Omelia LXXXI (lxxx)
81.1.1 Manifestaui nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem meum seruauerunt.
81.1.2 Magni consilii angelus dicitur filius dei, et aliorum quae docuit gratia, et principaliter quod patrem hominibus annunciauit, et quod in praesentia inquit, Manifestaui nomen tuum hominibus.
81.1.3 Nam cum opus suum consummasse dixisset, quale id opus sit, enarrat. Atqui manifestum erat nomen: nam et Esaias inquit, Iurastis deum verum.
81.1.4 Sed vt saepe dixi, et nunc dicam, licet manifestum esset, Iudaeis erat manifestum, nec tamen omnibus: nunc de gentibus loquitur, nec hoc tantum manifestat, sed quod patrem ipsum norant.
81.1.5 Neque est idem nosse rerum opificem esse, et filium habere. Manifestauit autem eius nomen et verbis, et re.
81.1.6 Quos dedisti mihi de mundo. Quemadmodum superius inquit: Nemo venit ad me, nisi fuerit ei datum, et nisi traxerit eum pater meus: ita et hoc in loco, Quos dedisti mihi. Atqui ipse se viam esse dixit.
81.1.7 Vnde constat duo his verbis innuere, quod neque contrarius patri sit, et quod eius voluntas est, vt filio credant. Tui erant, et mihi eos dedisti.
81.1.8 Hic docere intendit se multum a patre dilectum. Nihil enim opus esse vt eos acciperet, vel inde constat, ipse eos et fecit, ipse eorum curam habet perpetuo.
81.1.9 Quo modo eos accepit? Sed quod dixi, concordiam cum patre significat. Quod si hominis more quispiam vellet, vt dictum est, id inuestigare, non amplius erunt patris.
81.1.10 Nam si cum pater eos habuit, non habuit filius: sane constat, cum dederit eos pater, a iure dominii decidit: et quod absurdius,
81.1.11 apud patrem contemptos fuisse, cum ad filium venerunt tunc honorem adeptos. Sed haec vel dictu ridicula.
81.1.12 Quid ergo? Et per haec ostendit quod ei visum sit eos filio credere. Et sermonem meum seruauerunt. Et nunc cognouerunt, quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt.
81.1.13 Et quo modo sermonem tuum seruauerunt? Credendo mihi, et non acquiescendo Iudaeis. Qui credit ei, inquit, signauit quia deus verax est.
81.1.14 Quidam dicunt nunc tandem cognouisse Iesum, omnia sibi a patre data: sed ratio non constaret,
81.1.15 quo modo ignoraturus esset filius opera patris: sed de discipulis dictum est. Ex quo enim ea dixi, inquit: Omnia quae dedisti mihi, abs te esse didicerunt.
81.1.16 Nihil alienum, nihil proprium mihi a te est. Quod enim proprium mihi, idem et tibi. Nam proprium tanquam alienum multis in locis ponit. Cognouerunt ergo quod omnia quae docuerim, tua est doctrina.
81.1.17 Et vnde hoc didicerunt? A verbis meis. Sic enim docebam, nec hoc tantum, sed quod a te veni, hoc enim per totum curauit euangelium.
81.1.18 Ego pro eis rogo. Quid dicis? Tanquam ignorantem patrem doces, tanquam ad hominem ignarum loqueris? Quid sibi vult haec diuisio?
81.1.19 Ecce quod nulla alia causa habet orationem, nisi vt intelligant, quam in ipsos habeat charitatem. Qui enim non sua tantum praebet, sed et alium ad id hortatur, et rogat, multam prae se fert dilectionem.
81.1.20 Sed quid significant, Pro eis rogo? Non pro toto mundo, inquit, sed pro iis, quos dedisti mihi. Et frequenter vtitur hoc verbo, Dedisti, vt idem et patri videri intelligerent:
81.1.21 inde cum dixisset, Tui erant, et tu eos mihi dedisti. vt prauam suspicionem tolleret, ne quis nouum ipsius arbitraretur imperium, et nuper eos accepisse, inquit:
81.1.22 Mea omnia tua sunt, et tua mea, et clarificatus sum in eis. Ecce aequalitatem,
81.1.23 ne enim audiendo, Quos dedisti mihi, aut sub patris voluntate non esse, aut nihil antea ad filium pertinuisse arbitrareris, vtrunque his verbis tollit: quasi dicat,
81.1.24 Noli quia audis patrem mihi eos dedisse, existimare alienos iam a patre esse, mea patris sunt: neque quod dixerim patris esse, alienos a me ducas: nam quae patris sunt, mea sunt.
81.1.25 Itaque ea particular, Dedisti: ad auditorum tantum dicta est imbecillitatem. Quae pater habet, filii sunt: et quae filius, patris:
81.1.26 hoc neque de filio, inquantum homo, dici potest, qui sane minor est. Nam quod pater maior sit, plane constat: contra, minime.
81.1.27 Hic autem fit conuersio, ipsa autem conuersio aequalitatem ostendit, hoc et alibi dixit: Omnia quae patris sunt, mea sunt: de cognitione locutus.
81.1.28 Illa autem particular, Dedisti mihi, et huiusmodi non tanquam alienum se venisse, vt eos ad se traheret, sed proprios accepisse significat.
81.1.29 Inde causam et probationem adducit. Et clarificatus sum in eis: hoc est, vel quod in mea sunt potestate, vel quod clarificant me, cum tibi et mihi credunt, et similiter clarificant.
81.1.30 Quod si non similiter clarificatus est in eis, non iam ipsius essent, quae illius. Nemo enim in quibus non habet potestatem, clarificatur.
81.2.1 Quo modo autem similiter clarificatus est? Omnes pro eo vt pro patre moriuntur, et tanquam patrem praedicant: et quemadmodum in nomine patris omnia fieri dicunt, ita et in filii.
81.2.2 Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt: hoc est, quanuis in carne non appaream, per hos glorificor.
81.2.3 Sed quid frequenter se in mundo non esse, et cum in mundo esset, se eos confirmasse dicit: nunc cum discedat, patri eos commendat? Quae omnia, si quis simpliciter accipiat, multa sequerentur absurda.
81.2.4 Qua enim ratione nititur, quod non sit in mundo, et cum abeat alii commendet? Haec enim vt puri hominis, et discipulis se gratificantis, verba sunt.
81.2.5 Vides vt nonnulla hominis more secundum eorum mentem loquitur, qui ipsius praesentia se tutiores arbitrabantur:
81.2.6 ideo inquit, Cum essem cum eis, seruabam eos. Atqui ait, Venio ad vos, et vobiscum sum vsque ad consummationem seculi.
81.2.7 Quo modo ergo tanquam discessurus loquitur? Vt dixi secundum eorum opinionem, vt paululum recrearentur, cum se patri commendari intelligerent.
81.2.8 Cum enim multis adhibitis consolationibus, non acquiescerent, iam patrem alloquitur, vt suum in illos amorem demonstraret: quasi diceret, Ex quo me ad te accersis, tutos eos reddas:
81.2.9 ego enim ad te venio. Quis1603: Quid dicis? Nonne tu potes seruare eos? Quid ni? Cur ergo ita dicis? Vt habeant gaudium meum impletum: hoc est, ne imbecillitate sua perturbarentur.
81.2.10 His verbis ad eorum recreationem, et laeticiam haec omnia se locutum ostendit. Nam aliter sermo contrarius videretur. Nunc autem non sum in mundo, et hi in mundo sunt.
81.2.11 Ita enim opinabantur illi, ideo ad eorum descendit imbecillitatem. Nam si dixisset, Ego seruo eos, non credidissent: ideo inquit, Pater sancte, serua eos in nomine tuo: hoc est, auxilio.
81.2.12 Cum essem in mundo, seruabam eos in nomine tuo. Iterum vt homo loquitur, et vt propheta. Nusquam enim apparet in nomine eius fecisse.
81.2.13 Quos dedisti mihi ego custodiui, et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, vt scriptura impleatur. Et alibi inquit: Omne quod dedisti mihi, non perdam ex eo.
81.2.14 Atqui non ille tantum perditus est, sed multi postmodum: quo modo ergo inquit, non perdam? Quantum in me erit, non perdam quod et alibi apertius significauit: Non eiiciam eum foras.
81.2.15 Nam mea causa non expellam, non derelinquam, quod si sponte sua resilient, vi eos non traham.
81.2.16 Nunc ad te venio. ecce humanius positam particulam. Quod si quis ex hoc minorem filium voluerit, minorem faciet et patrem.
81.2.17 Considera a principio, partim docentis et ei explanantis vicem gerit, partim praecipientis. Docentis, vt cum dicit: Non de mundo tollas rogo.
81.2.18 Praecipientis, vt, Ego custodiui eos vsque modo, et nemo periit, et tu serua eos. et iterum, Tui sunt, et mihi eos dedisti, et cum essem in mundo, seruabam eos.
81.2.19 Quae omnia soluuntur, quod ad auditorum dicta sunt imbecillitatem. Nam cum dixisset, Nemo ex eis periit, nisi filius perditionis: addidit, Vt scriptura impleretur.
81.2.20 Quae scriptura?1603: scriptura: Quae de eo multa praedixit. Non tamen propterea periit, vt impleretur,
81.2.21 de quo superius multa verba fecimus: Hic enim proprius modus scripturae est, vt quae euentus sunt, pro causa ponat,
81.2.22 Et omnia diligenter inuestiganda sunt, et dicentis mos, et subiectum, et scripturae lex: quae deprauanda non sunt.
81.2.23 Fratres nolite, inquit, pueri fieri sensibus.
81.3.1 Haec autem non modo ad scripturas intelligendas legenda sunt, sed etiam ad vitam inuestigandam. Etenim pueri parui magna non desiderant, vilia solent admirari,
81.3.2 currus, equos, aurigas, rotas luto factas, hoc aspectu delectantur. Quod si regem in curru aureo sedentem, et mulos albos iunctos, et eximium cultum viderint, ne respiciunt quidem.
81.3.3 Praeterea et puellas ex creta ornant, veras autem et pulchras nesciunt, et in multis aliis rebus itidem afficiuntur. Tales nonnulli nunc viri reperiuntur,
81.3.4 nulla his coelestium cura, sed ad lutea tanquam pueri obstupescunt, et terrenis diuitiis blandiuntur, et gloriam et voluptates huius seculi magnipendunt:
81.3.5 quae ita puerilia sunt, vt illa. Quae vero et vitae, et gloriae, et requietis causa sunt, non curant:
81.3.6 sed vt pueri his priuati deflent, illa autem ne desiderare quidem norunt: ita et multi in aetate prouecta.
81.3.7 Ideo inquit: Nolite pueri fieri sensibus. Pecunias concupiscis, non diuitias permanentes, sed pueriles ludos.
81.3.8 Si quem plumbeum nummum admirantem, et ad eum colligendum inclinantem se videres, nonne eum quam pauperrimum iudicares,1603: iudicares?
81.3.9 Tu autem etiam viliora congregans, inter diuites te annumeras? et qua hoc ratione nititur? Illum nanque diuitem dicimus, qui omnia praesentia contemnit.
81.3.10 Nemo parua haec argentum, aurum, et huiusmodi imaginarias diuitias ridere poterit, nisi maiorum desiderio teneatur1603: teneatur, et, quemadmodum neque plumbeum numum, nisi aurea possideat.
81.3.11 Tu quoque cum videris hominem vniuersum orbem praetercurrentem, et negligentem, nulla alia causa eum facere putato, quam quod ad maiora respicit.
81.3.12 Sic agricola pauca semina contemnit, quando maiorem messem expectat. Quod si pro spe incerta quae habemus, contemnimus: longe magis pro certissima expectatione id nobis faciendum est.
81.3.13 Quare vos hortor atque obsecro, ne nobisipsis simus detrimento, neve pro luto supernis nos thesauris fraudemus, et culmorum et palearum plena naui portum subeamus.
81.3.14 Quisque de nobis dicat, quid velit, aegre ferat nostram assiduam admonitionem, nos nugatores appellet, graues, molestos, non cessabimus ab admonendo, et cum propheta omnibus vobis frequenter praedicabimus:
81.3.15 Peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas in miserationibus pauperum, et suspende eas in collo tuo.
81.3.16 Neque hodie quidem facias, et cras desistas. Etenim corpus hoc quotidiano cibo indiget: ita et anima, et longe etiam magis: quem nisi impenderis, et imbecillior fit, et turpior.
81.3.17 Nolimus contemnere periclitantem, quotidie multa vulnera accipit, nunc cupiditatis, nunc irae, nunc acediae. Maledicit, vlciscitur, inuidet, cui medicina exhibenda est,
81.3.18 neque parua est eleemosynae medicina, quae omnibus vulneribus adhiberi potest: Date eleemosynam, inquit, et omnia vobis munda erunt.
81.3.19 Eleemosynam, non auariciam: quae ex alieno datur, eleemosyna non manet, quanuis indigentibus impendas. Eleemosyna est, quae omni caret iniquitate.
81.3.20 Haec omnia munda facit, haec ieiunium, haec humi dormire exuperat, quamuis molestiora et laboriosiora sint illa: haec tamen lucrosior illuminat animam, saginat, pulchram et decoram facit.
81.3.21 Non adeo athletas oleae praemium excitat, vt pietatis certatores hoc oleum corroborat. Vngamus ergo animas, vt aduersus hostem certemus audenter1603: audentes.
81.3.22 Qui egenorum misereri cogitat, statim auariciam exuet. Qui in dando pauperibus perseuerat, mox iram deponet, et superbiam.
81.3.23 Quemadmodum enim vulneratos frequenter curando, medicus facile in aliorum calamitatibus commouetur, cum humanam intelligat naturam:
81.3.24 ita et nos si ad opitulandum pauperibus, conueniemus, philosophabimur, neque diuitias admirabimur, neque magnum aliquid praesentia bona ducemus:
81.3.25 sed omnia contemnemus, et magnanimi ad coelum intenti, facile sempiterna bona consequemur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.