Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem

Omelia LXXXI (Paris fol.143rb-144va; Harley fol.183rb-185ra)

81.1.1 Manifestaui nomen tuum hominibus quos dedisti michi. Tui erant et michi eos dedisti et sermonem tuum seruauerunt.

81.1.2 Magni consilii angelus dicitur filius Dei et magnorum gracia que docuit, et antecedenter quoniam patrem ad homines annunciauit quod et nunc ait: Manifestaui nomen tuum hominibus.

81.1.3 Dicens enim quoniam finiui tuum opus, explanat rursus id dicens quale opus. Et nimirum manifestum erat nomen Dei. Etenim Ysaias ait: Iurant Deum uerum.

81.1.4 Sed quod multociens dixi et nunc dico quoniam etsi manifestum erat Iudeis, et neque hiis omnibus. Nunc autem de gentibus ait, et non hoc solum ostendit, sed quoniam et patrem eum cognouerunt.

81.1.5 Non autem est simile dicere quoniam conditor est et quoniam filium habet. Manifestauit autem eius nomen et per uerba et per res.

81.1.6 Quos dedisti michi ex mundo, sicut superius ait: Nullus uenit ad me nisi fuerit datum ei; et: Nisi traxerit eum pater meus. Ita et hic. Et nimirum ipse ait uiam esse seipsum.

81.1.7 Vnde manifestum est quoniam duo hec construit per ea que dicta sunt, et quoniam non est contrarius patri, et quoniam uoluntas ei credere est filio. Tui erant et michi eos dedisti.

81.1.8 Hic uult ostendere magis amatum a patre, quia quoniam demum non indiguit ut accipiat eos, manifestum est illinc. Ipse eos fecit; ipse eos et procurat continue.

81.1.9 Qualiter igitur eos accipit? Sed quod dixi, hoc ostendit eam que ad patrem est unanimitatem. Si uero humane quis id uult inuestigare, et ita ut dictum est, et adhuc non erunt patris.

81.1.10 Si enim quando pater eos habebat, non habebat eos filius, manifestum est quoniam et quando dedit eos filio, ipse destitit a dominatione, et quod inconuenientius rursus est.

81.1.11 Inuenientur enim cum quidem erunt apud patrem imperfecti esse, cum autem ad filium uenerunt, tunc fieri perfecti, sed derisio est hoc etiam dicere.

81.1.12 Quid igitur per hoc ostendit? Quoniam et hoc ei placuit credere eos filio. Et sermonem tuum seruauerunt. Et nunc cognouerunt quia omnia que dedisti michi a te erant.

81.1.13 Qualiter sermonem tuum seruauerunt? In eo quod michi crediderunt, et non attenderunt Iudeis. Quidam autem hoc id est cognouerunt, extralegem. Qui enim credit, ait, signauit quoniam Deus uerax est.

81.1.14 Quidam quidem dicunt quoniam nunc cognoui quoniam omnia que dedisti michi a te sunt. Sed non utique habet hoc rationem.

81.1.15 Qualiter enim debebat ignorare filius que patris? Sed de discipulis dictum est. Ex quo enim hoc dixi, ait, didicerunt quoniam omnia que dedisti michi a te sunt.

81.1.16 Nichil alienum neque proprium extra te. Proprium enim ut alieno multa ponit. Cognouerunt igitur quoniam omnia quecumque utique docuero tua sunt, et doctrine et dogmata.

81.1.17 Et unde didicerunt? A uerbis meis. Ita enim et docebam eos, et non hoc solum, sed quoniam a te exiui. Hoc enim per totum studebat construere euangelium.

81.1.18 Ego de hiis rogo. Quid dicis? Vt ignorantem patrem doces? Vt ad hominem nescientem dicis? Quid igitur uult hec diuisio?

81.1.19 Vides quoniam propter nichil aliud oratio fit, sed ut discant amorem quem habet ad eos. Qui enim non solum que a seipso sunt tribuit, sed et alium in hoc rogat ampliorem ostendit amorem.

81.1.20 Quid igitur est de eis rogo? Non pro omni mundo, ait, sed pro hiis quos dedisti michi. Continue ponit hoc id est dedisti ut discant quoniam patri hoc placet.

81.1.21 Deinde quia continue dixit: Tui sunt et michi eos dedisti, destruens perniciosam suspicionem, id est non quis estimet recentem eius esse principatum, et nunc eos suscepisse a patre. Quid ait?

81.1.22 Mea omnia tua sunt et tua mea, et glorificatus sum in eis. Vides parilitatem honoris?

81.1.23 Vt enim non audiens quoniam dedisti michi, estimes eos alienari a patris potestate et ante hoc ab ea que filii alienari, utraque destruxit dicensque acsi dixisset.

81.1.24 Neque audiens quoniam michi eos dedisti, estimes alienos esse a patre. Mea enim eius sunt. Neque audiens quoniam tui erant, estimes alienos esse a me. Que enim eius mea sunt.

81.1.25 Quare hoc, id est dedisti, condescensionis solius gracia dictum est. Que enim pater habet filii sunt, et que filius patris.

81.1.26 Hoc autem neque in filio secundum hominem non potest dici, sed quia maioris sunt, omni ubique manifestum est, quod econuerso autem non adhuc.

81.1.27 Hic autem conuertitur, conuersio autem parilitatem ostendit. Hoc et alibi ostendens, dixit: Omnia que patris mei, mea sunt, de cognicione loquens.

81.1.28 Hoc autem, id est dedisti michi, et quecumque talia dicit ut ostendat quoniam non ut alienus ueniens eos euulsit, sed ut proprios suscepit.

81.1.29 Deinde causam et demonstrationem ponit, dicens et: Glorificatus sum in eis. Hoc est aut quoniam potestatem eorum habeo, aut quoniam glorificant me credentes tibi et michi, et glorificant similiter.

81.1.30 Si uero non glorificatus est in eis, non adhuc eius sunt que illius. Nullus enim in quibus non habet potestatem glorificatus est.

81.2.1 Qualiter autem glorificatus est similiter? Vniuersi similiter moriuntur pro eo ut pro patre, et predicant ut et patrem. Et sicut in nomine eius dicunt omnia fieri, ita et in nomine filii.

81.2.2 Et non adhuc sum in mundo, et hii in mundo sunt. Hoc est etsi non appaream secundum carnem, per hos glorificatus sum.

81.2.3 Quid utique umquam continue dicit quoniam in mundo non sum, et quoniam dimitto eos tibi eos commendo, et quando eram in mundo, ego seruabam eos? Si enim hoc simpliciter exceperit, quis multa sequentur inconuenientia?

81.2.4 Qualiter enim utique habet rationem non esse eum in mundo, et quando abiit alii eos commendare? Hec enim ut hominis nudi continue erant uerba.

81.2.5 Vides quoniam humane plura loquitur, et ad eorum mentem estimantium quoniam ampliorem quamdam haberent utilitatem a presencia eius.

81.2.6 Et ait: Quando ego eram cum eis, seruabam eos. Et nimirum dicis quoniam: Veniam ad uos et uobiscum sum usque ad consummationem.

81.2.7 Qualiter igitur separari debent hec dicis? Sed quod dixi ad illorum suspicionem ut parum respirent audientes eum hec dicentem et commendantem patri.

81.2.8 Quia enim multas ab ipso consolationes audientes non persuasi erant, de reliquo patri loquitur, eam que ad eos dilectionem ostendens. Acsi diceret: Quia ad teipsum me conuocas, constitue eos in cautela.

81.2.9 Ego enim uenio ad te. Quid dicis? Non potes seruare eos? Vtique possum. Cuius igitur gracia hec dicis? Vt habeant meum gaudium plenum; hoc est, ut non tumultuentur imperfectiores existentes.

81.2.10 Hec autem dicens indicauit quoniam propter illorum gaudium et requiem, omnia hec ita dicebat quia uidetur contrarius sermo esse: Nunc autem non sum in mundo et hii in mundo sunt.

81.2.11 Hoc enim suspicabantur illi. Interim igitur eis condescendit. Si dixisset quoniam: Ego seruo eos, nequaquam ita credidissent. Idcirco ait: Pater sancte, serua eos in nomine tuo; hoc est, per tuum adiutorium.

81.2.12 Quando eram in mundo, ego seruabam eos in nomine tuo. Rursus ut homo loquitur et ut propheta quia nusquam uidetur quid in nomine Dei fecisse.

81.2.13 Quos dedisti michi custodiui, et nullus ex eis periit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur. Et alibi ait: Omne quod dedisti michi, non perdam ex eo.

81.2.14 Et nimirum non ille solus periit sed et multi postea. Qualiter igitur ait: Non perdam? Mea parte non perdam. Quod et alibi manifestius ostendens, dixit: Non eiciam eum foras.

81.2.15 Non a mea causa, non me impellente, neque derelinquente. Si uero ex seipsis exilient, ex necessitate non traho ad me. Nunc autem ad te uenio.

81.2.16 Vides quasi humanius compositam locutionem? Quare si quis uelit minorare filium filius ab hiis, minorabit et patrem.

81.2.17 Vide denique a principio hoc quidem ut docens et explanans id, alius uero ut annuncians id. Quod quidem ut docens, ut cum dicat: Non de mundo rogo.

81.2.18 Quod uero ut annuncians ut: Ego seruaui eos usque modo, et nullus periit, et tu igitur serua eos, ait; et rursus: Tui erant, et michi eos dedisti; et: Quando eram in mundo, seruabam eos.

81.2.19 Sed omnium solutio, hec scilicet ad imbecillitatem eorum dicta esse que dicta sunt. Dicens autem quoniam: Nullus ex eis periit nisi filius perditionis, induxit: Vt impleatur scriptura.

81.2.20 Quam scripturam ait? Eam que multa de eo predicit. Non tamen propterea periit ut scriptura impleatur.

81.2.21 Et de hoc multa et superius locuti sumus quoniam proprius hic scripture est modus ut causam ponentis ea que ex euentu contingunt.

81.2.22 Et oportet omnia cum certitudine inuestigare, et modum eius qui dicit et materiam et leges scripture, si demum non debemus paralogizari.

Morale lxxxi. Quoniam oportet celestia et eterna prehonorare terrestribus et temporaneis, et quoniam oportet misereri non ex iniusticia et auaricia.

81.2.23 Fratres enim ne pueri fiatis sensibus.

81.3.1 Hoc autem non pro scripturarum intelligencia legere oportet solum, sed et pro eo quod circa uitam est studio. Etenim pueri parui magna quidem non concupiscunt, que uero nullo digna sunt admirari assueuerunt.

81.3.2 Etenim currus et equos et pulchrum conus et trocos et testea omnia facta letantur uidentes. Si uero regem sedentem in curru uiderint aureo et in mulabus albis et multum ornatum neque conuertuntur.

81.3.3 Et sponsas rursus ab eadem quidem materia accipientes factas letantur, eas uero que uere sunt et luculente neque cognoscunt. Et in multis aliis hoc idem patiuntur, hoc multi hominum nunc sustinent.

81.3.4 Nam que quidem sunt audientes neque attendunt, ad lutea uero omnia similiter pueris reptant, et eas que a terra diuicias admirantur, et gloriam et lasciuiam que in presenti uita appreciantur.

81.3.5 Et nimirum hec quidem puerilia sunt sicut et illa. Illa autem uite et glorie et remissionis sunt causa.

81.3.6 Sed sicut pueri hiis quidem priuati lugent. Illorum uero neque fieri in concupiscencia sciunt, ita utique et uirorum esse estimatorum multi sunt.

81.3.7 Propterea ait: Ne pueri fiatis sensibus. Pecunias cupis, dic michi, et non cupis diuicias que manent sed ludos pueriles?

81.3.8 Deinde siquidem uideris aliquem admirantem plumbi nummisma et inclinantem ut accipiat, non incusabis multam eius inopiam?

81.3.9 Tu uero que hiis sunt uiliora congregans inter diuites teipsum numeras? Et qualiter utique habet hoc rationem? Diuitem enim illum dicimus, qui despicit presencia uniuersa.

81.3.10 Nullus enim hec parua aurum et argentum et alia que uidentur optabit deridere nisi maiorum amorem habeat, quemadmodum neque plumbeum nummisma nisi aurea nummismata possiderit.

81.3.11 Et tu igitur cum uideris hominem omnem mundum transcurrentem, nullatenus aliunde estima hoc facere quam ab eo quod ad maiorem respicit ornatum.

81.3.12 Ita et agricola paucum frumentum contempnit cum maiorem expectabit messem. Si uero dubia spe existente ea que sunt contempnimus, multo magis in certa expectatione hoc oportet facere.

81.3.13 Ideo utique obsecro et deprecor non dampnare nosipsos, neque gurgitem detinentes priuare nosipsos ab hiis que sursum sunt thesauris cum stipula et palea nauim ad portum ducentes.

81.3.14 Quod uult quis dicat de nobis auxietur ob continuitatem admonitionis ambagum doctores uocet superfluos graues, non desistemus continue de eisdem admonentes, et continue illud prophete omnibus insonantes uobis:

81.3.15 Peccata tua in elemosinis redime et iniquitates tuas in miserationibus inopum, et absterge eas a collo tuo.

81.3.16 Ne hodie facias et cras desistas. Etenim corpus hoc cotidiano indiget cibo. Ita et anima, et multo magis illa, etsi non susceperit imbecillior fit et turpior.

81.3.17 Ne despiciamus pereuntem anxiantem, multa suscipit secundum unamquamque diem uulnera, concupiscens, irascens, pigritans, conuicians, uindicans, inuidens. Oportet igitur ei et pharmaca construere.

81.3.18 Non paruum autem est elemosine pharmacum, omnibus uulneribus superapponi potens. Date enim elemosinam, ait, et omnia uobis erunt munda.

81.3.19 Elemosinam non ex auaricia. Que ex auaricia enim sunt, non commanent, etsi hiis qui indigent des. Elemosina enim est que ab omni eruta iniusticia est.

81.3.20 Hec omnia facit munda. Hec et ieiunio melius et terre lectulo. Et nimirum difficiliora illa et laboriosa, sed hoc luctabilior. Illuminat animam et impinguat bonam et speciosam facit.

81.3.21 Non ita athletas oliue fructus retinet ut curatores pietatis hoc oleum restaurat. Vngamus igitur manus ut ad rebellem bene eleuemus.

81.3.22 Qui meditatur misereri eius qui indiget, cito et auariciam exercere desistet. Qui persistit in dando inopibus, cito et ab ira desistet, et neque magnum sapiet umquam.

81.3.23 Quemadmodum enim uulneratos qui continue curat medicus contrahitur facile in aliorum calamitatibus humanam inspiciens naturam;

81.3.24 ita et nos, si inopum assistemus auxiliis philosophabimur facile, et non admirabimur diuicias, et neque magnum quid presencia putabimus.

81.3.25 Sed contempnemus omnia et bene complacentes effecti facile fruemur eternis bonis gracia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria in secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY