemnit, quando maiorem messem expectat. Quod si pro spe incerta quae habemus, contemnimus, longe magis pro certissima expectatione id1486/1530: in nobis faciendum est.
81.3.13 Quare uos hortor atque obsecro, ne nobis ipsis simus detrimento, ne ue pro luto supernis nos thesauris fraudemus, et culmorum et palearum plena naui portum subeamus.
81.3.14 Quisque de nobis dicat quod1470/1486/1530: quid uelit, aegre ferat nostram assiduam admonitionem, nos nugatores1470: nugateors appellet, graues, molestos. Non cessabimus ab admonendo, et cum propheta omnibus uobis frequenter praedicabimus:
81.3.15 Peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas in miserationibus pauperum et suspende eas in collo tuo.
81.3.16 Neque hodie quidem faciasF: facies, et cras desistas. Etenim corpus hoc quotidiano cibo indiget. Ita et anima et longe etiam magis, quem nisi impenderis, et imbecilliorF: imbecillor fit et turpior.
81.3.17 Nolimus contemnere periclitantem. Quotidie multa uulnera accipit, nunc cupiditatis, nunc irae, nunc accidiae. Maledicit, ulciscitur, inuidet, cui medicina exhibenda est.
81.3.18 Neque parua est eleemosynae, quae omnibus uulneribus adhiberi potest. Date eleemosynam, inquit, et omnia uobis munda erunt.
81.3.19 Eleemosynam, non auaritiam, quae ex alieno datur, eleemosyna non manet, quamuis indigentibus impendas. Elemosina est, quae omni caret iniquitate.
81.3.20 Haec omnia munda facit, haec ieiunium, haec humi dormire exuperat, quamuis molestiora et laboriosioraF: laborosiora; 1470: laboriosaF: laborosiora; 1470: laboriosa sint, haec tamen lucrosior. Illuminat animam, saginat pulchram, et decoram facit.
81.3.21 Non adeo athletas oleae premium excitat, ut pietatis certatores hoc oleum corroborat. Vngamus ergo animas, ut aduersus hostem certemus audenter.
81.3.22 Qui egenorum misereri cogitat, statim auaritiam exuet. Qui in dando pauperibus perseuerat, mox iram deponet et superbiam.
81.3.23 Quemadmodum enim uulneratos frequenter curando medicus facile in aliorum calamitatibus commouetur, cum humanamF: om. naturam intelligatF: om.; 1530: intelligat naturamF: om.; 1530: intelligat naturam,
81.3.24 ita et nosF: om. si ad opitulandum inopes conueniemus, philosophabimur, neque diuitias admirabimur, neque magnum aliquid praesentia bona ducemus,
81.3.25 sed omnia contemnemus, et magnanimi ad caelum intenti, facile sempiterna bona consequemur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1470/1486: secula amen; 1530: secula seculorum Amen1470/1486: secula amen; 1530: secula seculorum Amen.