81.3.17 Ne despiciamus pereuntem anxiantem, multa suscipit secundum unamquamque diem uulnera, concupiscens, irascens, pigritans, conuicians, uindicans, inuidens. Oportet igitur ei et pharmaca construere.
81.3.17 Nolimus contemnere periclitantem. Quotidie multa uulnera accipit, nunc cupiditatis, nunc irae, nunc accidiae. Maledicit, ulciscitur, inuidet, cui medicina exhibenda est.
81.3.17 Nolimus contemnere periclitantem, quotidie multa vulnera accipit, nunc cupiditatis, nunc irae, nunc acediae. Maledicit, vlciscitur, inuidet, cui medicina exhibenda est,
81.3.17 Ne despiciamus pereuntem, praefocatum: multa quotidie excipit vulnera, ex cupiditate, ira, desidia, ex convitiis, vindicta, invidia. Ipsi ergo pharmaca sunt apponenda.