PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

83.1.19 Ihesus autem, sciens omnia que uentura erant super eum, exiuit et dicit eis: Quem queritis? Hoc est non a propalatione eorum expectauit ea discere, sed imperturbate ut qui omnia sciuerat, hec ita et dicebat et faciebat.
CLOSE
Griffolini

83.1.19 Iesus autem sciens omnia, quae uentura erant super eum, procesit et dixit ad eos: Quem quaeritis? hoc est, non eorum aduentu abstitit1486/1530: obstitit interrogare, sed intrepide tanquam omnia sciens, etB: om. dicit et facit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

83.1.19 Iesus autem sciens omnia quae ventura erant super eum, processit et dixit ad eos: Quem quaeritis? hoc est, non eorum aduentu obstitit1603: abstitit interrogare, sed intrepide tanquam omnia sciens et dicit, et facit.
CLOSE
Montfaucon

83.1.19 Jesus autem sciens omnia quae ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quaeritis? Id est non ex illorum adventu haec primo didicit, sed imperturbato animo, ut omnia sciens, haec sic dixit et fecit.