81.2.11 Hoc enim suspicabantur illi. Interim igitur eis condescendit. Si dixisset quoniam: Ego seruo eos, nequaquam ita credidissent. Idcirco ait: Pater sancte, serua eos in nomine tuo; hoc est, per tuum adiutorium.
81.2.11 Ita enim opinabantur, ideo ad eorum descendit imbecillitatem. Nam si dixisset: Ego seruo eosF: uos, non credidissent. Ideo inquit: Pater sancte, serua eos in nomine tuo, hoc est, auxilio.
81.2.11 Ita enim opinabantur illi, ideo ad eorum descendit imbecillitatem. Nam si dixisset, Ego seruo eos, non credidissent: ideo inquit, Pater sancte, serua eos in nomine tuo: hoc est, auxilio.
81.2.11 Ita enim opinabantur illi; interim vero illorum infirmitati se attemperat. Si enim dixisset, Ego servo illos, non credidissent: quapropter ait: Pater sancte, serva illos in nomine tuo; hoc est, per auxilium tuum.