PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

81.3.12 Ita et agricola paucum frumentum contempnit cum maiorem expectabit messem. Si uero dubia spe existente ea que sunt contempnimus, multo magis in certa expectatione hoc oportet facere.
CLOSE
Griffolini

81.3.12 Sic agricola pauca semina1470: semine contemnit, quando maiorem messem expectat. Quod si pro spe incerta quae habemus, contemnimus, longe magis pro certissima expectatione id1486/1530: in nobis faciendum est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

81.3.12 Sic agricola pauca semina contemnit, quando maiorem messem expectat. Quod si pro spe incerta quae habemus, contemnimus: longe magis pro certissima expectatione id nobis faciendum est.
CLOSE
Montfaucon

81.3.12 Sic et agricola paulum frumenti despicit, cum majorem sperat messem. Si vero cum adhuc incerta spes est, quae habemus contemnimus; multo magis id agendum cum secura est exspectatio.